IN DIE CINERUM
IN CAPITE JEJUNII.
Convertimi ad me in toto corde vestro in jejunio, et in fletu, et in planctu. Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum : quia benignus et misericors est, patiens et multoe misericordia , et praestabilis super malitia. Joelis, ii, 12 et 13.
Et nota, quod in his verbis praemissis primo peccator ex parte Domini per Prophetam ad paenitentiam vocatur. Secundo, ne peccator desperet, Dominus ex benignitate multiplici commendatur.
Primum notatur ibi : Haec dicit Dominus : convertimini ad me, etc. Haec autem conversio vel poenitentia in septem consistit, quae in consequentibus exprimantur. Convertimini, inquam,in jejunio, id est,per mali operis dimissionem. Quia non est jejunium tantum a cibis, sed etiam a malis operibus. UndeIsa. lviii, 6: Nonne hoc est magis jejunium, quod elegi ? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprementes, videlicetpec catorum, et in fletu, propter boni operis omissionem : et in planctu, propter peccati multiplicis commissionem. Et scin-dite corda vestra, triplici scissura, contritionis, confessionis, compassionis : ut lacrymae profluant per contritionem, ut peccata revelentur per confessionem, ut miseriis proximi subveniatur per compassionem. Et convertimini ad Dominum Deum vestrum per opera satisfactionis.
Secundum ostenditur ibi, Quia benignus est peccatoribus et ingratis, multa beneficia largiendo. Et misericors est, tempus ad poenitentiam sufficiens concedendo. Patiens irrtatoribus et exacerbatoribus pie parcendo. Et multas misera cordioe, conversos ad se misericorditer recipiendo. Et praestabilis super malitia, peccata eis commissa paterne ignoscendo, et numquam deinceps objiciendo.
Quod nobis, etc.