Fabulose dicitur, quod bonoso, avis est in Germaniae partibus abundans, perdice major quam nos halselhum vocamus, et est colore perdicis exterius, nigra interius, carnem habens albam et valde saporosam et teneram, et tempore luxuriae non coit ut alia avis, sed potius masculus discurrit donec ore spumare incipit, et hanc spumam femina ore accipiens concipit, et ovat, et fovet pullos ut alia avis. Et hoc falsum esse jam in praehabitis hujus libri ostendimus : quia quod in os accipitur, in ventrem vadit, et alteratum nutrit, et per secessum emittitur.
ii. De Bubone.Bubo avis est de genere noctuae ab imitatione vocis sic vocata, inter omnes aves majoris aperturae oculorum. Haec avis praeda vivit nocte ambulantium, sicut murium, et aliquando leporum, et hujusmodi parvorum animalium. De die autem antra quaerit tenebrosa sive in concavis arborum, aut in cavernis montium, aut umbraculis aedificiorum, quae ab hominibus non frequentantur : et si quandoque de die apparet, ab avibus in luce volantibus deplumatur : et ideo ab
aucupibus ponitur juxta retia, ut per eum aves caeterae capiantur.
De hac ave dicit Plinius, licet probabile non sit, quod posterius ab ovo egreditur : quia si verum est, causa ejus esse non potest, nisi capitis ponderositas, propter quam caput ipsum diu declinat et immobile manet : posterius autem parvum est et curtum ac si avis ipsa sit decurtata.
Est autem avis haec curvorum unguium et acuti et curvi rostri, sicut sunt ungues et rostra fere omnium avium rapacium, et est varia in plumis, et majoris quantitatis inter eas quae nocte volant.