SUPER EP. AD ROMANOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 3

Postquam apostolus posuit rationem ad ostendendum, quod non debemus cum scandalo proximorum indifferenter sumere omnia, hic ostendit qualiter aliqui cibi possunt esse mundi et immundi.

Et circa hoc duo facit.

Primo proponit quae sunt munda ex sua natura, dicens omnia quidem, quae scilicet ad escam hominis pertinere possunt, munda sunt, scilicet ex sui natura, quia ex sui natura non habent quod animam hominis inquinent, secundum illud Matth. XV, 11: non enim omne quod intrat in os inquinat hominem.

I Tim. IV, 4: omnis creatura dei bona. Dicebantur autem in lege quaedam immunda, non natura, sed significatione, ut patet Lev. XI, 2 ss.. Sed et hanc immunditiam christus removit, implendo veteris legis figuras. Unde dictum est Petro, Act. X, 15: quod deus purificavit, tu ne commune dixeris, id est immundum.

Secundo, ibi sed malum est homini, etc., ostendit qualiter aliquis cibus homini possit fieri immundus, ut scilicet ex eius esu secundum animam inquinetur, quod quidem ostendit fieri dupliciter.

Primo ex eo quod aliquis cibum quemcumque cum scandalo proximorum manducat; secundo ex eo quod contra conscientiam manducat, ibi beatus qui non iudicat, etc..

Circa primum tria facit. Primo ostendit quid circa esum ciborum sit malum, dicens: licet omnia ex sui natura sint munda, sed tamen malum est homini qui manducat, quemcumque cibum, per offendiculum, id est, cum confusione et scandalo proximorum.

Matth. XVIII, 7: vae homini illi per quem scandalum venit.

Secundo ostendit quid circa huiusmodi usum ciborum sit bonum, dicens bonum est non manducare carnem et non bibere vinum; quorum primum praecipuum esse videtur inter cibos, secundum inter potus.

Et ab his quidem abstinere ponit bonum esse, vel propter carnis concupiscentiam edomandam, secundum illud Eph. V, 18: nolite inebriari vino in quo est luxuria; vel etiam ut homo reddatur habilior ad spiritualia contemplanda, secundum illud Eccle. II, 3: cogitavi a vino abstrahere carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam.

Sed hoc non intendit hic apostolus dicere, sed quod bonum est his non uti cum scandalo proximorum, quod quidem apparet ex hoc quod subditur neque in quo frater tuus offenditur, etc.. Quod dico, non solum dico de vino et carnibus quod bonum est eis non uti, sed quocumque alio cibo; frater tuus offenditur, id est turbatur contra te, quasi illicite agentem, per quod pax eius perturbatur, aut scandalizatur, id est, ad casum peccati provocatur, propter quod laeditur eius iustitia, aut infirmatur, id est saltem in dubitationem venit, utrum hoc quod agitur sit licitum, per quod eius spirituale gaudium diminuitur. Unde et ipse apostolus dicit I Cor. VIII, 13: si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.

Sed cum licitum sit his cibis uti, si est ab his abstinendum propter hoc quod vitetur scandalum proximorum, videtur pari ratione quod ab omnibus licitis quae non sunt necessaria ad salutem, sicut sunt necessaria iustitia, pax et spirituale gaudium, sit propter proximorum scandalum abstinendum.

Et ita videtur quod homini non liceat sua repetere cum scandalo proximi.

Sed dicendum est quod si scandalum ex infirmitate vel ex ignorantia proveniat eorum qui propter hoc scandalizantur, ad vitandum hoc scandalum, debet homo a licitis abstinere, si non sunt necessaria ad salutem. Hoc enim est scandalum pusillorum, quod dominus vitari iubet, Matth. XVIII, 10: videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Si vero huiusmodi scandalum ex malitia proveniat eorum qui scandalizantur, tale scandalum est quasi Pharisaeorum, quod dominus, matth.

C. XV, 12 ss., docuit esse contemnendum.

Unde ad vitandum huiusmodi scandalum non oportet a licitis abstinere.

Sed tamen circa scandalum pusillorum attendendum est, quod propter illud vitandum tenetur homo usum licitorum differre, quousque reddita ratione hoc scandalum amoveri possit. Si vero ratione reddita, adhuc scandalum maneat, iam non videtur ex ignorantia vel ex infirmitate procedere sed ex malitia: et sic iam pertinebit ad scandalum Pharisaeorum.

Tertio excludit quamdam excusationem.

Posset enim aliquis dicere: licet proximus scandalizetur de hoc quod indifferenter ego cibis utor, tamen ad ostensionem meae fidei, per quam certum est hoc mihi licere, volo indifferenter cibis uti.

Sed hanc rationem excludens apostolus dicit tu, qui scilicet indifferenter cibis uteris, fidem habes, rectam apud temetipsum, per quam constat licitum esse his cibis uti. Bona quidem et laudabilis est fides ista, sed habe eam in occulto, coram deo, cui talis fides placet, Eccli. I, 34 s.: beneplacitum est deo fides et mansuetudo. Quasi dicat: non oportet quod fidem istam manifestes per operis executionem, ubi hoc fit cum scandalo proximorum.

Sed contra videtur esse quod dicitur supra X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Non ergo videtur quod sufficiat corde solum coram deo fidem habere, sed oportet huiusmodi fidem proximo manifestare, confitendo.

Dicendum est autem quod eorum quae sunt fidei, quaedam sunt quae non sunt perfecte per ecclesiam manifestata, sicut in primitiva ecclesia nondum erat perfecte declaratum apud homines quod illi qui erant ex Iudaeis conversi non tenerentur legalia observare, et sicut tempore Augustini nondum erat per ecclesiam declaratum quod anima non esset ex traduce. Unde in huiusmodi sufficit homini quod fidem habeat coram deo, nec oportet quod fidem suam propalet cum scandalo proximorum, nisi forte apud eos qui habent de fide determinare.

Quaedam vero sunt ad fidem pertinentia iam per ecclesiam determinata, et in talibus non sufficit fidem habere coram deo, sed oportet quod coram proximo fidem quis confiteatur, quantumcumque ex hoc aliquis scandalizetur, quia veritas doctrinae non est dimittenda propter scandalum, sicut nec christus veritatem suae doctrinae propter scandalum Pharisaeorum dimisit, ut habetur matth.

C. XV, 12 ss..

Sciendum etiam quod licet circa talia oporteat quod homo fidem suam manifestet confessione verborum, non tamen oportet quod eam manifestet executione operis, sicut si aliquis tenet fide uti matrimonio esse licitum, non requiritur ab eo quod matrimonio utatur ad fidei suae manifestationem. Et sic etiam non requirebatur ab eis, qui rectam fidem habebant, quod fidem suam usu ciborum manifestarent.

Poterant enim manifestare verbotenus confitendo.

Deinde cum dicit beatus qui non iudicat, etc., ostendit quomodo ciborum usus efficitur aliquibus immundus, ex eo quod est contra conscientiam.

Et circa hoc tria facit.

Primo ostendit quid circa hoc sit bonum, ut scilicet de eo quod homo non facit non habeat conscientiam remordentem. Unde dicit beatus qui non iudicat semetipsum, id est cuius conscientia eum non reprehendit vel condemnat, in eo quod probat, id est approbat esse faciendum.

Sed hoc est intelligendum, si recta fide approbet esse aliquid faciendum. Si autem falsa opinione approbat aliquid esse faciendum, puta si arbitratur obsequium se praestare deo, de eo quod discipulos christi interficit, ut dicitur Io. XVI, 2, non excusatur ex eo quod circa hoc non iudicat semetipsum; imo beatior esset si circa hoc eum conscientia reprehenderet, inquantum per hoc a peccato magis prohiberetur. Sed in his quae sunt licita, est intelligendum quod hic apostolus dicit. Hoc enim ad gloriam hominis pertinet quod eum sua conscientia non reprehendat.

II Cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Iob XXVII, 6: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.

Secundo ostendit quid circa hoc sit malum, ut scilicet contra conscientiam agat. Unde dicit qui autem discernit, id est, qui habet opinionem falsam quod oportuit cibos discernere, si manducaverit, scilicet cibos quos reputat esse illicitos, damnatus est, ex hoc quod quantum in ipso est, habet voluntatem faciendi quod est illicitum, et sic delinquit proprio iudicio condemnatus, ut dicitur Tit. III, 11.

Tertio assignat causam eius quod dixerat dicens quia non ex fide; ideo scilicet condemnatus est.

Potest autem hic fides dupliciter accipi: uno modo de fide quae est virtus, alio modo secundum quod fides dicitur conscientia. Et hae duae acceptiones non differunt nisi secundum differentiam particularis et universalis.

Id enim quod universaliter fide tenemus, puta usum ciborum esse licitum vel illicitum, conscientia applicat ad opus quod est factum vel faciendum.

Dicitur ergo, ideo eum qui manducat et discernit, esse condemnatum, quia hoc non est ex fide, imo est contra fidem, id est contra veritatem fidei et contra conscientiam facientis.

Hebr. XI, 6: sine fide impossibile est placere deo. Et quod haec sit sufficiens causa condemnationis, ostendit subdens omne autem quod non est ex fide peccatum est. Ex quo videtur quod, sicut dicitur in Glossa omnis vita infidelium peccatum sit, sicut omnis vita fidelium est meritoria, inquantum ad dei gloriam ordinatur, secundum illud I cor.

C. X, 31: sive manducatis, sive bibitis, sive aliquid aliud facitis, omnia in gloriam dei facite.

Sed dicendum est quod aliter se habet fidelis ad bonum, et infidelis ad malum.

Nam in homine qui habet fidem formatam nihil est damnationis, ut supra VIII, 1 dictum est. Sed in homine infideli cum infidelitate est bonum naturae. Et ideo cum aliquis infidelis ex dictamine rationis aliquod bonum facit, non referendo ad malum finem, non peccat. Non tamen opus eius est meritorium, quia non est gratia informatum. Et hoc est quod in Glossa dicitur: nihil bonum est sine summo bono, id est, nullum bonum meritorium est sine gratia dei, et ubi deest agnitio vitae aeternae et incommutabilis veritatis, quae scilicet est per fidem, falsa virtus est in optimis moribus, inquantum scilicet non refertur ad finem beatitudinis aeternae.

Cum vero homo infidelis aliquid agit ex eo quod infidelis est, manifestum est quod peccat.

Unde in Glossa cum dicitur: opus omne quod non est ex fide, peccatum est, sic est intelligendum: omne quod est contra fidem vel contra conscientiam, peccatum est, et si ex genere suo bonum esse videatur, puta si Paganus ad honorem suorum deorum virginitatem servet, vel eleemosynam det, hoc ipso peccat. Tit. I, 15: coinquinatis et infidelibus nihil mundum est, sed inquinatae sunt eorum et mens, et conscientia.