SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 4

Supra posuit apostolus abundantiam gratiae, quam ipse et alii apostoli a christo receperunt. Ne autem crederet aliquis eos propriis meritis eam recepisse, ideo consequenter ostendit, quod gratis eam receperunt, vocati a deo non propriis meritis.

Dividitur autem pars ista in tres: quia primo proponit gratuitam vocationem; secundo voluntariam dei praedestinationem, ibi praedestinati secundum propositum eius, etc.; tertio utriusque finem, ibi ut simus in laudem gloriae eius, etc..

Dicit ergo: dixi quod huiusmodi gratia superabundavit in nobis, et quod in christo omnia restaurata sunt. In quo etiam, id est per quem christum, nos sorte sumus vocati, id est non nostris meritis, sed divina electione. Col. I, 12: gratias agentes deo et patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum, in lumine, etc.. Ps. XXX, 16: in manibus tuis sortes meae.

Ad huius autem intellectum sciendum est quod multa fiunt inter homines, quae fortuita videntur et contingentia; quae tamen sunt secundum divinam providentiam ordinata.

Sors nihil aliud est, quam exquisitio providentiae divinae de aliquo contingenti et humano. Unde Augustinus super illud ps.

XXX, 16: in manibus tuis sortes meae, dicit quod sors non est aliquod malum, sed in rebus dubiis divinam exquirens voluntatem.

Est autem in sortibus triplex peccatum vitandum.

Primo quidem superstitionis; nam omnis vana et illicita religio superstitio est.

Tunc ergo in sortibus incurritur peccatum illicitae superstitionis, quando in eis initur aliquod pactum cum Daemonibus. Unde dicitur Ez. XXI, 21: stetit rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem quaerens, commiscens sagittas. Interrogavit idola, exta consuluit. Commiscere enim sagittas, ad sortilegium pertinet et interrogare idola ad superstitionem.

Et ibi sortilegium damnatur inter peccata ad superstitionem pertinentia.

Secundo vitandum est peccatum tentationis dei; nam quamdiu per se homo aliquid potest facere et scire quid debeat facere, si tunc a deo sorte, vel aliquo alio loco tali exploret quid facere debeat, deum tentat. Quando autem necessitas imminet, neque ipse per seipsum iuvari potest, tunc licite a deo inquirit quid facere debeat. II par. XX, 12: cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.

Tertio vitandum est peccatum vanitatis, quod fit si de inutilibus et impertinentibus ad nos inquiramus, ut puta de futuris contingentibus.

Unde dicitur Act. I, 7: non est vestrum nosse tempora, vel momenta, quae pater posuit in sua potestate.

Potest ergo secundum hoc triplex sors accipi, scilicet quaedam divisoria, quaedam consultoria et quaedam divinatoria.

Divisoria est cum aliqui dividentes haereditatem et concordare non valentes, mittunt sortes, puta annulum, vel chartam, vel aliquid tale ostendendo, dicentes: ille cuicumque evenerit, habebit partem istam in haereditate.

Et huiusmodi sortes possunt mitti licite.

Prov. XVIII, 18: contradictiones comprimit sors: et inter potentes quoque diiudicat, id est inter volentes dividere.

Consultoria autem fit, quando quis dubitans quid facere debeat, consulit deum, mittens sortes. Ionae I, 7 dicitur, quod quando supervenit tempestas illa in mari, consuluerunt deum, sortem mittentes, ut scirent cuius peccato tempestas illa venisset. Et hic modus licitus est, maxime in necessitatibus et in electionibus potestatum saecularium.

Unde faciunt rotulos de cera, in quorum quibusdam ponunt aliquas chartas, et in quibusdam non, quos bussulos vocant, ut illi quibus veniunt bussuli cum chartis, habeant voces in electione. Sed hoc, ante adventum spiritus sancti, apostoli fecerunt etiam in electione spirituali, Act. I, 26, quando sors cecidit super mathiam; sed hoc post adventum spiritus sancti amplius non licet in praedictis electionibus, quia hoc faciendo iniuriaretur spiritui sancto. Credendum est enim, quod spiritus sanctus providet ecclesiae suae de bonis pastoribus. Unde post adventum spiritus sancti quando apostoli elegerunt septem diaconos, non miserunt sortes; et ideo in nulla electione ecclesiastica hoc modo licet.

Divinatoria autem sors est inquisitio de futuris soli divinae cognitioni reservatis. Et haec semper habet vanitatem admixtam, nec potest sine vitio curiositatis fieri.

Quia ergo sors nihil aliud est quam inquisitio rerum quae ex divina voluntate fiunt, gratia autem eius ex sola divina voluntate dependet, inde est, quod gratia divinae electionis dicitur sors, quia deus per modum sortis secundum occultam providentiam, non ex alicuius meritis, per gratiam internam vocat.

Deinde cum dicit praedestinati, etc., ponit voluntariam dei praedestinationem, de qua dicitur Rom. VIII, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit. Cuius quidem praedestinationis ratio non sunt merita nostra, sed mera dei voluntas, propter quod subdit secundum propositum eius. Rom.

C. VIII, 28: scimus quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti.

Quod autem secundum propositum praedestinaverit, probat, quia non solum hoc, sed etiam omnia alia, quae deus facit, operatur secundum consilium voluntatis suae. Ps.

Cxxxiv, 6: omnia quaecumque voluit dominus fecit. Is. XLVI, 10: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.

Non autem dicit secundum voluntatem, ne credas quod sit irrationabilis, sed secundum consilium voluntatis suae, id est secundum voluntatem suam quae est ex ratione, non secundum quod ratio importat discursum, sed secundum quod designat certam et deliberatam voluntatem.

Ultimo autem tangit finem utriusque, scilicet praedestinationis et vocationis, scilicet laudem dei. Unde dicit ut simus in laudem gloriae eius nos, qui ante speravimus in christo, et per nos, qui credimus in christo, laudetur gloria dei. Is. LV, 12: montes et colles cantabunt coram deo laudem.

Laus autem gloriae dei, ut dicit Ambrosius, est cum multi acquiruntur ad fidem, sicut gloria medici est cum multos acquirit et curat. Eccli. II, 9: qui timetis dominum, sperate in illum, et in oblectatione veniet vobis misericordia.