De spado impraegnationis auimalium, et de causa diversitatis ejus.
Rationabiliter autem determinata sunt tempora impraegnationis animalium, et distincta ad tempus determinatum, Statim enim postquam animal in utero per umbilicum non potest plus accipere cibum, cibus ille ad mamillas per riverlim deducitur et in lac praeparatur : et cum transitus cibi non fuerit per umbilicum, statim constringuntur venae quae involvuntur in tela quae umbilicus vocatur. Et ideo tunc cadit natus, et exit ex utero. Generatio autem omnium est naturaliter super caput, ita quod caput inferius Existens prius exeat, sicut etiam accidit in brachiis librae, in quibus id quod gravius est ponderans, descendit inferius : sic enim in nato superior pars gravior existens, prius descendit et prius exit secundum naturam.
Tempora autem impraegnationis animalium sunt determinata secundum proportionem periodi vitae eorum : propter quod longioris vitae animalis secundum naturam debet esse longius tempus impraegnationis : licet enim haec non sit causa istius, tamen communiter accidit ut in pluribus. Sicut etiam animal magni corporis sanguineum ut in pluribus longo vivit tempore : et tamen non sequitur semper, quod omne animal magni corporis sanguineum sit longioris vitae. Homo enim non magni corporis existens animal, diutius vivit omni animali praeter solum elephantem : hoc autem scitur experimento. Est tamen homo minoris quantitatis multis animalibus pilosas caudas habentibus, et etiam minor est multis aliis animalium speciebus. Causa autem longitudinis vitae hominis est per complexionem calidam et humidam, quae aeri continenti assimilatur : propter quod etiam quilibet in aere sibi connaturali diutius vivit. Sunt tamen et aliae causae longioris vitae, quos in libro de Causis longioris vitae assignavimus, et etiam in sequentibus de eisdem aliqua adhuc dicemus.
Causa vero spatii impraegnationis est secundum magnitudinem animalis concepti : factura enim magni corporis compleri non potest in tempore modico, sicut nec compleri potest res magna in tempore parvo in rebus artificiatis : propter quod equa et quaedam sibi similia minus viventia quam alia quaedam animalia, diversum habent spatium impraegnationis eamdem habentia longitudinem temporis. Quorumdam enim impraegnatio est per annum : quorumdam autem per decem menses. Praedicta etiam est causa quare multum prolongatur impraegnalio elephantis. Foemina enim elephantis per duos annos impraegnatur propter magnitudinem enormem sui conceptus.
Rationabiliter autem ad vitae spatia omnium animalium spatia impraegnationis sunt determinata et distincta periodis et revolutionibus caelestium corporum. Dico enim revolutiones conversiones dierum et noctium, mentium et annorum, et temporum intermediorum. Luna enim quae regina est corporum inferiorum, revolutionem habet distinguentem inferiora secundum conjunctiones ad solem quando accenditur primo, et complementa quae accipit in compositione quando est plena lumine in parte sphaerae quae conversa est ad generata : et secundum septimum quando est dicotomos, sive dimidia distans recedendo vel accedendo a sole per angulum rectum in centro acceptum : tunc enim, sicut in tertio Theorematum Euclidis probatur, subtenditur quarta pars circuli : et ad illum locum in septimo movetur naturalibus diebus a conjunctione cum sole, vel a loco suae oppositionis ad solem : et ideo vocatur istud septimum lunae, sive lunae septimana. Omnia enim ista accidentia diversarum illuminationum lunae accidunt secundum appropinquationem sui vel recessum diversum a sole. Mensis enim communis est revolutio utriusque, solis videlicet et lunae, et maxime mensis qui vocatur solaris : luna enim non habet lumen quod est principium motus in generatione, nisi per communicationem quam habet cum sole in receptione luminis sui ex sole. Propter quod etiam in movendo generata effi citur quasi secundus sol: et ideo plurimam habet luna convenientiam in omnibus modis complementi generatorum. Calores enim et frigiditates temperatae conveniunt modis generatorum primo, et secundario etiam conveniunt modis corruptionum : et in motibus istarum stellarum est principium et complementum horum calorum naturalium.
Signum ejus quod dicimus est, quod videmus omnia aquosa quiescere et moveri secundum modum motus ventorum : venti autem non moventur et quiescunt nisi secundum revolutiones solis, sicut in Meteororum libris jam per multa disputavimus. In omnibus enim necessarium est, quod motus rerum inferiorum et ignobiliorum sequantur motus eorum quae superiora sunt et nobiliora : propter quod venti quodamnodo habent motus stellarum, et praecipue solis, et lunae : et sicut est extra in mundo, ita est in corporibus animalium. Omnis ergo revolutio generationum et complementorum quantitatum et vitae animalium numerabitur secundum revolutiones stellarum. Sed quia materia generatorum et corruptorum non est determinabilis omnino ad unum, ideo non permittit confusio materiae, quod alterationes inferiorum omnino sint adeo regulares sicut revolutiones superiorum : quia confusi modi generationis et corruptionis materiae hoc prohibent : propter quod aliquando prolongatur tempus facturae et augmenti et corruptionis inferiorum, aut diminuitur : sed hoc evenit praeter ordinem naturae universalis ordinantis : et de hoc disputatum est in fine secundi Peri geneseos a nobis quantum sufficit ad intentiones Philosophi naturalis.