First reprinting, 1968, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
ZEJ _hLÌ 4 JL k idJ ZB _ b ò - A .
182 ORD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC.
<5RD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC. 3Ì8
184 ORD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC.
condannato dalla Chiesa come opposto alla divina rivelazione.
L I T I ÂE 213 Ecclesiae calamitatibus eadem po-
EX S. G I N D U L G E N T I A R U M 255
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 273
274 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 275
276 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 277
278 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
•ç06 E X S . C . INQUISITIONIS
mentum erat notorie publicum, et necessario nova celebra- tio coram parocho requirebatur.
E X S . C . I N D U L G E N T I A R U M 47&
4 2 S P O L E T A N A SEU R E A T I N A
f>i8 BK ACTIS CONSISTORIALIBUS
6 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
622 EX. ACTIS CONSISTORIALIBUS
626 EX A C T I S COiNSISTORÏALIBUS
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS 629/
VARSAVIEN. g3
omnes tamen religionem, pietatem ac veracitatem actricis commendant.
Peracta subinde est corporalis mulieris inspectio per tres obstetrices, matrona adstante, et exquisitum quoque fuit duorum medicorum votum ; omnesque, absque oscitantia, de integritate corporis inconsummationeque matrimonii sen- tentiam tulerunt. At quum vir per tres medicos de tribu- nalis mandato examinaretur, impotens nullo modo appa- ruit, imo periti censuerunt, ipsum debito coniugali parem prorsus esse, et si nihilominus non consummavit cum An- tonina, id vel relativae impotentiae, vel nervositati eius tribui oportere.
Quapropter omnibus inspectis, sententia diei 17 Apri- lis 1886 actricis instantiam pro invalidatione matrimonii ex capite impotentiae viri curia reiecit, quamvis ultro reco- gnosceret et admitteret matrimonium adhuc consummatum non esse ; hoc enim vel nervoso sponsorum temperamento, vel aversioni animorum, aliive simili causae, non vero im- potentiae tribuendum censuit.
Animo fracta sed non victa mulier novum tunc consilium suscepit, et SSmum adivit miseram suam conditionem expo- situra, et dispensationem a matrimonio rato et non consum- mato, ex causa, sin 'minus, discordiarum mutuaeque aver- sionis humiliter imploratura. Has preces Archiepiscopus enixe commendavit.
Disceptatio Synoptica.
DEFENSIO MULIERIS. Patronus qui mulieris causam de- fendendam suscepit, praemisso quod ex statu actorum et ex instantia mulieris praeclusa sibi perdolenter sit via impu- gnandi matrimonium ex capite impotentiae, saltem rela- tivae viri, dispensationis gratiam sin minus concedendam esse contendit, nedum ex titulo gratiae, gravissimis urgen- tibusque de causis, sed quasi ex fundamento iustitiae.
Et ad hoc oratio sua duplex complectititur caput : pri- mum, quo probare contendit consummationem in casu haud