De causa sexus et similitudinis nati cum patre, vel matre, vel alio quodam.
Sperma igitur, sicut ex praehabitis patet, est superfluitas separata et divisa a cibo ultimo quando movetur ad incrementum et nutrimentum accipiendum virtute membrorum ultimum cibum digerendum. Hoc autem sperma quando incidit in matricem foeminae sibi congrue per naturam statutae, comprehendit et tenet sustentando guttam quae est similis sibi et proportionalis superfluitas feminae, et movet eam distinguendo et ordinando et formando, sicut intellectus practicus movet materiam artificiati. Haec enim superfluitas similis sibi est et proportionata, sicut passivum proportionatur activo, et materia proportionatur arti, sicut diximus saepius: et in hac superfluitate sunt omnia membra in potentia, in actu autem nullum omnino membrum in ea est. Et secundum convenientiam vel differentiam horum spermatum duorum accipitur in conceptu diversitas inter marem et foeminam, et causa similitudinis cum patre vel matre vel cum utroque: sicut etiam longe supra cum de spermate loqueremur, declaravimus: vincente enim calido spermatis viri quod est terminans et formans et proprias virtutes membris conferens, inducetur sexus masculinus in conceptum. Si autem indigestionem patiatur aliquam humidum quod formatur, erit frigidum, quod est causa indigestionis: et haec complexionis frigiditas et humiditas erit causa sexus foeminini.
Utrum autem frigiditas totius corporis faciat hoc, vel partis illius quae est circa inguen, quando formatur membrum generationis in loco illo, nonnulli dubitaverunt. Et pro utraque parte sunt viri magni opiniones et rationes habentes. Sed quia caetera membra frequenter calidiora habet mulier aliqua viro aliquo, videtur quod primo molinsim patiatur humidum quod est materia inguinum et membrorum genitalium, aut etiam calorem habeat terminantem complete: et siquidem passa est molinsim humiditas, formatur sexus foemi ninus : si autem digeratur ad complementum, formatur in sexum masculinum : et tunc ex locis illis proprietas sexus foeminini diffunditur in totum corpus, et omnia alia membra. Et similiter est de sexu masculino. Cujus signum est, quod quando emenlulantur mares, proprietas sexus foeminini per membra diffunditur, quae tamen ante proprietatem habebant masculinam.
Non igitur causa sexus masculini est, quod virtus genitalium patris sit in semine et virtus genitalium matris formet sexum foemininum : sed potius sicut accidit in corporibus occasionatis aliqua infirmitate, quod sperma occasionatum producit majorem corruptionem in nato, sicut quod aliquando cancrosus generat
leprosum, et aliquando erit hoc, et aliquando non erit: quia sperma infirmi in parte aliqua, semper est habens hujusmodi corruptionem.
Per omnem eumdem modum accidit indigestionem aliquam pati sperma praedicto modo, et tunc generat foemi nam : et si non patiatur eam, procreat masculum. Cujus signum est, quod abundantes in aquoso sanguine et frigido, sicut pingues, et senes, frequentius generant foeminas : propter quod etiam foemina est mas occasionem passus. Sicut enim in antehabitis istius scientiae bene ostensum est, sperma maris quod est formativum et factivum conceptus, semper simile sibi facere intendit, et semper marem producere, nisi impediatur per occasionem corruptionis instrumenti cum quo operatur, et hoc est calor: aut impediatur ex inobedientia materiae quam format et facit, et haec est humor : et quando alterum illorum vel ambo molinsim passa sunt in loco genitalium, ne omnino ad nihilum opus naturae redigatur, format feminam, quae licet non generet proprie, tamen est adjutorium masculo necessarium ad generationem : sicut passivum est necessarium activo, et sicut materia subjacet artis operibus. Propter quod etiam in Physicis diximus, quod materia desiderat formam, sicut femina masculum et turpe bonum.
Amplius autem menstruum est idem, in materia quod semen non perfecte mundum et purificatum: et hoc deficit ab eo quod est vere principium naturae in generatione vocatum, et hoc est principium effectivum et formativum: propter quod ova venti quae sunt in avibus quibusdam, privata sunt hoc generationis principio : propter quod etiam numquam aliquid generatur ex ovis, nisi formetur ex semine maris in illo genere avium. Quando autem in humore femineo qui est superfluitas seminalis, commiscetur et conjungitur sperma maris, et communicant haec duo simul, tunc completur ex his duobus conceptus et impraegnatio.
Haec autem conceptio fit secundum hunc modum : generaliter enim quando res humidae viscosae calefiunt, exterior superficies ejus quod decoquitur, exsiccatur ad modum pellis circumstans: et viscositas illius retinet omnia quaecumque in semine sunt corpora, ne evaporant, et revolvit spiritum in seipsum. Procedente autem tempore viscositas circumstantis pellis siccior efficitur et tenacior, ita quod efficitur ad modum nervosae substantiae fortiter in circuitu circumstantis : et ideo fortiter retinet et continet totum corpus animalis secundum omnia membra quae fiunt ex materia seminis. Quod autem dixi, quod fit ad modum nervosae substantiae, sic intelligo, quod habet modum nervi, sed non in omnibus est vere de nervis : quia in quibusdam animalibus sunt secundum veritatem : in quibusdam autem non sunt nervi, sed membrum nervorum naturae conveniens. Nervi autem et venae et telae secundum primam materiam ipsorum non diversificantur secundum magis et minus secundum viscositatem : omnia enim haec sunt de materia viscosa procreata.
Sicut autem diximus, quod sexus femininus causatur a defectu generationis principii activo vel passivo: ita etiam a defectu principiorum generantium fiunt animalia imperfecta, sicut diximus superius : ita quod aliquod animal intus concipit ovum, et tamen postea emittitur animal cum testa ovi aut pelle, propter imperfectionem principioru generantium: sed conceptum numquam est completum secundum optimum modum suae conceptionis, nisi quando masculus generatur ex eo in generibus animalium, in quibus est differentia maris et foeminae. Diximus enim supra, quod quaedam animalia sunt, in quibus est differentia maris et foeminae. Diximus etiam supra, quod quaedam animalia sunt, quae nec generant marem, neque foeminam : et quaedam etiam non sunt ex coitu, quae sunt animalia imperfecta valde, de quibus posterius faciemus mentionem. In animalibus autem com- pletis quae generant animalia sibi similia, conceptus completus formatur a matrice pendens donec parturitur ad exterius.
Animalium autem quae extra parturiunt animal, et quae intra concipiunt animal, duo sunt modi. Quaedam enim illorum primo concipiunt ova, ex quibus intra uterum subito exeunt animalia, et ista enituntur extra uterum. Quaedam autem concepta in utero remanente tempore longo in utero, eo quod in ipso cibantur primo ex cibo qui conceptus est in ovo : et cum consumitur ille cibus, tunc completur animal et exit ab ovo, sicut exit natus ex matrice. In omnibus autem bis, sicut praediximus, causa maris et foeminae non est nisi causa quam diximus. Causa autem assimilationis ad patrem vel matrem, est victoria qualitatum matris vel patris in semine. Aliquando autem virtus occulta latet in membris alicujus avorum quae per qualitates aliquas accidentales superfluae digestionis juvatur et reducitur ad agendum : et tunc efficitur similitudo ad aliquem avorum. Non igitur causa semper est virtus membrorum latens, et actu existens in spermate.