SUPER EP. AD ROMANOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 4

Postquam apostolus ostendit legem esse bonam ex eo quod rationi concordat, hic infert duas conclusiones secundum duo quae posuerat; secunda ponitur, ibi video autem aliam legem, etc..

Circa primum duo facit.

Primo infert conclusionem ex dictis; secundo ponit signum ad maiorem manifestationem, ibi condelector, etc..

Duo autem supra posuerat. Primum quidem quod lex spiritualis est, quo iam probato, concludit sic: invenio igitur, scilicet per experimentum, legem Moysi consonam esse mihi volenti facere bonum, id est rationi meae, per quam bonum approbo et malum detestor, dum et ipsa lex bonum mandat et malum prohibet. Deut. XXX, 14: iuxta te est verbum valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illud.

Et hoc modo necessarium fuit quod, id est quia malum, id est peccatum vel fomes peccati, mihi adiacet, id est iuxta rationem meam iacet, quasi carnem meam inhabitans.

Mich. VIII, 5: ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui, id est a carne.

Deinde cum dicit condelector enim, etc., ponit signum per quod ostenditur quod lex rationi consentiat.

Nullus enim delectatur nisi in eo quod est sibi conveniens. Homo autem secundum rationem delectatur in lege dei; ergo lex dei est conveniens rationi. Et hoc est quod dicit condelector legi dei secundum interiorem hominem, id est secundum rationem et mentem, quae interior homo dicitur, non quod anima sit effigiata secundum formam hominis, ut tertullianus posuit, vel quod ipsa sola sit homo, ut Plato posuit, quod homo est anima utens corpore; sed quia id quod est principalius in homine dicitur homo, ut supra dictum est.

Est autem in homine principalius, secundum apparentiam quidem, id quod est exterius, scilicet corpus sic effigiatum, quod dicitur homo exterior; secundum veritatem autem id quod est intrinsecum, scilicet mens vel ratio, quae hic dicitur homo interior. Ps.

Cxviii, 103: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. I Mach. XII, 9: habentes solatio libros sanctos, qui in manibus nostris sunt.

Deinde cum dicit video autem, etc., ponit aliam conclusionem quae respondet ei quod supra posuerat dicens ego autem carnalis sum, etc..

Dicens video aliam legem in membris meis, quae est fomes peccati, quae quidem potest dici lex duplici ratione. Uno modo propter similes effectus, quia sicut lex inducit ad bonum faciendum, ita fomes inducit ad peccandum. Alio modo per comparationem ad causam.

Cum autem fomes sit quaedam poena peccati, duplicem causam habet: unam quidem ipsum peccatum, quod in peccante dominium accepit, et ei legem imposuit, quae est fomes, sicut dominus servo victo legem imposuit. Alia causa fomitis est deus qui hanc poenam homini peccanti indidit, ut rationi eius inferiores vires non obedirent. Et secundum hoc ipsa inobedientia inferiorum virium, quae dicitur fomes, lex dicitur inquantum est per legem divinae iustitiae introducta, sicut iusti iudicis sententia quae legem habet, secundum illud I Reg. XXX, 25: et factum est hoc ex die illa, et deinceps constitutum et praefinitum, et quasi lex in Israel usque ad diem hanc.

Haec autem lex originaliter quidem consistit in appetitu sensitivo, sed diffusive invenitur in omnibus membris, quae deserviunt concupiscentiae ad peccandum.

Supra VI, 19: sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae, etc.. Et ideo dicit in membris meis.

Haec autem lex duos effectus in homine habet. Primo namque resistit rationi, et quantum ad hoc dicit repugnantem legi mentis meae, id est legi Moysi, quae dicitur lex mentis inquantum consonat menti, vel legi naturali, quae dicitur lex mentis quia naturaliter menti indita est. Supra II, 15: qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Et de hac repugnantia dicitur Gal. V, V. 17: caro concupiscit adversus spiritum.

Secundus effectus est quod hominem in servitutem redigit. Et quantum ad hoc subdit et captivantem me, vel captivum me ducentem, secundum aliam litteram, in lege peccati, quae est in membris meis, id est in meipso, more Hebraicae locutionis, secundum quam ponuntur nomina loco pronominum.

Lex autem peccati captivat hominem dupliciter.

Uno modo hominem peccatorem per consensum et operationem; alio modo hominem sub gratia constitutum quantum ad concupiscentiae motum. De hac captivitate dicitur in Ps. Cxxv, 1: in convertendo dominus captivitatem sion.

Deinde cum dicit infelix ego homo, etc., agit de liberatione a lege peccati, et tria circa hoc facit.

Primo quidem ponit quaestionem; secundo ponit responsionem, ibi gratia dei, etc.; tertio infert conclusionem, ibi igitur ego ipse, etc..

Circa primum duo facit.

Unum quidem confitetur, scilicet suam miseriam, cum dicit infelix ego homo; quod quidem est per peccatum quod in homine habitat, sive quantum ad carnem tantum sicut in iusto, sive etiam quantum ad mentem sicut in peccatore. Prov. XIV, 34: miseros facit populos peccatum. Ps. XXXVII, V. 7: miser factus sum et curvatus sum usque in finem.

Aliud autem quaerit dicens quis me liberabit de corpore mortis huius? quae quidem videtur quaestio esse desiderantis, secundum illud Ps. Cxli, 10: educ de carcere animam meam.

Sciendum est tamen, quod in corpore hominis considerari potest natura ipsa corporis quae est conveniens animae, unde ab ea non vult separari, II Cor. V, 4: nolumus expoliari, sed supervestiri, et iterum corruptio corporis, quae aggravat animam, secundum illud Sap. IX, 15: corpus quod corrumpitur, aggravat animam, etc..

Et ideo signanter dicit de corpore mortis huius.

Deinde cum dicit gratia dei, etc., respondet quaestioni.

Non enim homo propriis viribus potest liberari a corporis corruptione, nec etiam animae, quamvis consentiat rationi contra peccatum, sed solum per gratiam christi, secundum illud Io. VIII, 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.

Et ideo sequitur gratia dei, scilicet me liberabit, quae datur per iesum christum.

Io. I, 17: gratia et veritas per iesum christum facta est.

Haec autem liberat a corpore mortis huius dupliciter. Uno modo ut corruptio corporis menti non dominetur, trahens eam ad peccandum; alio modo ut corruptio corporis totaliter tollatur.

Quantum ergo ad primum convenit dicere peccatori: gratia liberavit me de corpore mortis huius, id est liberavit me a peccato, in quo est anima inducta ex corporis corruptione.

Sed ad hoc iam iustus liberatus est, unde ei competit dicere, quantum ad secundum, gratia dei liberavit me de corpore mortis huius, ut scilicet in corpore meo non sit corruptio peccati, aut mortis; quod erit in resurrectione.

Deinde cum dicit igitur ego ipse, etc., infert conclusionem quae secundum duas praemissas expositiones diversimode ex praemissis infertur.

Secundum enim quod praemissa verba exponuntur in persona peccatoris, sic inferenda est conclusio: dictum est quod gratia dei liberavit me a corpore mortis huius, ut scilicet ab ea non deducar in peccatum, ergo quando ero iam liberatus, mente servio legi dei, secundum carnem autem legi peccati, quae quidem in carne remanet quantum ad fomitem, per quem caro concupiscit adversus spiritum.

Si autem praemissa verba intelligantur ex persona iusti, sic est inferendum: gratia dei per iesum christum liberavit me de corpore mortis huius, ita scilicet ut in me non sit corruptio peccati et mortis. Igitur, ego ipse, unus et idem antequam liberer, mente servio legi dei, ei consentiens, carne autem servio legi peccati, inquantum caro mea, secundum legem carnis, movetur ad concupiscendum.