Aspis serpens est dictus aspis, quod Graece sonat venenum, eo quod morsu venena diffundit. Dicitur autem sicca aspis propter cutis suae scabrosam et duram siccitatem, cujus quantitas est inter tres cubitos usque ad quinque : est cinereus et aliquando caeruleus ad cinereitatem declinans, sicut paulo ante diximus : et oculi ejus scintillantes, et interficit a duabus horis usque ad tres. Non enim occidit ante finem duarum horarum, nisi venenum juvetur aliquo accidentali juvamine. Ei autem quem mordet, accidit alteratio coloris et stupefactio sensus, et multiplicatur in eo singultus, et infrigidantur membra ejus, et clauduntur pal- ^ pebrae ipsius, et profunde dormit : et haec sunt certa et experta. Dicunt autem quidam, quod dentes aspidis extra os prolongantur sicut in apro.
Et Solinus narrat aspidem non nisi cum pari suo et conjuge vivere posse : propter quod et mortuo compare moritur et relicta aspis : et ideo occisorem comparis fortissime insequitur : nec quiescere etiam in populorum turbis patitur, et occidit si potest.
Dicunt quidam, quod in aegypto aspis in domo cujusdam solitam capiebat annonam, et tandem duos enixa est pullos in domo sui benefactoris, quorum unus puerum occidit sui benefactoris et hospitis : et mater aspis sentiens hoc occidit juvenem aspidem puerum suum : nec ultra sub tecto illius aspis ausa fuit comparere.
Dicunt etiam aspidem aliquando in fronte gestare lapidem pretiosum : et hunc mirabiliter ab incantatore custodire : incantari enim se sentiens unam aurem terrae allidit vel lapidi, et aliam extremitate caudae obturat ne carmen audiat incantantis.