IN LIBRUM SECUNDUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES
QUAESTIO VII An omnis quaesito sit quaestio medii
QUAESTIO IX Utrum totum sit suae paries
QUAESTIO XVII Utrum aliquid possit fieri ex nihilo
QUAESTIO IV Utrum motus caeli sit a natura
QUAESTIO IX Utrum finis sit causa
QUAESTIO X Utrum aliquid fiat a casu, vel a fortuna
QUAESTIO XIII Utrum omnia eveniant de necessitate
QUAESTIO II Utrum motus possit percipi a sensu visus
QUAESTIO V Utrum formae contrariae possint esse simul
An differentiae essentiales possint nobis innotescere per accidentia communia sicut dicit Aristoteles
Arist. 7. Met. cap. 3. 4. 5. et 12. text. 33. item 2. hujus cap.9. text. 23. et 1. Top. cap. 4. et 5. Averroes. D. Thom. Paul. Ven. cum ipso loco cii. hujus. Fons. lib. 5. Instit. cap. 3. et 4. Vide Tartaret. supra notab. 4.
Quod non videtur, illud quod est commune, et indeterminatum, non ducit in cognitionem alicujus determinati ; sed accidentia communia sunt indifferentia, et indeterminata ad multas species ; ergo non ducunt in cognitionem unius speciei.
Item, accidens si inducit in cognitionem alicujus ducit in cognitionem proprii subjecti ; sed subjectum ad quod primo consequitur accidens commune,est individuum: ergo primo inducit in cognitionem individui, et non in cognitionem differentiae specificae.
Item, nihil agit ultra suam speciem, accidens et substantiae sunt diversae species ; ergo accidens .non ducit in cognitionem substantiae. Item si sic ; tunc species substantiae relucerent in speciebus accidentium, quia effectus relucet in sua causa ; sed hoc est falsum ; ergo substantia non cognoscitur per accidentia.
Hic dicitur, quod consequens est verum. Contra, si accidens ducat in cognitionem substantiae, accidens non est causa cognitionis substantiae, nisi aequivoce. Sed in causis, et effectibus aequivocis non oportet quod effectus reluceat in sua causa, sed in univocis.
Item, ad principale; accidens commune non ducit in cognitionem substantiae nisi ratione subjecti ex hoc, quod cognoscimus, quod accidens non potest esse nisi in subjecto ; nos cognoscimus subjectum sub ratione subjecti. Sed quod illa substantia sit hoc subnectam, vel illud, hoc non scimus. Accidens ergo commune ducit in confusam cognitionem substantiae. Sed differentia specifica est principium cognoscendi substantiam sub determinata ratione, et non confusa ; quia per istam distinguitur una species ab alia ; ergo accidens commune non ducit in cognitionem differentiae specificae.
Ad oppositum est Aristoteles: dicit enim, differentias cognoscimus per communia principia, in illa parte : Alius est modus, e tc. Item, hoc patet ratione: differentiae substantiales sunt magis nobis occultae quam propria accidentia: sed accidentia propria sunt nobis magis occulta, quam accidentia communia, et nostra cognitio est a magis notis nobis, ad minus nota, et magis occulta ; ergo nostra cognitio est primo incipienda ab accidentibus communibus, et sic deveniendo in propria accidentia, et postea in demonstrationem.
Ad quaestionem dicitur, quod differentiae substantiales innotescunt nobis per accidentia communia: cujus ratio est: quia omnis nostra cognitio est a magis nolis nobis ad minus nota ; quia omnis nostra cognitio ortum habet a sensu. Sed accidentia communia sunt nobis magis nota, quam accidentia propria, quia ad sensum sunt manifesta: propter quod cognitio nostra ortum habet a cognitione accidentium, et per illa fiunt differentiae substantiales nobis notae.
Intelligendum tamen est propter rationes, quod accidentia communia non sunt sufficiens principium ducendi in cognitionem substantiae, ut probant quaedam rationes: quia commune secundum, quod tale non ducit in cognitionem alicujus proprii, sub propria ratione. Propter quod accidens commune non est immediatum principium ducendi in cognitionem differentiae substantialis ; verumtamen accidens commune est principium praeparativum et coadjuvans ad cognitionem substantiarum. Cognitio igitur substantiae oritur a cognitione accidentis, tanquam a juvante, licet non a principio sufficiente. Unde accidentia communia maximam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est per Aristotelem in primo de Anima. Ducunt enim in cognitionem confusam substantiae, licet non indistinctam, sive determinatam.
Aliud intelligendum, quod accidens ducit in cognitionem subjecti sub tali ordine,-quia ex perceptione multorum accidentium communium simul virtute intellectus discurrentis, nos devenimus in cognitionem alicujus accidentis proprii: et sic ulterius in cognitionem differentiae substantialis, tanquam ab effectu ad causam; et ita a cognitione confusa devenimus in cognitionem determinatam, sicut patet in exemplo; per hoc quod homo percipit aliquid in multum remotis, de ipso percipit,quod sit animal,et postea devenit in cognitionem magis specialem.
Ad rationes ; primae rationes ostendunt, quod accidentia communia non sunt principium sufficiens, et immediatum ducendi in cognitionem substantiae,quia commune non est principium sufficiens deveniendi in cognitionem substantiae determinatae. Similiter si esset principium, tunc substantia reluceret in specie accidentis.
Ad auctoritates ad oppositum, ostendunt quod accidentia sunt praeparativa cognitionis ipsius substantiae.Vel aliter posset dici, quod multa accidentia simul accepta sunt principium sufficiens, et secundum hoc patet ad primam rationem.
Ad secundum similiter patet, quod ex uno accidente non devenimus in cognitionem individui, tamen ex multis devenimus, et sic in naturam speciei.
Ad aliud patet, quod non oportet substantiam relucere in specie accidentis, licet per speciem accidentis deveniamus in cognitionem substantiae. Accidens enim virtute propria non ducit in cognitionem substantiae, nisi virtute substantiarum in quibus sunt. Accidentia enim virtute substantiae, in qua sunt, gignunt speciem in intellectu simul cum adjutorio intellectus agentis; et per illas species accidentium generatas in intellectu, intellectus discurrit apprehendendo substantiam sub propria ratione, sive specie ; et sic ponitur quod substantia facit speciem in intellectu, et tamen nullam sub sensu.
Et si dicatur, quod tunc accidens esset primum objectum intellectus ; hic dicunt quod primum objectum est duplex, generatione, et perfectione. Accidens est primum objectum generatione, substantia vero perfectione,