Armene serpens est, quo nullus penitus serpens pejor est nisi regulus solus. Non enim differt a regulo in nocumento, quia visu interficit et auditu sibili sui sicut regulus : et quodcumque animal mordet, statim dissolvitur et moritur: et similiter moritur omne animal quod appro- pinquat ei etiamsi ab eo non mordeatur : sed quantitate major est quam regulus : et est quantitas ejus ab uno cubito in cubitum et dimidium : et morsus ejus nullam penitus recipit curationem.