SUPER EP. AD ROMANOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 5

Supra ostendit apostolus excellentiam futurae gloriae ex expectatione creaturae, nunc ostendit idem ex expectatione apostolorum. Non autem potest esse parvum quod a magnis viris expectatur tam anxie.

Et circa hoc duo facit.

Primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi spe enim, etc..

Circa primum tria facit.

Primo proponit dignitatem expectantium cum dicit non solum autem illa, scilicet creatura, expectat gloriam filiorum dei, sed et nos ipsi, scilicet apostoli, habentes primitias spiritus sancti, quia scilicet spiritum sanctum et tempore prius, et caeteris abundantius apostoli habuerunt, sicut et in fructibus terrae illud quod primo ad maturitatem pervenit, est pinguius et magis acceptum.

Ier. II, 3: sanctus Israel domino primitiae frugum eius. Hebr. XII, 23: accessistis ad ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelestibus.

Ex quo patet quod apostoli sunt omnibus aliis sanctis, quacumque praerogativa praefulgeant, sive virginitatis, sive doctrinae, sive martyrii, praeferendi, tamquam abundantius spiritum sanctum habentes.

Sed potest aliquis dicere, quod quidam alii sancti maiora tormenta sustinuerunt, et maiores austeritates propter christum, quam apostoli.

Sed sciendum est quod magnitudo meriti principaliter et respectu essentialis praemii, attenditur secundum charitatem. Consistit enim praemium essentiale in gaudio quod habetur de deo. Manifestum est autem, quod de deo plus gaudebunt qui plus amant. Unde et illam visionem beatam dominus suo dilecto promittit, dicens Io. XIV, 21: si quis diligit me, diligetur a patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Sed secundum quantitatem operum, meretur homo praemium accidentale, quod est gaudium de talibus operibus. Apostoli ergo, illa opera quae fecerunt, ex maiori charitate fecerunt, ex qua habebant cor ad multa maiora facienda si fuisset opportunum.

Si autem dicat aliquis: potest tantum quis conari quod habebit aequalem charitatem cum apostolis, dicendum, quod charitas hominis non est a seipso, sed ex gratia dei, quae datur unicuique secundum mensuram donationis christi, ut dicitur Eph. IV, 7.

Unicuique autem dat gratiam proportionatam ei ad quod eligitur, sicut homini christo data est excellentissima gratia, quia ad hoc est electus, ut eius natura in unitatem personae divinae assumeretur, et post eum habuit maximam plenitudinem gratiae beata maria, quae ad hoc est electa ut esset mater christi. Inter caeteros autem ad maiorem dignitatem sunt electi apostoli, ut scilicet immediate ab ipso christo accipientes, aliis traderent ea, quae pertinent ad salutem, et sic in eis ecclesia quodammodo fundaretur, secundum illud Apoc. XXI, 14: murus habebat fundamenta duodecim, et nomina apostolorum erant in eis scripta: et ideo dicitur I Cor. XII, 28: deus posuit in ecclesiam primum quidem apostolos. Et ideo deus eis abundantiorem gratiam prae caeteris tribuit.

Secundo ponit anxietatem expectationis cum dicit et ipsi intra nos gemimus.

Qui quidem gemitus designat afflictionem ex dilatione rei cum magno desiderio expectatae, secundum illud Prov. XIII, 12: spes quae differtur, affligit animam. Ps. VI, 6: laboravi in gemitu meo.

Iste autem gemitus non est tam exterius, quam interius, tum quia ex interiori cordis affectu procedit, tum quia est propter interiora bona. Unde signanter dicit intra nos.

Thren. I, 22: multi gemitus mei.

Tertio ponit rem expectatam dicens adoptionem filiorum dei expectantes, id est completionem huius adoptionis. Inchoata enim est huiusmodi adoptio per spiritum sanctum iustificantem animam. Supra eodem: accepistis spiritum adoptionis filiorum. Consummabitur autem per ipsius corporis glorificationem. Unde supra V, 2: gloriamur in spe gloriae filiorum dei. Et hoc est quod subdit redemptionem corporis nostri, ut scilicet sicut spiritus noster redemptus est a peccato, ita corpus nostrum redimatur a corruptione et morte. Os. XIII, 41: de morte redimam eos. Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae.

Deinde cum dicit spe enim, etc., probat quod dixerat tali ratione: spes est de his quae non praesentialiter videntur, sed in futuro expectantur. Sed nos sumus salvi facti per spem, ergo expectamus in futurum complementum salutis.

Primo ergo ponit minorem, dicens: nos enim, apostoli et caeteri fideles, spe salvi facti sumus, quia scilicet spem nostrae salutis habemus. I Petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam. Ps. Lxi, 9: sperate in eum omnis congregatio populi.

Secundo ponit maiorem, dicens spes autem, id est, res sperata, quae videtur, quasi praesentialiter habita, non est spes, id est, non est res sperata, sed habita. Spes enim est expectatio futuri. Soph. III, 8: expecta me in die resurrectionis meae in futurum.

Tertio ponit probationem maioris, dicens nam quod videt quis, quid, id est cur, sperat? quasi dicat: spes importat motum animae in aliquid non habitum tendentem.

Cum autem aliquid iam habetur, non est necessarium ut in id aliquis moveatur.

Et est notandum, quod quia spes ex fide quodammodo oritur, attribuit spei opus illud quod est fidei, scilicet esse de non visis, secundum illud Hebr. XI, 1: fides est argumentum non apparentium.

Quarto ponit conclusionem, dicens si autem quod non videmus speramus, sequitur, quod per patientiam expectamus.

Unde notandum est, quod proprie patientia importat tolerantiam tribulationum cum quadam aequanimitate. Infra XII, 12: in tribulatione patientes. Quia vero dilatio boni habet quandam rationem mali, inde est quod etiam diutina expectatio bonorum absentium, cum tranquillitate animi, attribuitur patientiae, sed haec maxime ad longanimitatem pertinent, secundum illud Iac. V, 7: patientes estote, fratres, usque ad adventum domini.

Utroque autem modo patientia hic accipitur: quia apostoli expectabant aequanimiter gloriam, et cum dilatione et tribulatione.

Deinde cum dicit similiter autem, etc., ostendit quomodo per spiritum sanctum adiuvamur in defectibus vitae praesentis. Et primo quantum ad completionem desideriorum; secundo, quantum ad directionem exteriorum eventuum, ibi scimus autem, etc..

Circa primum duo facit.

Primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi nam quid oremus, etc..

Dicit ergo primo: dictum est quod per spiritum sanctum vivificabuntur nostra mortalia corpora, quando auferetur a nobis nostra infirmitas, similiter autem, et in statu huius vitae, in quo adhuc infirmitati subiicimur, spiritus adiuvat infirmitatem nostram, et si non totaliter eam tollat. Ez. III, V. 14: spiritus quoque elevavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei, quasi infirmitate nondum totaliter cessante, manus enim domini erat mecum confortans me. Et in hoc spiritus me assumpsit.

Matth. XXVI, 41: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.

Deinde cum dicit nam quid oremus, etc., manifestat quod dixerat. Et primo ostendit necessitatem auxilii spiritus, quod pertinet ad infirmitatem praesentis vitae; secundo ostendit modum auxilii, ibi sed ipse spiritus, etc.; tertio ostendit efficaciam auxilii, ibi qui autem scrutatur.

Dicit ergo primo: recte dico quod spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam in hoc patimur infirmitatem quod nescimus quid oremus, sicut oportet. Iob III, V. 23: viro cuius abscondita est via, et circumdedit eum deus tenebris.

Et est considerandum quod duo dicit nos apostolus nescire, scilicet quid orando petamus, et modum quo petere oporteat; sed utrumque videtur esse falsum.

Nam primum scimus quid oremus: quia hoc nos dominus docuit Matth. VI, 9: sanctificetur nomen tuum, etc..

Sed dicendum quod in generali quidem possumus scire quid convenienter oremus, sed in speciali hoc non possumus scire.

Primo quidem, quia si desideramus aliquod opus virtutis facere, quod est implere voluntatem dei, sicut in caelo et in terra, potest contingere quod illud opus virtutis non est huic vel illi congruum: sicut alicui qui utiliter potest in actione proficere, non expedit contemplationis quies, et e converso, ut Gregorius dicit in moralibus super illud iob V, V. 26: ingrediens in abundantia sepulchrum.

Unde dicitur Prov. XIV, 12: est via quae videtur homini iusta, novissima autem illius ducunt ad mortem.

Secundo aliquis desiderat aliquod temporale bonum ad sustentationem vitae, quod est petere panem quotidianum, quod tamen sibi vertitur in periculum mortis. Multi enim propter divitias perierunt. Eccle. V, 12: divitiae conservatae in malum domini sui.

Tertio aliquis desiderat liberari ab aliqua molestia tentationis, quae tamen est sibi ad custodiam humilitatis: sicut Paulus petiit amoveri a se stimulum, qui tamen erat ei datus ne eum magnitudo revelationum extolleret, ut dicitur II Cor. XII, 7.

Similiter etiam videtur quod sciamus sicut nos oportet orare: secundum illud Iac. I, 6: postulet in fide nihil haesitans.

Et ad hoc dicendum, quod in generali hoc scire possumus, sed speciali motu cordis nostri usquequaque discernere non possumus, utputa utrum petamus aliquid ex ira, vel ex zelo iustitiae. Unde et Matth. XX, 20, reprobata est petitio filiorum zebedaei, quia licet viderentur participationem divinae gloriae postulare, tamen ex quadam vana gloria seu elatione procedebat eorum petitio.

Deinde, cum dicit sed ipse, etc., ponit modum auxilii spiritus sancti, dicens quod ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Quod quidem videtur suffragari errori Arii et Macedonii, qui posuerunt spiritum sanctum esse creaturam et minorem patre et filio; postulare enim est minoris, sed si ex eo, quod dicit eum postulare, intelligamus eum esse passibilem creaturam et patre minorem, consequens est etiam quod ex eo quod dicit gemitibus postulare, intelligamus eum esse passibilem creaturam beatitudine carentem, quod nullus umquam haereticus dixit. Nam gemitus ex dolore est qui ad miseriam pertinet.

Et ideo exponendum est postulat, id est postulantes nos facit, sicut et Gen. XXII, 12: nunc cognovi quod timeas dominum, id est, cognoscere feci.

Facit autem spiritus sanctus nos postulare, inquantum in nobis recta desideria causat. Nam postulatio est quaedam desideriorum explicatio. Desideria autem recta ex amore charitatis proveniunt, quam in nobis scilicet facit. Supra V, 5: charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.

Spiritu autem sancto dirigente et instigante cor nostrum, et nostra desideria non possunt esse nisi nobis utilia Is. XLVIII, 17: ego dominus docens te utilia; et ideo subdit pro nobis.

Eius autem quod multum desideramus et desideranter petimus, dilationem cum dolore et gemitibus patimur, et ideo subdit gemitibus, quos scilicet in corde nostro causat, inquantum scilicet nos facit caelestia desiderare, quae differuntur animae. Iste est gemitus columbae, quem spiritus sanctus in nobis facit. Nah. II, 7: minabantur gementes ut columbae.

Dicit autem inenarrabilibus: aut quia sunt propter rem inenarrabilem, scilicet caelestem gloriam II Cor. XII, 4: audivit arcana verba quae non licet homini loqui, aut quia ipsi motus cordis sufficienter enarrari non possunt, secundum quod a spiritu sancto procedunt.

Iob XXXVIII, 37: quis enarrabit caelorum rationem? deinde, cum dicit qui autem scrutatur, etc., ostendit efficaciam auxilii, quo spiritus sanctus nos adiuvat, dicens qui autem scrutatur corda, id est, deus cui proprium est corda scrutari. Ps. VII, 10: scrutans corda et renes deus.

Dicitur autem deus scrutari corda, non quod inquirendo occulta cordis cognoscat, sed quia manifeste scit ea quae in corde latent.

Soph. I, 12: scrutabor ierusalem in lucernis.

Deus, inquam, scrutans corda, scit, id est approbat secundum illud II Tim. II, 19: novit dominus qui sunt eius, quid desideret spiritus, id est, quid desiderare nos faciat.

Ps. XXXVII, 9: domine, ante te omne desiderium meum.

Ideo autem desideria spiritus quae in sanctis facit spiritus sanctus, sunt deo accepta: quia postulat pro sanctis, id est postulare eos facit, secundum deum, id est, quod convenit divino beneplacito Prov. XI, 23: desiderium iustorum omne bonum, in cuius exemplum dominus patri dicebat, Matth. XXVI, V. 39: non sicut ego volo, sed sicut tu vis.