Sturitus animal est marinum, mediam inter plantam et animal, quod est sicut stella pentagonum, rufi corii, et in medio habet rimas quibus trahit nutrimentum : et ita excitat libidinem, quod sanguinem ejicit per coitum, nec tamen concumbens adhuc coitu satiatur, nec medicinam habet libido nisi per succum lactucae bibitum.