SUPER EP. AD ROMANOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Postquam apostolus ostendit quod gentiles iustificati non sunt ex veritatis cognitione quam habuerunt, hic ostendit quod neque etiam Iudaei iustificati sunt ex his in quibus gloriabantur. Et sic utrisque est necessaria ad salutem virtus evangelicae gratiae.

Primo ergo dicit quod Iudaei non sunt iustificati ex lege.

Secundo, quod non sunt iustificati ex genere, de quo gloriabantur, cap. III quid ergo est amplius? tertio, quod non sunt iustificati ex circumcisione, cap. IV quid ergo dicemus? circa primum considerandum est quod Iudaei et gentiles, ad fidem conversi, se invicem iudicabant de priori vita. Iudaei enim gentibus obiiciebant, quod sine dei lege viventes, idolis immolabant. Gentes autem obiiciebant Iudaeis quod, lege dei accepta, eam non servabant.

Primo ergo utrosque arguit de inordinato iudicio; secundo specialiter ostendit quod Iudaei non erant digni praemio, quia ea in quibus gloriabantur non sufficiebant ad salutem, ibi non enim auditores legis.

Circa primum duo facit.

Primo confutat humanum iudicium; secundo astruit et commendat divinum, ibi scimus enim.

Circa primum duo facit.

Primo proponit mutuo se iudicantes inexcusabiles esse; secundo assignat rationem, ibi in quo enim.

Primo ergo concludit ex praemissis, dicens: propter quod gentiles veritatem de deo cognitam in iniustitia detinuerunt, o homo, qui iudicas alium hominem, inexcusabilis es, sicut supra dixit: ita ut sint inexcusabiles.

Addit autem omnis, quasi dicat, quicumque sis, sive gentilis sive Iudaeus, quia etiam gentilis de quo magis videbatur, non potest excusari per ignorantiam, sicut supra ostensum est. I Cor. IV, 5: nolite ante tempus iudicare.

Deinde cum dicit in quo enim assignat rationem, excludendo causam excusationis.

Primo, quidem ignorantiam; secundo, innocentiam, ibi eadem enim.

Ignorantia quidem excluditur per iudicium. Quicumque enim iudicat aliquem quasi male agentem, demonstrat se cognoscere illud esse malum, et ex hoc ostendit esse condemnabilem. Et hoc est quod dicit: ideo (inquam) es inexcusabilis, in quo enim iudicas alterum quasi male agentem, teipsum condemnas, id est, ostendis te esse condemnabilem.

Matth. VII, 1: nolite iudicare, et non iudicabimini.

Non tamen credendum est, quod omne iudicium sit condemnationis causa.

Est enim triplex iudicium. Unum quidem iustum, quod scilicet fit secundum regulam iustitiae. Sap. I, 1: diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Aliud est iudicium non iustum, quod scilicet fit contra regulam iustitiae.

Sap. VI, 5: cum essetis ministri regni eius, non recte iudicastis. Est autem tertium iudicium temerarium, contra quod dicitur Eccle. V, 1: ne temere quid loquaris.

Quod quidem dupliciter committitur. Uno modo, quando aliquis procedit circa id quod est sibi commissum iudicium absque debita veritatis cognitione; contra id quod dicitur iob XXIX, 6: causam quam ignorabam diligentissime investigabam. Alio modo, quando aliquis usurpat sibi iudicium de occultis, de quibus solus deus iudicare habet; contra id quod dicitur I Cor. IV, 5: nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat dominus, qui illuminabit, etc..

Est autem aliquid occultum, non solum quoad nos, sed secundum sui naturam, ad solam dei cognitionem pertinens. Primo quidem cogitatio cordis, secundum illud ier.

C. XVII, 9 s.: pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? ego dominus scrutans corda, et probans renes. Secundo, contingens futurum, secundum illud Is. XLI, V. 23: annuntiate quae ventura sunt in futurum, et dicemus quia dii estis vos. Et ideo, sicut dicit Augustinus, de sermone domini in monte: duo sunt in quibus temerarium iudicium cavere debemus: cum incertum est quo animo quidque factum fuerit, vel cum incertum est qualis quisque futurus est, qui nunc vel bonus vel malus apparet.

Primum ergo iudicium non est condemnationis causa, sed secundum et tertium.

Deinde cum dicit eadem enim, excludit aliam excusationis causam, scilicet innocentiam. Quasi dicat: ideo tu qui iudicas alios, teipsum condemnas, quia tu eadem agis quae iudicas, id est de quibus alios condemnas, et ita videtur quod contra conscientiam agis. Matth. VII, 3: quid autem vides festucam in oculo, etc..

Est tamen sciendum quod non semper cum aliquis aliquem iudicat de peccato quod ipse committit per hoc ipsum semper sibi condemnationem acquirit, quia non semper mortaliter peccat sic iudicando, semper tamen suam damnationem manifestat.

Si enim publice sit in peccato de quo alium iudicat, videtur scandalizare iudicando, nisi forte humiliter se simul cum illo reprehendat pro suo peccato ingemiscens.

Si vero sit in eodem peccato occulte, non peccat iudicando alium de peccato eodem, maxime cum humilitate et conatu ad resurgendum, ut Augustinus dicit in libro de sermone domini in monte: primum cogitemus cum aliquem reprehendere necessitas nos cogit, utrum tale sit vitium, quod nunquam habuimus: et tunc cogitemus nos etiam habere potuisse, vel tale quod habuimus, et iam non habemus: et tunc tangat memoriam fragilitas communis, ut illam correctionem non odium, sed misericordia praecedat. Si autem invenimus nos in eodem vitio esse, non obiurgemus, sed congemiscamus et ad pariter condolendum invitemus.

Deinde cum dicit scimus enim, astruit et commendat divinum iudicium. Et circa hoc tria facit.

Primo ponit divini iudicii veritatem; secundo excludit contrariam opinionem, ibi existimas; tertio manifestat veritatem, ibi qui reddet unicuique.

Dicit ergo primo. Ideo dico quod teipsum condemnas cum eadem agis quae iudicas, scimus enim, id est pro certo tenemus, quoniam iudicium dei est in eos qui talia agunt, id est imminet eis divinum iudicium.

Iob XIX, 29: ultor iniquitatis est gladius, et scitote esse iudicium. Eccle. Ult.: cuncta quae fiunt adducet deus in iudicium.

Item scimus quod hoc iudicium est secundum veritatem. Ps. Xcv, 13: iudicabit orbem terrae in aequitate.

Hominis autem iudicium, etiam si iuste iudicet, non semper est secundum veritatem negotii sed secundum dicta testium, quae quandoque dissonant a veritate. Sed hoc non est in divino iudicio, quia, ut ipse dicit, Ier. XXIX, 23: ego sum iudex et testis. Non etiam fallitur falsis allegationibus, secundum illud iob XLI, 3: non parcam ei quasi verbis potentibus et ad deprecandum compositis.

Deinde cum dicit existimas autem, excludit opinionem contrariam, et primo ponit eam; secundo assignat causam, ibi an divitias; tertio improbat, ibi ignoras.

Dicit ergo primo. Ita dixi quod iudicium dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt, sed numquid, o homo, quicumque es, qui iudicas eos qui talia agunt, et tamen facis ea, superioris iudicium non times? existimas quia tu effugies iudicium dei? quasi dicat: si hoc existimas, falsa est aestimatio tua. Ps. Cxxxviii, 7: quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? iob c. XI 20: effugium peribit ab eis.

Deinde cum dicit an divitias, ostendit causam huius falsae aestimationis.

Quia enim homo non statim punitur a deo pro peccato, aestimat se non esse puniendum, contra id quod dicitur Eccli. V, 4: ne dixeris in corde tuo: peccavi, et quid accidit triste? altissimus enim est patiens redditor. Et Eccle. VIII, 11: etenim, quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.

Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, non debet contemnere, sed advertere quod est bonum timentibus eum. Et ideo hic dicit an contemnis, secundum illud Prov. XVIII, 3: impius, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit. Divitias, id est abundantiam.

Eph. II, 3: deus qui dives est in misericordia.

Bonitatis eius, per quam scilicet in nos diffundit bona, secundum illud Ps. Cxliv, V. 16: aperis tu manum tuam et omnia imples bonitate. Nam bonum diffusionis rationem importat secundum dionysium.

Thren. III, 25: bonus est dominus sperantibus in eum. Et patientiae, per quam, scilicet, sustinet graviter et ex malitia peccantes.

Ps. VII, 12: deus iudex iustus, et patiens, numquid irascitur per singulos dies? et longanimitatis, per quam scilicet diu sustinet homines ex infirmitate peccantes, diu tamen in peccato permanentes. II Petr. Ult.: longanimitatem domini nostri iesu christi, salutem arbitramini.

Deinde cum dicit ignoras, improbat praedictam causam, scilicet contemptum divinae patientiae, et primo fructum divinae patientiae demonstrat; secundo, periculum contemptus, ibi secundum duritiam autem.

Dicit ergo primo, mirum est quod contemnis, numquid igitur ignoras quoniam benignitas dei differentis poenam ad poenitentiam te adducit? II Petr. C. III, 9: non tardat dominus promissis, sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed ad poenitentiam reverti. Is. XXX, 18: expectat vos deus ut misereatur vestri.

Videtur autem apostolus, ut in Glossa dicitur, tres gradus peccatorum tetigisse. Primo quidem impunitatem sibi promittentium; secundo, contemnentium dei bonitatem; tertio vero, ignorantium. Unde dicit Glossa: peccas, o homo, dum tibi impunitatem promittis; gravius peccas, quia contemnis, et gravissime peccas, quia ignoras.

Sed videtur hoc esse falsum, nam ignorantia alleviat peccatum magis quam aggravet.

Est igitur secundum quosdam intelligendum gravissime, id est periculosissime, quia qui ignorat peccatum, non quaerit remedium.

Vel gravissime propter ignorantiae speciem, quae ad infidelitatem pertinet, quae est gravissimum peccatum. Unde dicitur I Cor. XIV, V. 38: si quis ignorat, ignorabitur. Vel gravissime in genere ingratitudinis. Augustinus: magis enim est ingratus qui beneficium non cognoscit, quam qui diminuit, quod est contemnere.

Deinde cum dicit secundum duritiam, ostendit periculum contemptus, dicens secundum autem duritiam, quia scilicet ob beneficia divinae bonitatis non emollitur. Eccli.

III, 27: cor durum male habebit in novissimo, etc., cor impoenitens, quod scilicet ad poenitentiam non flectitur ex dei patientia et longanimitate. Ier. VIII, 6: nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo. Thesaurizas tibi iram, id est multiplicas tibi reatum poenae. Iac. V, 3: thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.

Unde et hic sequitur in die irae, id est in die iudicii, de qua dicitur sophon. I, 15: dies illa dies irae, quia scilicet nunc deus vindictam non infert, quam tunc inferet, secundum illud Ps. Lxxiv, 3: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Et revelationis iusti iudicii dei, quia tunc revelabitur iustitia divini iudicii, quod nunc non creditur esse, aut non videtur esse iustum. Is. LVI, 1: iuxta est salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur.

Et quia Glossa hic dicit, quod per duritiam et cor impoenitens significatur peccatum in spiritum sanctum, quod est irremissibile, ideo oportet videre quid sit peccatum in spiritum sanctum, et quomodo sit irremissibile.

Est igitur sciendum, quod secundum antiquos doctores ecclesiae qui fuerunt ante Augustinum, scilicet Athanasium, Hilarium, Ambrosium, Hieronymum et chrysostomum, peccatum in spiritum sanctum dicitur blasphemia, qua opera spiritus sancti spiritui immundo attribuuntur, ut patet Matth. XII, 31. Quod quidem dicitur irremissibile et in hoc saeculo et in futuro, quia pro hoc peccato puniti sunt Iudaei, etiam in hoc saeculo per Romanos et in futuro per Daemones. Vel quia non habet aliquam rationem excusationis, sicut habebat blasphemia, quam dicebant in christum, inquantum erat filius hominis: secundum illud Matth. XI, 19: ecce homo vorax et potator vini. Ad quod poterant induci per infirmitatem carnis, sicut et in veteri testamento, quia filii Israel murmuraverunt pro defectu panis et aquae, ut legitur Ex. XVI, 2 s., quasi humanum fuit et facile remissibile, sed quod postea dixerunt coram idolo, ut Ex. XXXII, 4: isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti, peccaverunt in spiritum sanctum, scilicet, opus dei Daemonibus attribuentes. Unde et eorum peccatum dicitur irremissibile, cum dominus subdit: ego autem in die ultionis visitabo peccatum eorum.

Augustinus autem dicit peccatum in spiritum sanctum esse verbum vel blasphemiam, quam quis dicit contra spiritum sanctum, per quem fit remissio peccatorum, secundum illud Io. XX, 22 ss.: accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, etc.. Et hoc quidem corde scilicet ore et opere, dum aliquis perseverat in peccato usque in finem ultimum.

Et sic finalis impoenitentia est peccatum in spiritum, de qua manifestum est esse irremissibile.

Magistri vero sequentes dicunt peccatum in spiritum sanctum, scilicet quod committitur ex certa malitia, quae contrariatur appropriato spiritui sancto, scilicet bonitati, sicut et peccatum in filium dei, quod est ex ignorantia, quae opponitur sapientiae, quae appropriatur filio. Et similiter peccatum in patrem potest dici quod sit ex infirmitate, quae contrariatur potentiae, quae est appropriata patri.

Sic ergo peccatum quod est in patrem vel in filium, dicitur remissibile, quia ex hoc ipso peccatum videtur aliquam excusationem habere, quia ex ignorantia vel ex infirmitate committitur. Quod autem ex certa malitia committitur, nullam in se habet excusationis causam: et ideo dicitur irremissibile, quia non habet in se unde remittatur, licet quandoque deus illud ex sua bonitate remittat, sicut quandoque ex sua virtute curat morbum qui est de se incurabilis.

Et secundum hoc assignantur sex species peccati in spiritum sanctum, excludentes ea per quae peccatum remittitur. Quorum prima duo accipiuntur per respectum ad ea quae se tenent ex parte dei, scilicet spes divinae misericordiae, cui opponitur desperatio, et timor divinae iustitiae, cui opponitur praesumptio.

Alia vero duo accipiuntur ex parte hominis, scilicet, contemptus boni commutabilis, cui opponitur obstinatio, quae hic duritia dicitur, per quam scilicet aliquis firmat animum suum ad peccatum; et destinatio aversionis a deo, cui opponitur cor impoenitens, quod scilicet numquam proponit per poenitentiam reverti ad deum.

Alia vero accipiuntur ex parte donorum dei, quorum unum est fides, secundum illud Prov. XV, 27: per fidem purgantur peccata, et huic opponitur impugnatio veritatis agnitae.

Aliud autem est charitas, secundum illud Prov. X, 12: universa delicta operit charitas, et huic opponitur invidentia fraternae gratiae.