IN LIBRUM SECUNDUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES
QUAESTIO VII An omnis quaesito sit quaestio medii
QUAESTIO IX Utrum totum sit suae paries
QUAESTIO XVII Utrum aliquid possit fieri ex nihilo
QUAESTIO IV Utrum motus caeli sit a natura
QUAESTIO IX Utrum finis sit causa
QUAESTIO X Utrum aliquid fiat a casu, vel a fortuna
QUAESTIO XIII Utrum omnia eveniant de necessitate
QUAESTIO II Utrum motus possit percipi a sensu visus
QUAESTIO V Utrum formae contrariae possint esse simul
An esse quod est actualiter essentiae sit de essentia
Vide citatos Auctores quaest, i. supra.
Quod sic videtur ; quia ens Nomen, et esse quod est actualiter essentiae, significant idem, sed ens Nomen est de essentia : ergo esse quod est actualiter essentiae, licet esse existere non sit de essentia.
Item, ratio Commentatoris prius allegata est ad hoc ; quia homo est, aut ergo per se, aut per additum: si per se, habetur propositum : si per additum, processus erit in infinitum.
Item, si esse non sit de essentia, tunc essentia est in potentia ad esse, quia essentia est in potentia ad quodlibet, quod est in ea praeter essentiam ; sed consequens est falsum ; quia aut est in potentia activa, vel passiva. Si in potentia activa, tunc essentia esset antequam esset ; si in potentia passiva,tunc essentia posset esse,et non esse,loquendo de esse quod est actualiter entis, quia potentia passiva est potentia contradictionis.
Item, si esse non sit de essentia, ergo est aliud ; ergo demonstrari potest.
Item, si sic ; tunc esset accidens, et per consequens praesupponeret subjectum esse.
Item, si sic ; tunc esse posset intelligi sine actualitate.Ad oppositum est Boetius dicens, quod In omni quod est citra primum, aliud est quod est, et quo est, ergo quod est est essentia,- quo est esse, ergo esse est aliud ab essentia.
Ad quaestionem dicitur, quod esse, quod est actualiter entis, non est de essentia. Hujus potest esse duplex ratio. Prima quia esse est modus essentiae. Modus autem rei non est de essentia.
Item, si esse esset actus intrinsecus essentiae, et etiam ipsius essentiae est unus actus essentialis, ut forma substantialis ; tunc unius compositi essent duo actus substantiales completi: sed duo actus substantiales completi faciunt duo composita: ergo unum compositum esset duo composita, quod est inconveniens. Patet ergo quod esse, quod est actualiter entis, non est de essentia, sicut nec esse existere. Ista tamen duo esse sunt distincta ; quia esse, quod est actualiter entis, primo consequitur essentiam,etest propriumesse ipsiusessentiae: sed esse existere primo consequitur ipsum individuum. Et licet unum non possit esse sine reliquo, potest tamen intelligi sine reliquo. Nec oportet quod sint unum in reliquo, cum non ita sit proprium esse ipsius individui, etc. apparet tamen quod illa duo esse sint unum, propter hoc quod in re sunt conjuncta.
Ad primam rationem ; videtur quod ens, et esse quod est actuale esse, non significant idem. Unde intelligendum est, quod triplex est esse. Esse essentiae, et esse quod est actualiter essentiae, et esse existere. Esse primo modo, et ens Nomen, idem significant ; secundo modo et tertio non significant idem. Ad aliud Commentatoris, sicut prius, quod homo est per se; quia non per aliud additum, quod est habens esse: unde non est medium inter esse, et hominem,qui est habens esse: sicut nec inter illud quod est illud, quo aliquid habet esse. Sic ergo patet qualiter est per se, sed non sequitur ulterius, ergo esse est de essentia.Quia esse nec praedicatur de essentia primo modo,quia non est de essentia (quia non est definitio,nec pars definitionis, nec aliquid essentiae.) Nec secundo modo: quia sic praedicatur per se aliquod accidens de subjecto,quod in subjecto praesupponit esse ; sed esse non est accidens, quia non est ens proprie, sed modus essendi: et ideo est in eodem genere,in quo est essenlia,per reductionem, et non est in genere per se. Unde haec est per se, Homo est, sed non sicut pertinet ad demonstratorem.
Ad aliud, quod essentia, est in potentia passiva. Et cum dicitur quod potentia passiva est potentia contradictionis, dico quod duplex est potentia passiva. Una est individui, et illa est contradictionis. Vult enim Aristoteles in 7 quod materia partis ad individuum est principium, quo aliquid potest esse, et non esse. Quia pro illa materia est sub quanto et quali, et qualitates sunt principium corruptionis. Potentia tamen partis ad species non est potentia contradictionis, quia materia partis ad speciem non est principium, quo aliquid potest esse, et non esse.
Ad aliud, quod licet esse sit aliud ab essentia ; tamen demonstrari non potest, quia non est accidens completum in genere: et ideo non est passio demonstrabilis, non enim est habens esse, sed quo aliud esse babet.
Ad aliud: quod si sit aliud ab essentia, non tamen est accidens: non enim est habens esse, ideo nec substantia,nec accidens.
Ad aliud, quod licet esse non sit de essentia, tamen essentia non potest intelligi, nisi sub esse. Contingit tamen intelligere substantiam non intelligendo esse: sed tamen essentia semper intelligitur sub esse. Sicut contingit intelligere materiam, non intelligendo formam: quia distincti conceptus sunt, et diversae res. Materia tamen non potest intelligi, nisi sub habitudine ad formam. Et causa quare essentia intelligi non potest, nisi sub esse,est ista: quia esse est modus essentiae, sine quo essentia non potest intelligi,non tamen est de ejus essentia,etc.Sed quia determinatus est modus ipsius essentiae, ideo sine illo intelligi non potest.