Barbates mentiendo quidam dicunt aves quas vulgus bonugas vocat, eo quod ex arboribus nasci dicuntur, a quibus stipite et ramis dependent, et succo qui inter corticem est nutriuntur. Dicunt etiam aliquando ex putridis lignis haec animalia in mari generari, et praeoipue ex abietum putredine, asserentes quod nemo umquam vidit has aves coire vel ovare. Et hoc omnino absurdum est : quia ego et multi mecum de sociis vidimus eas et coire et ovare et pullos nutrire, sicut in antehabitis diximus.
Haec avis caput habet quasi pavonis, pedes autem nigros ut cygnus, et sunt membrana conjuncti digiti ad natandum, et sunt in dorso cinereae nigredinis, et in ventre subalbi aliquantum minores anseribus.