First reprinting, 1968, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
ZEJ _hLÌ 4 JL k idJ ZB _ b ò - A .
182 ORD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC.
<5RD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC. 3Ì8
184 ORD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC.
condannato dalla Chiesa come opposto alla divina rivelazione.
L I T I ÂE 213 Ecclesiae calamitatibus eadem po-
EX S. G I N D U L G E N T I A R U M 255
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 273
274 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 275
276 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 277
278 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
•ç06 E X S . C . INQUISITIONIS
mentum erat notorie publicum, et necessario nova celebra- tio coram parocho requirebatur.
E X S . C . I N D U L G E N T I A R U M 47&
4 2 S P O L E T A N A SEU R E A T I N A
f>i8 BK ACTIS CONSISTORIALIBUS
6 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
622 EX. ACTIS CONSISTORIALIBUS
626 EX A C T I S COiNSISTORÏALIBUS
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS 629/
262 LITTERAE
refragetur rationi. Istiusmodi pugnatae sunt pugnae a patribus illis nostris, atque illustres partae victoriae , eaeque non virtute modo armisque fidei partae, sed auxiliis quoque humanae rationis: quae scilicet, lumen praeferente sapientia caelesti, ex rerum igno- ratione complurium et quasi ex errorum silva, veritatis iter pleno gradu erat ingressa. - Haec sane admirabilis fidei cum ratione consensio et conspiratio, quamquam operosis multorum studiis or- nata est, tamen, in uno velut constricta aedificio unoque in con- spectu exposita, elucet vel maxime in opere s. Augustini quod est De Civitate Dei, pariterque in Summa utraque s. Thomae Aqui- natis : quibus libris conclusa profecto habentur quaecumque erant a quibusque sapientibus acute cogitata et disputata, ex iisque licet capita et fontes arcessere eius eminentis doctrinae, quam nominant theologiam christianam.-Exemplorum tam insignium memoria utique per hos dies replicanda et fovenda est clero, quando ab ad- versis partibus .vetera passim arma exacuuntur, vetera ferme prae- tia renovantur. Tantum hoc, quod olim repugnabant ethnici chri- stianae religioni, ne ab inveteratis numinum ritibus institutisque deducerentur ; nunc autem perditissimorum hominum opera pessima in eo certat, ut e christianis populis divina omnia documenta et pernecessaria, quae sacra cum fide sunt indita, stirpitus evellant, atque eos deterius ethnicis habeant in miseriamque devolvant ma- ximam, in omnis videlicet fidei religionisque contemptum et ever* sionem. Cuius im purae pestis, qua nulla est detestabilior, illi ini- tia fecere, qui homini tribuerunt natura tantum , ut de doctrina divinitus data posset quisque pro ratione iudicioque suo cognoscere et decernere, minime vero auctoritati subesse deberet Ecclesiae et Pontificis romani, quorum unice est, divino mandato et benefició, eam doctrinam custodire, eam tradere , de ea verissime iudicare. Inde praeceps via patebat, patuit autem illis miserrime, ad omnia inficianda et amandanda quae sunt supra naturam rerum et captum hominis posita : tum auctoritatem" esse ullam, quae a Deo dimanet, ipsumque Deum esse, impudentius pernegaverunt ; delapsi postremo in commenta et Idealismi insulsa et Materialismi abiectissima. Hanc tamen maximarum rerum inclinationem , qui JRationalistàe vocantur quive Nàturàlistae, progressionem scientiae , progressio- nem societatis humanae, mentito nomine, appellare non dubitant, quae revera utriusque pernicies est :atque excidium.
Itaque, Venerabiles Fratres, cognitum perspectumqüe habetis quali ratione et via alumnos Ecclesiae erudiri oporteat ad maiores