SUPER EP. AD ROMANOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 3

Postquam apostolus ostendit casum Iudaeorum esse miserandum, quia ex ignorantia peccaverunt, hic ostendit quod eorum talis casus non est excusabilis ex toto, quia eorum ignorantia non fuit invincibilis vel ex necessitate existens, sed quodammodo voluntaria.

Et hoc quidem ostendit dupliciter.

Primo quidem per hoc quod audierunt ex doctrina apostolorum; secundo, per hoc quod cognoverunt ex doctrina legis et prophetarum, ibi sed dico, numquid Israel non cognovit? circa primum duo facit.

Primo proponit quaestionem, dicens: dictum est quod fides est ex auditu et non possunt homines credere ei quem non audierunt, dico ergo numquid non audierunt? ut scilicet per hoc possint excusari totaliter ab incredulitate, secundum illud Io. XV, 22: si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent.

Secundo ad quaestionem respondet interveniendo per auctoritatem Ps. XVIII, V. 5 dicentis in omnes terram exivit sonus eorum, scilicet apostolorum, id est fama eorum exivit in omnem terram, non solum Iudaeorum sed etiam omnium gentium. Iob c. XXVIII, 22: perditio et mors dixerunt: auribus nostris audivimus famam eius, scilicet sapientiam per apostolos praedicatam. Et dominus eis praeceperat Matth. Ult. XXVIII, V. 19: euntes in universum mundum, praedicate evangelium omni creaturae. Et verba eorum, scilicet distincta eorum doctrina, exierunt in fines orbis terrae. Ad litteram: usque ad fines mundi. Is. XXIV, 16: a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti. Et XLIX, 6: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.

Et est notandum quod secundum Augustinum haec verba nondum erant completa, quando apostolus talia loquebatur sed praevidebat ea esse complenda. Et ideo utitur praeterito pro futuro, propter certitudinem divinae praeordinationis: sicut etiam David, cuius verba assumit apostolus, manifeste utebatur praeterito pro futuro. Et ideo hoc dicit Augustinus, quia adhuc tempore suo dicit fuisse quasdam gentes in Africae partibus, quibus non erat fides christi praedicata.

Chrysostomus autem super Matth. E contrario dicit hoc quod hic dicitur, completum fuisse tempore apostolorum, exponens sic quod habetur Matth. XXIV, 14: et oportet hoc evangelium praedicari in universo orbe et tunc veniet consummatio, idest, destructio ierusalem.

Utrumque autem est aliqualiter verum.

Tempore enim apostolorum, ad omnes gentes etiam usque ad fines mundi pervenit aliqua fama de praedicatione apostolorum per ipsos apostolos vel discipulos eorum. Matthaeus namque praedicavit in Aethiopia, thomas in india, Petrus et Paulus in occidente.

Et hoc est quod chrysostomus dicere intendit.

Non tamen sic fuit impletum tempore apostolorum, quod in omnibus gentibus ecclesia aedificaretur, quod tamen est implendum ante finem mundi, ut dicit Augustinus in epistola ad Hesychium.

Magis tamen praesenti intentioni apostoli congruit expositio chrysostomi quam Augustini.

Nulla enim ratio esset auferendi excusationem infidelibus per hoc quod in futurum erant audituri. Per hoc tamen non habetur quod ad singulos homines fama praedicationis apostolicae pervenerit, licet pervenerit ad omnes gentes.

Numquid ergo illi ad quos non pervenit, utpote si fuerunt nutriti in sylvis, excusationem habent de peccato infidelitatis? ad hoc dicendum est quod, secundum sententiam domini, quae habetur Io. XV, 22, illi qui loquentem dominum per se vel per eius discipulos non audierunt, excusationem habent de peccato infidelitatis, non tamen beneficium dei consequentur, ut scilicet iustificentur ab aliis peccatis, vel quae nascendo contraxerunt, vel male vivendo addiderunt, et pro his merito damnantur. Si qui tamen eorum fecissent quod in se est, dominus eis secundum suam misericordiam providisset, mittendo eis praedicatorem fidei, sicut Petrum Cornelio, Act. X, 5 s., et Paulum Macedonibus, ut habetur Act. XVI, 9 s.. Sed tamen hoc ipsum quod aliqui faciunt quod in se est, convertendo se scilicet ad deum, ex deo est movente corda ipsorum ad bonum. Thr. V, V. 21: converte nos, domine, ad te, et convertemur.

Deinde, cum dicit sed dico: numquid Israel, etc., ostendit eos esse inexcusabiles propter notitiam, quam habuerunt ex lege et prophetis.

Et primo movet quaestionem, dicens sed dico, adhuc inquirendo, numquid Israel, id est populus Iudaeorum, non cognovit ea quae pertinent ad mysterium christi, et ad vocationem gentium, et casum Iudaeorum? plane cognovit. Infra II, 18: instructus per legem; Ps. Cxlvii, 20: non fecit taliter omni nationi; Bar. IV, 4: beati sumus, o Israel, quoniam quae placita sunt deo, manifesta sunt nobis.

Secundo, cum dicit, ibi primus Moyses, solvit quaestionem et ostendit eos cognovisse, primo quidem, per doctrinam legis, dicens primus Moyses, qui est legislator. Quod non est sic intelligendum per hoc quod inducit primus, quasi fuerint duo Moyses, quorum primus hoc dixit; sed quia Moyses fuit primus, id est, praecipuus inter doctores Iudaeorum; Deut. Ult.: non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses; vel primus fuit in ordine talia dicendi, quia ipse primus inter alios hoc dixit.

Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem, in gentem insipientem, in iram vos mittam. Ubi littera nostra sic habet: ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta irritabo eos.

Ubi duplex est distinctio attendenda.

Prima quidem ex parte gentilitatis, quam vocat non gentem, quasi non dignam vocari gentem, eo quod non erat adunata in cultu unius dei. Eccli. L, 27: secunda non est gens quam oderim. Eamdem autem gentem vocat gentem insipientem, et si aliqualiter gens dici posset secundum quod adunatur et gubernatur lege humana, dicitur tamen insipiens, quasi privata vera sapientia, quae in cognitione et cultu dei consistit. Eph. IV, 17 s.: sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a via dei. Et sic refertur ad gentilitatem, secundum statum ante conversionem.

Possunt etiam haec duo attribui gentilitati post conversionem, quae dicitur non gens, id est non gentiliter vivens, sicut apostolus dicit ibidem: iam non amplius ambuletis sicut et gentes. Dicitur etiam gentilitas conversa gens insipiens, secundum opinionem infidelium. I Cor. III, 18: si quis inter vos sapiens videtur esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens.

Secunda differentia attenditur quantum ad hoc quod, primo, ponit aemulationem, scilicet invidiae, qua Iudaei invidebant gentilibus conversis, Gal. IV, 17: aemulantur vos non bene. Secundo ponit iram, qua contra eos irascuntur. Ps. XXXVI, V. 12: observabit peccator iustum, et stridebit, etc..

Et haec duo congrue coniunguntur, quia ex invidia causatur ira. Unde iob V, 2 dicitur: virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.

Dicitur autem deus in aemulationem inducere et in iram mittere, non quidem in eis causando malitiam sed subtrahendo gratiam, vel potius faciendo conversionem gentium, unde Iudaei occasionem irae et invidiae sumunt.

Secundo ostendit eos cognovisse per doctrinam prophetarum, et inducit Isaiam, primo quidem praenuntiantem conversionem gentium, dicens Isaias autem audet et dicit, id est audacter Iudaeis annuntiat veritatem, quamvis ei periculum mortis immineret, iob XXXIX, 12: audacter in occursum pergit armatis; et dicit, Is. Lxiv, 1: inventus sum a gentibus non quaerentibus me, palam apparui his qui me non interrogabant, ubi littera nostra sic habet: quaesierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non inquisierunt me.

In his autem verbis primo designat conversionem gentium, dicens inventus sum a gentibus non quaerentibus me. Et ideo praeter merita et intentionem gentilium ostenditur fuisse eorum conversio. Infra XV, V. 9: gentes autem super misericordia honorare deum. De hac autem inventione dicitur Matth. XIII, 44: simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit, etc..

Secundo ostendit causam et modum conversionis eorum.

Causam quidem, quia non casu factum est ut invenirent quod non quaerebant sed ex gratia eius qui eis voluit apparere; quod designatur in hoc quod dicit apparui. Tit. II, V. 11: apparuit gratia salvatoris nostri dei omnibus hominibus.

Modum autem, quia non apparuit christus gentilibus in aenigmatibus et figuris legis sed in manifesta veritate. Unde dicit palam. Io.

C. XVI, 29: ecce palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Palam, inquit, apparui eis, scilicet gentilibus, qui me non interrogabant, id est qui meam doctrinam non quaerebant. Is. XLV, 20: rogant deum non salvantem.

Secundo ostendit quod Isaias praenuntiavit incredulitatem Iudaeorum, dicens ad Israel autem, id est contra Israel, dicit, Is. Lxv, 2: tota die expandi manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. Ubi nostra littera sic habet: expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas, populus qui ad iracundiam provocat me.

Quod autem dicit expandi manus meas, potest uno modo intelligi de expansione manuum christi in cruce, quae quidem dicitur fuisse in cruce tota die, id est principali parte totius diei, scilicet ab hora sexta usque ad vesperas, Matth. XXVII, 45.

Et quamvis eo expandente manus in cruce, sol sit obscuratus, petrae scissae, monumenta aperta, Iudaei tamen in sua incredulitate permanserunt, eum blasphemantes, ut dicitur Matth. XXVIII, 39 s.. Unde subdit ad populum non credentem, sed contradicentem mihi.

Hebr. XII, 3: recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem.

Alio modo potest referri ad extensionem manus dei in miraculis faciendis, Act. IV, 30: in eo quod manum tuam extendis ad sanitates, et signa et prodigia fieri per nomen sanctum filii tui iesu; ut sit sensus: tota die, id est toto tempore praedicationis meae, expandi manus meas, miracula faciendo, ad populum non credentem, etiam miraculis visis, Io. XV, 24: si opera non fecissem, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent, sed contradicentem mihi, id est meis miraculis detrahentem, secundum illud Matth. XII, 24: in beelzebub, principe Daemoniorum, eiicit Daemonia. Osee IV, 4: populus tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

Tertio potest intelligi de extensione manus dei ad beneficia illi populo exhibita, secundum illud Prov. I, 24: extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; ut sit sensus tota die, id est toto tempore legis et prophetarum, expandi manus meas ad dandum beneficia ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. Deut. XXXI, 27: semper contentiose egistis contra dominum.