Musio est animal notum, quod Murilegum quidam, alii cattum a capiendo vel astutia vocant : mures laedit, quos carbunculosis oculis nocte contemplatur, et in antris tenebrosis conspicit. Tempore luxuriae quaerit solitudinem, et ideo silvestre tunc efficitur quasi verecundetur. Munditiam diligit, et ideo lambendo pedes priores loturam imitatur faciei, totam etiam pellem lambendo complanat. Pugnant autem haec animalia obsidentia terminos suae venationis. Serpentes etiam et bufones interficit, sed non comedit, et laeditur veneno nisi aquam cito bibat. Gaudet hoc animal leviter tractari manibus hominum, et lusivum est praecipue in juventute, et formam suam in speculo adspiciens ludit ad eam : et si aliquando ab alto putei eamdem in aqua adspexerit, volens ludere cadit et mergitur: quia aqua madefactum multum laeditur et moritur, nisi cito siccetur. Loca consueta diligit, et auribus abscissis facilius domi tenetur: quia guttas noctium in aures stillantes sustinere non potest. Est autem agrestis et domesticus, et omnis agrestis grisei est coloris. Domesticus autem diversorum est colorum. Grano- nes habet circa os, quibus abscissis perdit audaciam.
De medicinis ejus in littera c dictum invenies.