Vulpes quasi valipes dicta est bestia ad modum moderati canis qui domos custodit, rubea pilis in anteriori parte carnis, calidum animal, ita quod etiam mortuum calefacit, caudam habet villosam et magnam, dolosa valde est : et cum canis eam insequitur, caudam per os canis huc et illuc deducit, et sic aliquando canem deludit : infirmata resinam pini arboris comedit, et curatur, et vita ejus prolongatur per ipsam.
Jorach dicit, quod cum pulices habet, stipulam foeni in os accipit quantum potest molliorem vel pilos, et sic paulatim posterius in aquam se mergit, primo per caudam, et sic paulatim immittit totum corpus, ut pulices aquam fugientes ad caput ascendant : et tunc paulatim caput immergit, ita quod pulices in stipulam quam in ore habet ascendunt: et tunc stipulam evomit, et de aqua fugit.
Haec bestia in foveis delitescit, quas tamen, ut dicunt, dolose animali quod daxus vocatur, praeripit. Cum enim daxus foveam fecerit, vulpes foveam factam ingrediens, faetore stercoris inquinat, et daxus horrens inquinatam foveam, amplius non ingreditur, sed vulpes eam inhabitat et in ea saepe comprehenditur vulpes effossa.
Est autem animal hoc faetidum ore et ano : carnes enim comedit, et muribus sicut et cattus insidiatur. Aliquando etiam capit cuniculos et lepores : gallinis etiam insidiatur.
Hoc animal mori dicunt si amygdala comederit. Capitis etiam aliquando patitur calefactionem et praecipue tempore aestivo, et curatur sanguine ad extra fluente et pellem ulcerante : et ideo tunc cadunt ei pili. Et cum dolosa sit aliquando cum lepore se velle ludere simulat, et apprehensum devorat : propter quod multi lepores fugiunt vulpem visam ut canem : latratus canum imitatur, et gannit in fame. Aliquando etiam mortuam se simulat et resupinat, et insensibiliter spiritum trahens linguam ejicit, et aves super se cadentes rapit et devorat.
Mas vulpis osseam habet virgam et in latere jacens, foeminam in latere jacentem amplexans coit.
Si hoc animal cum pelle coquatur, et in brodio calido paralyticus balneetur, confert ; et si carnes ejus in cineres comburantur, et cum vino asmaticis dentur, conferre dicuntur. Sagimen etiam adipis ejus multum confert doloribus aurium.