First reprinting, 1968, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
ZEJ _hLÌ 4 JL k idJ ZB _ b ò - A .
182 ORD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC.
<5RD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC. 3Ì8
184 ORD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC.
condannato dalla Chiesa come opposto alla divina rivelazione.
L I T I ÂE 213 Ecclesiae calamitatibus eadem po-
EX S. G I N D U L G E N T I A R U M 255
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 273
274 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 275
276 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 277
278 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
•ç06 E X S . C . INQUISITIONIS
mentum erat notorie publicum, et necessario nova celebra- tio coram parocho requirebatur.
E X S . C . I N D U L G E N T I A R U M 47&
4 2 S P O L E T A N A SEU R E A T I N A
f>i8 BK ACTIS CONSISTORIALIBUS
6 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
622 EX. ACTIS CONSISTORIALIBUS
626 EX A C T I S COiNSISTORÏALIBUS
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS 629/
LITTERAE I 7
Ita Romanae Civitatis sortes, sacra quadam ratione atque indisso-
lubili, Iesu Christi Vicarius suis ipse sortibus colligatus esse persensit:
quum vero, melioribus advenientibus temporibus, Constantinus, cogno-
mento Magnus, ad, transferendam in Orientem Romani Imperii Sedem
convertit animum, sine ulla erroris formidine credi potest, illum di-
vinae Providentiae manu quodammodo ductum fuisse, quo melius di-
vina consilia super Romam Pontificum, quid ea iamiam esset futura,
••complerentur. Expoloratum est autem, post illam ETÔ TJ'V, temporum
atque adiunctorum gratia, omnino sponte, sine cuiuspiam iniuria, atque
obnitente nemine, modis denique per quam legitimis, Romanos Ponti-
fices eius Urbis dominium, etiam civile, nactos esse, atque ad haec usque
tempora ut tales, obtinuisse.
Hic vero haud operae pretium existimamus maxima beneficia, et
praeclara decora, quae Romani Pontifices huic sibi prae ceteris adeo
dilectae Civitati compararuni, quaeque ceteroqui indelebilibus chara-
cteribus in historicis omnium saeculorum monumentis scripta prostant,
recensere. Supervacuum item est innuere, Urbem hanc Pontificalis Do-
minatus alte impressa vestigia in quaqua sui parte referre, quibus
eadem ostenditur ad Romanos Pontifices tot talibusque nominibus perti-
nere, quot qualiaque in quamlibet sui Regni Urbem Principum unquam
habuit nemo.
Magni tamen interest animadvertere, Pontificiae, in Apostolici Mi-
nisterii exercitio, auTovoy,ia<; et libertatis rationem, maiorem vim, ac pror-
sus sui propriam acquirere, cum ad Urbem Romam, nativam summo-
rum Pontificum Sedem, Ecclesiasticae vitae centrum, Caput Orbis ca-
tholici, eadem refertur.
Hic ubi Romanus Pontifex ut plurimum moratur, regit, docet, prae-
cipit, ut ii qui sunt ubique gentium Fideles plena fiducia et securitate
obsequium, Fidem atque obedientiam, quas Eidem officii religione de-
bent, exhibere possint; hic potissimum necesse est, ut in ea autovoui«;
conditione ille ponatur, in qua Eius a quoquam vel minimum haud
praepediatur libertas, sed omnibus Ipsum liberum omnino esse eviden-
ter pateat; idque fiat non per eam conditionem quae transit, et in omni
eventu mutatur, sed natura sua utique stabilem ac perpetuam. Hic,
plus quam alibi, debet esse possibilis, ac sine ullo obstaculorum forte
obiiciendorum metu, plena catholicae vitae explicatio, cultus sollemnia
tas, reverentia et publica ecclesiasticarum legum observantia, atque
omnium piorum Operum, quae catholice instituta sunt, tranquilla et
legalis existentia ac vita.
Ex quibus omnibus facile est deducere, quodnam Romanis Ponti-
ficibus officium imponatur, regium videlicet Principatum eiusque iura
adserendi, quamque id ipsis sacrum sit; officium sacratius effectum iu-
risiurandi religione. Stultum igitur esset ab illis exigere, ut ipsimet eo
sese una cum regio Principatu expoliari sponte óonsentiant, quod hi
Acta, Tom. XX. fase. CCXXIX. 2