Corturnix est avis quam vulgariter quisculam vocamus, quam Graeci ortygem dicunt, eo quod in Ortygia insula primum visa fuit. Dicitur etiam et ortygometra, eo quod recte ducat acies.
Haec avis de genere pullorum minima est : statim enim de ovo exiens comedit, et est boni cursus. De hac multi credunt, quod recedens trans mare vadat: sed mendacium esse convincitur, quia etiam trans mare in hieme non invenitur. Latet ergo sicut aves caeterae quae superfluitates viscosas digerunt. In hac ave rara est foemina, et hoc proprium habet, et multi sunt mares unam foeminam quaerentes, et ideo capitur imitatione vocis foeminae. Dicitur etiam diligere semen herbarum venenosarum in cibum, et ci- bum, et ideo nonnulli vitant comedere coturnices.