SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 5

Supra posuit apostolus quae dixerat de insidiis et armaturis, hic exponit illud quod etiam dixerat de confirmatione et confortatione in potentia dei: et hoc fit per orationem ad deum super auxilio divino.

Facit autem tria. Primo monet eos ad orandum pro seipsis, secundo pro aliis, tertio pro ipsomet apostolo.

Circa primum ponit septem conditiones orationis. Primo quod debet esse perfecta. Unde dicit omnem orationem, quod fit cum in omnibus recurrit quis ad orationem, vel orat pro omni bono.

Secundo quod sit humilis, non praesumptuosa.

Ps. Ci, 18: respexit in orationem humilium, etc.. Quod fit quando homo non putat se exaudiri propter merita sua, sed propter misericordiam divinam. Et ideo dicit obsecrationem, id est per sacrae rei acceptionem.

Phil. IV, 6: in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud deum.

Tertio quod sit continua, ibi omni tempore.

I Thess. V, 17: sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. Ps. XXXIII, 2: benedicam dominum in omni tempore, scilicet statuto.

Quarto quod sit devota, quia in spiritu.

I Cor. XIV, 15: psallam spiritu, psallam et mente, id est, non ut vagus.

Quinto quod sit vigilans, ibi vigilantes.

I Petr. IV, 7: estote prudentes, et vigilate in orationibus.

Sexto quod sit instans, ibi in omni instantia.

Rom. XII, 12: orationi instantes, etc..

Septimo charitativa, ut scilicet fiat pro omnibus aliis sanctis, ibi et obsecratione pro omnibus sanctis. I Tim. II, 1: obsecro enim primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, etc..

Deinde, ultimo, pro se petit orationes fieri, ibi et pro me. Ubi tria petit pro se, quae cuilibet praedicatori sunt necessaria, scilicet quod os aperiat, et ad praedicandum se praeparet quantum in se est, et detur sibi gratia.

Et ut haec tria sibi dentur, petit ut oretur pro se, dicens ut detur mihi sermo in apertione oris mei. Non enim potero loqui, nisi quod dederit mihi dominus, dicebat ille Balaam, Num. XXII, 18. Unde dominus, matth.

C. X, 20: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus, etc.. Unde dicitur ibidem 19: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.

Hoc autem dictum primo ponit apostolus.

Ut detur, inquit, mihi sermo in apertione oris mei. Col. Ult.: orantes simul et pro nobis, ut deus aperiat nobis Ostium sermonis.

Et ad quid, Paule? respondet, ut scilicet possim cum fiducia notum facere evangelii mysterium, pro quo legatione fungor in catena. Et hoc est secundum quod petit, quia non solum est necessarium praedicatori ut detur ei sermo in apertione oris, seu scientiae, sed ut sermonem sibi datum praedicet audacter et cum fiducia. Et hoc est quod dicit cum fiducia, etc.. Et sic praedicabant apostoli, de quibus Act. IV, 31, quod loquebantur cum fiducia verbum dei.

Commendat autem apostolus officium praedicationis ab excellentia et altitudine. Unde dicit mysterium evangelii. Secundo ostendit, quod pro ipso libenter sustinuit tribulationem et ignominiam. Unde dicit pro quo legatione fungor in catena. De his duobus simul Col. Ult.: deus aperiat nobis Ostium sermonis ad loquendum mysterium christi, propter quod et vinctus sum.

Et quia dicitur Eccli. XX, 22: ex ore fatui reprobatur parabola, non enim dicit eam tempore suo, ideo apostolus non solum petit, quod detur sibi sermo, seu praedicandi scientia, sed gratia loquendi cum fiducia, ut scilicet non desisteret ab incepto pro catenis, quibus catenatus erat ab incepto et commisso sibi officio fiducialiter et fideliter prosequendo.

Tertio petit, ut detur sibi temporis seu modi congruentia, quia tempus loquendi et tempus tacendi, ut dicitur Eccle. III, 7. Et ideo dicit ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. Et certe in omnibus modus et qualitas facit gratum. Et hoc idem petebat apostolus Col. Ult.: ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui: quia, ut dicitur prov.

C. XV, 23: sermo opportunus, optimus.

In fine autem huius epistolae apostolus statum suum ephesiis manifestat, cum dicit ut autem et vos sciatis, etc.. Ubi primo facit quod dictum est; secundo eos more solito salutat, ibi pax fratribus, etc..

In prima parte tria facit.

Primo ponitur status sui manifestatio, ibi ut autem et vos sciatis, etc.; secundo discipuli nuntiantis multiplex commendatio, ibi tychicus frater meus charissimus et fidelis, etc.; tertio ostendit finem, pro quo eis manifestat statum suum, quia scilicet est ipsorum consolatio, ibi et consolentur corda vestra.

Dicit ergo: ut autem vos sciatis quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet, etc.. Quasi dicat apostolus: pro mysterio evangelii, pro quo catenatus sum, volo quod sciatis quod catena et omnes tribulationes et omnia supplicia, quae in credito officio inferuntur, non me angunt, nec cor mutant, nec pervertunt interius, nec attingunt; sed certe sic angor de istis, quod omnia circa me sunt, non intra.

Et quia non possum ire ad annuntiandum vobis, utpote catenatus, omnia nota faciet vobis tychicus frater meus charissimus et fidelis minister in domino. Et ideo secure credatis ei de omnibus. Lc. XII, 42: quis, putas, est fidelis servus et prudens, etc..

Et iste certe est talis, quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt. Et haec est discipuli commendatio.

Et ad quid? ut consoletur corda vestra.

Deinde cum dicit pax fratribus, etc., ponit apostolus consuetam salutationem.

Et advertendum est, quod licet gratia praecedat pacem et charitatem mutuam hominum ad se invicem, et ad deum quo ad collationem (quia non est pax impiis, dicit dominus), tamen quo ad executionem gratiae et veritatis et charitatis conservationem, pax praecedit suo modo. Et ideo primo optat eis pacem ad se invicem et charitatem ad deum, dicens: pax fratribus, et charitas cum fide.

Et quia licet pax et charitas multum faciant ad gratiae conservationem, tamen quia semper supponunt ipsam gratiam, sine qua haberi non possunt, ideo optat eis gratiam.

Unde dicit: gratia cum omnibus, qui diligunt dominum nostrum iesum christum in incorruptione. Amen.