De complexionibus humorum et de proprietatibus eorum quae fiunt ex inducta corporum animalium commixtione.
Ex ista vero mixtione in corporibus animalium causatur complexio et complexionis diversitas. Ex humido enim discurrente per corpus in vasis in quibus sit ipsius humoris decoctio, necesse est quatuor generari humores, sanguinem videlicet, et choleram, et phlegma, et me- lancholiam per modum quem in antehabitis hujus scientiae determinavimus. In his autem quae non habent sanguinem, aliquid est loco sanguinis: et in his quidem licet sit aliquid magi calidum et siccum caeteris partibus, tamen non vere est cholera, sed phlegma spissum et viscosum : propter quod etiam talia ut in pluribus pigra sunt per multum temporis immobilia manentia: et si qua ipsorum subtile habent phlegma et calidum sanguinis naturae propinquum, mobilia sunt et velocia et subtilia in operibus, ut apes: sed tamen modico frigore corripiuntur et pigritantur. Quaecumque autem terrestria sunt et melancholica, graviora sunt et in operibus parvam vel nullam praetendentia subtilitatem. In his autem quae sanguinem habent, quaecumque sunt levis et cholerici sanguinis spumosi, agilia et levia sunt vehementer et instabilia : sicut etiam in hominibus hujus complexionis existentibus apparet.
Quaecumque autem grossi sunt sanguinis et calidi, immixtam in sanguine habent choleram adustam vel aduri incipientem, quae est quoddam genus melancholiae : et haec satis sunt stabilia et constantis audaciae et multorum spiritum mediorum inter grossos et subtiles: propter quod etiam talis complexionis existentes homines, stabilis sunt animi et fortis et non praecipites. Talis enim melancholia est quasi de complexione viiii rubei, sicut dicit Aristotecles in libro de Problematibus. Vinum enim rubeum clarum fumosum est, et bonae spei facit hominem, et gravitate suae spissitudinis stabilit spiritum et calorem. Et quia fumosa est hujusmodi cholera, multiplicat spiritum subtilem, qui bene tenet formas. Et quia calidum ejus est in materia mediocriter spissa, calidum non confundit et commiscet operationes: et resultant conceptus mentis stabiles et ope-
rationes ordinatae: et per hujus calorem ascendentem spiritus decenter feruntur in foramina, et in angustia existentes, non desperant seipsos, sed etiam confortant, sicut fecit aeneas alloquens socios in periculis existentes et dicens:
0 passi graviora, dabit Deus his quoque finem
Et ideo dicit Aristoteles quod omnes viri in philosophia et heroicis virtutibus praecipui, de hujusmodi fuerunt melancholia, sicut Hector, et aeneas, et Priamus, et alii. Propter quod etiam leo et alia quaedam hujusmodi complexionis animalia, magis sunt aliis liberalia et communicativa.
Quaecumque autem sanguinem habent frigidum foetulentum et turbidum, gravium sunt cogitationum, et quasi immobilium : et sunt formae apprehensionis eorum obscurae, et formae ipsorum resultant in spiritum spisso fumoso terreo et frigido : et ideo timida sunt quaecumque sunt talia per naturam : et non recedit ab eis timor acceptus, nec accipiunt consolationem, sed desperantia talia animalia, et homines patiuntur amcntias et alienationes. Et homines aliquando nihil de lectationis apud se invenientes et malae suspicionis etiam existentes ad alios, occidunt seipsos, et sunt nec diligibiles, solitudinem quae malitia est vitae humanae amantes, et in sordibus esse delectabile est eis, et alia multa mala contingunt eis, et sunt frequenter fures etiam quando non indigent de re quam furantur, et multum sunt insomnes propter complexionis siccitatem et frigiditatem.
Quorumcumque autem sanguis multum habet phlegmatis, pigri sunt et somnolenti et molles mollitie foeminea, et quasi nullius existentes memoriae: et sunt albi sine rubore admixto, multum pallescentes, et timidi propter frigus, et instabiles, egestiones indigestas habentes : et in hoc abundant maxime ea in tali complexione existentia: spissas habent pelles, et frequenter multos habent humores indigestos, et dormiunt per magnam partem anni, sicut in antehabitis hujus scientiae determinatum est, et est eorum ingenium malum, et memoria mala: ingenium quidem propter frigus quod non movet spiritus, neque abducit, sed abscindit eos : memoria autem propter humorem aqueum qui non retinet. Timida etiam sunt hujusmodi animalia, et habent parvas venas, et sunt impotentia calefacere suum sanguinem : et ideo in eis. post timorem non redit audacia. Sanguinem autem clarum et bonae hy-
postasis existentem habentia, jucundissimae sunt complexionis et hilaris aspectus, semper bonae spei, nec dejecta infortuniis, et sunt boni ingenii et bonae habitudinis. Cholerici autem longi et graciles, phlegmatici breves et pingues, et melancholici sunt tenues et breves et nigri. Hi autem qui sunt de melancholia adusta calida, sunt valde longi et graciles et nigri et durae carnis : et alia multa accidentia sunt istarum complexionum, quae partim a medicis et partim a physicis determinata sunt: sed quae dicta sunt, praesenti sufficiunt intentioni.
Quaecumque enim alia de ipsa complexione et complexionum differentiis dicenda erant, in antecedentibus a nobis determinata sunt.