First reprinting, 1968, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
ZEJ _hLÌ 4 JL k idJ ZB _ b ò - A .
182 ORD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC.
<5RD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC. 3Ì8
184 ORD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC.
condannato dalla Chiesa come opposto alla divina rivelazione.
L I T I ÂE 213 Ecclesiae calamitatibus eadem po-
EX S. G I N D U L G E N T I A R U M 255
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 273
274 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 275
276 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 277
278 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
•ç06 E X S . C . INQUISITIONIS
mentum erat notorie publicum, et necessario nova celebra- tio coram parocho requirebatur.
E X S . C . I N D U L G E N T I A R U M 47&
4 2 S P O L E T A N A SEU R E A T I N A
f>i8 BK ACTIS CONSISTORIALIBUS
6 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
622 EX. ACTIS CONSISTORIALIBUS
626 EX A C T I S COiNSISTORÏALIBUS
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS 629/
LITTERAE 608
stilere. Publica enim potestas propter eorum qui reguntur utilitatem constituta est : et quamquam hoc proxime spectat, deducere cives ad huius, quae in terris degitur, vitae prosperitatem , tamen non minuere, sed augere homini debet facultatem adipiscendi summum illud atque extremum bonorum , in quo felicitas hominum sempi- terna consistit : quo perveniri non potest religione neglecta.
Sed haec alias uberius exposuimus : in praesentia id animadverti tantum volumus , istiusmodi libertatem valde obesse verae cum eorum qui regunt, tum qui reguntur, libertati. Prodest autem mi- rifice religio, quippe quae primum ortum potestatis a Deo ipso re- petit , gravissimeque principes iubet, officiorum suorum esse me- mores , nihil iniuste acerbeve imperare, benigne ac fere cum cari- tate paterna populo praeesse. Eadem potestati legitimae cives vult esse subiectos, ut Dei ministris; eosque cum rectoribus reipublicae non obedientia solum, sed verecundia et amore coniungit, interdi- ctis seditionibus, cunctisque incaeptis quae ordinem tranquillita- temque publicam perturbare queant, quaeque tandem caussam af- ferunt cur maioribus frenis libertas civium constringatur. Praeter- mittimus quantum religio bonis moribua conducat, et quantum libertati mores boni. Nam ratio ostendit, et historia confirmat, quo sint melius moratae, eo plus Libertate et opibus et imperio valere civitates.
Iam aliquid consideretur de Ubertate loquendi, formisque lit- terarum quodcumque libeat exprimendi. Huius profecto non modice temperatae sed modum et finem transeuntis libertatis ius esse non posse, vix attinet dicere. Est enim ius facultas moralis, quam, ut diximus saepiusque est dicendum, absurdum est existimare, veritati et mendacio, honestati et turpitudini promiscue et communiter a natura datam. Quae vera, quae honesta sunt, ea libere prudenter- que in civitate propagari ius est, ut ad quamplures pertineant ; opinionum mendacia, quibus nulla menti capitalior pestis, item vi- tia quae animum moresque corrumpunt, aequum est auctoritate publica diligenter coerceri, ne serpere ad perniciem reipublicae queant. Peccata licentis ingenii, quae sane in oppressionem cadunt multitudinis imperitae , rectum est auctoritate legum non minus coerceri, quam illatas per vim imbecillioribus iniurias. Eo magis quod civium pars longe maxima praestigias cavere captionesque dialécticas, praesertim quae blandiantur cupiditatibus , aut non possunt omnino, aut sine summa difficultate non possunt. Permissa cuilibet loquendi scribendique infinita licentia, nihil est sanctum