CONRADUS GEMMCENSIS, ALBERTUS PRAGENSIS, UDALRICIIS WESSOFONTANUS.
6. Convivium dulcissimae Virginis Mariae.
7. Gaudia beatae virginis Mariae.
10. Oratio super Salve regina.
11. Oratio super Ave maris stella.
13. De novem ordinibus angelorum.
15. De sancto Johanne Baptista.
16. De sanctis Petro et Paulo.
21. De sancto Johanne evangelista.
25. De sancto Matthaeo evangelista.
27. De sancto Matthia apostolo.
29. De sancto Luca evangelista.
37. De sancto Thoma Cantuariensi.
41. De sancto Mauritio et sociis ejus.
43. De sanctis Johanne et Paulo.
44. De sancto Achatio et sociis ejus.
53. De sancto Paulo, primo eremita.
69. De sancta Maria Magdalena.
1. De sancto Johanne Baptista.
4. De sancto Johanne evangelista.
5. De B. M. V. et S. Johanne ev.
9. De decem millibus Martyrum.
30. De sancta Maria Magdalena.
III. Udalriciis Wessofontanus.
13. De sancto Johanne baptista.
17. Ad sanctum Jacobum majorem.
18. Ad sanctum Joannem evangelistam.
1. Salve, virgo delicata,
Nobili ex stirpe nata,
Moribus nobilior,
Facie nempe decora
Velut rutilans aurora,
Fide vero pulchrior,
2. Qua In cunis es Imbuta
Atque tota delibuta,
Ut In evangelio
Jesu Christo ostendebas,
Diu noctu quod gerebas
Cordis armariolo.
3. Tuo, cui desponsata
Sponso eras, sic affata
Noctis In silentio:
Ne me tangas Impudice,
Rogo, care te amice,
Custodem nam sentio
4. Angelum virginitatis
Meae atque castitatis,
Qui, si me tetigeris
Impudice, te necabit
Sed te vere reamabit,
Caste si amaveris.
5. Me. Qui dixit: Si quod faris
Approbaris, quod hortaris,
Veritatem faciam;
Sed si virum alienum
Amas plus quam me, et eum
Et te ense feriam.
6. Quem Urbano destinasti
Et per signa, quae donasti,
Sanctum hunc Invenerat ;
Cui fidem praedicavit,
Viam regni demonstravit,
Post hoc baptizaverat.
7. Qui reversus tecum stantem
Angelum vidit, loquentem,
Tenentem de liliis
Coronas rosis stipatas
Duas velut deauratas,
Quas ut Dei filiis
8. Vobis pradiso tulit,
Unam tuo sponso dedit,
Tibi vero aliam
Dicens: Hae coronae decent
Castis, quae nunquam marce-
scent ;
Semper castimoniam
9. Toto corde adamate
Et In fide semper state
Domini ob gratiam.
Mox Tiburtius Ingressus
Odore miro refectus
Ait: Hanc fraglantiam
10. Liliorum ac rosarum
Miror, odor unde harum
Hiemali tempore?
Cui frater: nos habemus
Coronas, quas et videmus
Quas tu, frater, cernere
11. Jam non potes sed sensisti
Odoramen nutu Christi,
Nam si tu credideris,
Oculis tuis videbis,
Talem vero et habebis.
Est verum, quod loqueris,
12. Ait mox Valerianus;
Ergo omnes maneamus
Christiani, pariter.
Qui fuerunt decollari
Ac ab angelis translati
In coelum hilariter.
13. Eja, virgo gloriosa,
Super modum gratiosa,
Fac me caste vivere
In hac vita, ut coronam
In coelestibus reponam,
Et post hanc recipere.
14. Tunc Almachius praefectus,
Avaritia Illectus,
Facultates quaerere
Coepit horum et te sanctam
Sic Valeriani tamquam
Conjugem arripere.
15. Qui te jussit Immolare
Diis et eos adorare
Aut feriri gladio.
Dum adstantes nimis flebant
Tuam mortem et dolebant:
Hoc est, quod nunc cupio,
16. Mei cari, aiebas,
Dicens hoc, quod sentiebas ;
Non est florem perdere
Juventutis sed mutare
In melius, lutum dare
Et aurum accipere.
17. Hic qui nunc reliquit simplum,
Christus ei reddit duplum
In aeterna gloria.
Credimus haec, quae dixisti,
O electa Jesu Christi
Famula Caecilia.
18. Ubi nempe baptizavit
Quadringentos et mutavit
Urbanus episcopus,
Quos Christus ad se vocavit
Laureisque coronavit
Omnes In coelestibus.
19. Unde Praeses te vocavit
Ad se et Interrogavit
Tua de prosapia
Atque de religione,
Quae jam certans In agone
Dixisti, Caecilia:
20. Nobilis sum Christiana,
Tua quaestio est vana,
Sultum et Initium
Est a viro sapienti
Rationem et habenti,
Magnum quod est vitium.
21. An nescis, quod vivificandi
Te atque mortificandi
Potestatem habeo?
Desine, loqui probrose,
Dixit, atque criminose
Tibi pie suadeo.
22. In hoc esse te mentitum
Probabo ut Impudicum,
Nam In hoc tu falleris;
Tu quidem mortificare
Corpus potes sed non dare
Vitam certe mortuis.
23. Nos qui nomen Dei scimus,
Tu ut putas, non perimus,
Non negare possumus.
Tunc te jussit adorare
Deos suos et libare,
Vir impudicissimus.
24. Miror te jam excaecatum,
Praeses, visu et orbatum
Ac ubi amiseris
Oculos, ut dicas eos
Lapides constare deos,
Quae probare poteris,
25. Si tangendo mittas manum;
Tuum deum esse vanum,
Mox Ipse reperies,
Saxeum ac deauratum
Mihi esse suum statum,
Quod non visum praevales.
26. Caecilia, o visum meum
Aperi, ut cernam eum
Qui me vult seducere,
In peccatum deducendo
Viribusque resistendo,
Ut hunc possim vincere.
27. Tunc Iratus praeses mente
Totam jussit bulliente
Te cremare balneo,
Nulla poena sed premebat
Te, Ipse praecipiebat
Decollari rumpheo [sic].
28. Spiculator maledictus
Collo tuo dedit Ictus
Tres nec caput abstulit,
Semivivam te beatam
Et reliquit, Deo gratam,
Qui hoc tibi contulit.
29. Nam tres dies postulasti
Ab eo, quos Impetrasti,
Quibus distribueras
Tua cuncta, quae habebas,
Egenis haec tribuebas
Et hos commendaveras
30. Urbano, quos convertisti,
Post hoc sanctam emisisti
Tradens Christo animam.
Corpus tuum qui humavit,
Ut petisti, consecravit
Domum In ecclesiam.
31. Eja, virgo veneranda,
Omnibus atque amanda,
Beata Caecilia,
Christus ob hoc te amavit
Et In regno complantavit
Inter coeli lilia,
32. Et martyribus adepta,
Et choreis es insepta
Electarum virginum.
Cum bis cantas Incessanter
Laudans sedulo gaudenter
Jesum, Dei filium.
33. Sancta virgo curialis,
Mea tota specialis,
Beata Caecilia,
Aerumnali In hac vita
Da, ut semper vivam Ita,
Ut spemam odibilia.
34. Ut post hanc In coeli regno
Tecum et a Dei agno
Summam tunc virgineam
Coronam, quae non marcescit
Sed ut splendens lux fulgescit
Regnum et possideam.