IN FERIA TERTIA
POST PENTECOSTEN.
Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Joan. x, 9.
Quinque sunt hic notanda :
I. Quare Jesus seipso teste ostium nominetur?II. Quis hujus ostii ostiarius appelletur?
III. Quis sit qui per hoc ostium ingredietur ?IV. Qui sint, quibus hoc ostium praecludetur ?
V. Quid per pascua, quae ingredientes invenient, intelligi detur ? I.
De primo nota, quod ideo Christus se appellat ostium, quia sicut nemo clausam undique domum intrare potest, nisi per ostium : ita et nemo venire potest in Patris regnum, nisi per Filium. Unde et ipse Filius dicit, Joan. III, 35 : Pater diligit Filium : et omnia dedit in manusejus. Solent etiam quasdam ostia rubricam, et clavis ornari. Sic et istud ostium fuit proprio sanguine rubricatum et clavis perforatum.
II.
De secundo nota, quod hujus ostii ostiarius est Spiritus sanctus. Unde dicitur Joan. x, 2 et 3 : Qui intrat per ostium,
pastor est ovium. Huic ostiarius aperit. Glossa : " Spiritus sanctus, qui docet " omnem veritatem. " Bonum est ergo, quod quilibet hujus ostiarii familiaritatem acquirat, ut cum venerit, ipso introiuittente, in coelesles delicias admittatur.
III.
De tertio nota, quod qui sint, qui ostium hoc ingredientur, dicitur in Isa. xxxm, 15 et 16 : Qui ambulat in justitiis, et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum. Iste in excelsis habitabit.1.Qui ambulat in justitiis. In justitiis enim dicit pluraliter, quia quilibet homo, cujuscumque sit dignitatis, vel ordinis, aut officii, oportet ut justitiam comitem habeat, et per hanc salvetur. Justitia vero est, unicuique reddere et dimittere quod suum est.
2. Et sequitur veritatem, quia perdentur omnes, qui loquuntur mendacium ".
3. Qui projicit avaritiam ex calumnia, id est, nullum propter avaritiam calumniatur. Calumnia vero est falsum crimen intendere.
4. Et excutit manus sua ab omni munere. Hic ad minus quatuor prohibentur, videlicet simonia, crimen hujus qui accipit munus a corde, ab ore, et manu. Prohibetur etiam hic usura, et justi judicii, ac lingua in advocatione venditio.
5. Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem. Hic jubetur, ne detractio audiatur. Detractores enim fraudant sanguinem animarum proximorum suorum.
Sanguis animas est bona fama, quae per detractionem effunditur.
6. Et claudit oculos suos ne videat malum. Malum hic appellatur mulier fornicaria, sive quaecumque foemina, quae per libidinosam concupiscentiam etiam adspicitur. Malum dicitur omne id quod nocet animas, utpote insania et vanitas hujus mundi, qualiscumque sit illa.
7. Iste in excelsis habitabit. Quasi diceret : Qui supradicta observaverit, ille coelestis regni januam ingredietur.
IV.
De quarto nota, quod illis praedictum ostium praecluditur, qui tanguntur Apocal, XXI, 8 : Timidis, et incredulis, et exsecratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti et sulphure : quod est mors secunda.
Timidis, id est, ad omne opus bonum desidiosis: et incredulis verbo Dei, quod justis gaudia perpetuare promittit, et peccatoribus aeterna supplicia comminatur: et exsecratis, id est, propter justam causam excommunicatis : et homicidis, id est, animarum vel corporum occisoribus : et fornicatoribus, quia fornicatores et adulteros judicabit Deus: et veneficis, id est, malis consiliariis, et etiam his, qui ad litteram dant vel preparant venena : et incantatoribus, et idololatris ad litteram : et etiam avaris, quia avaritia est idolorum servitus : et omnibus mendacibus, id est, omnibus his qui quod Deo, et Sanctis, et hominibus promiserunt, non persolverunt, si tamen solvere potuerunt, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure : quod est mors secunda. Quasi diceret: Nullus talium per Christum, qui est ostium, intrabit in regnum coelorum.
V.
De quinto nota, quod per pascua intelliguntur gaudia, quae habebuntur ex contemplatione sanctas Trinitatis, et ex deiectione illius beatas sacietatis. Qui enim illuc pervenerit, ingredietur ad contemplationem sanctas Trinitatis, et egredietur ad condelectationem illius beatas societatis, et pascua inveniet utrobique.
Rogate ergo Dominum, ut et nos mediante hoc ostio Jesu Christo, illis ingredientibus et egredientibus aggregari mereamur. Amen.