SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 8

Supra apostolus posuit praecepta generalia ad omnes, hic ponit ea quae pertinent ad speciales quasdam personas et status. Et quia secundum philosophum in politicis domus habet tres connexiones, sine quibus non est perfecta, scilicet viri et mulieris, patris et filii, domini et servi; ideo, haec tria prosequens, instruit: primo mulierem et virum; secundo patrem et filium, cap. VI, ibi filii, obedite, etc.; tertio servos et dominos, ibi servi, obedite, etc..

Prima in duas.

Primo enim monet mulieres de subiectione; secundo viros de dilectione, ibi viri, diligite, etc..

Prima in duas.

Primo ponit admonitionem; secundo eius rationem, ibi quoniam vir caput est, etc..

Dicit ergo mulieres viris suis subditae sint, quia certe mulier, si primatum habeat, contraria est viro suo, ut dicitur eccli.

C. XXV, 30. Et ideo specialiter monet eas de subiectione. Et hoc sicut domino, quia proportio viri ad uxorem quodammodo est sicut servi ad dominum, quantum debet regi mandato domini; sed differentia est in hoc, quod dominus utitur servis suis quo ad id quod est sibi utile: sed vir utitur uxore et liberis ad utilitatem communem. Et ideo dicit sicut domino; non quod vere sit dominus, sed sicut dominus. I Petr. III, 1: mulieres subditae sint viris suis, etc..

Deinde subdit rationem suam. Circa quod tria facit. Primo eam proponit; secundo exemplum inducit, ibi sicut christus, etc.; tertio ex exemplo intentum concludit, ibi sed sicut, etc..

Ratio autem haec est, quoniam vir est caput mulieris, in capite autem viget sensus visus, Eccle. II, 14: sapientis oculi in capite eius, et ideo vir debet gubernare mulierem ut caput eius. I Cor. XI, 3: caput quidem mulieris vir.

Deinde ponit exemplum, cum dicit sicut christus caput est ecclesiae. Supra I, 22 s.: ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, quae est corpus ipsius, et hoc non ad utilitatem suam, sed ecclesiae, quia ipse est salvator corporis eius. Act. IV, 12: non est enim aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Is.

C. XII, 2: ecce deus salvator meus, etc.. Ex hoc autem concludit intentionem, cum dicit sed sicut, etc.. Quasi dicat: non est conveniens, quod membrum repugnet ipsi capiti in aliquo; nunc autem, sicut christus caput est ecclesiae, suo modo, ita vir est caput mulieris: non debet ergo mulier inobediens esse viro, sed sicut ecclesia subiecta est christo, Ps. Lxi, 2: nonne deo subiecta erit anima mea, etc., ita et mulieres viris suis. Gen. III, V. 16: sub viri potestate eris. Et hoc in omnibus, scilicet quae non sunt contra deum; quia dicitur Act. V, 29: obedire oportet deo magis, quam hominibus.

Deinde cum dicit viri, diligite uxores vestras, etc., monet viros ad dilectionem uxorum. Et primo facit hoc, secundo assignat rationem huius, ibi sicut christus, etc..

Dicit ergo viri, diligite uxores vestras, quia certe ex amore, quem habet vir ad uxorem, magis caste vivit et pacifice uterque se habet. Si autem vir aliam magis diligit, quam suam, se et suam discrimini exponit.

Col. III, 19: viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.

Tangit autem rationem huius triplicem.

Primam sumit ex exemplo christi, cum dicit sicut et christus, etc.; secundam ex parte viri, ibi qui suam uxorem diligit, etc.; tertiam ex parte mandati divini, ibi propter hoc relinquet, etc..

Circa primum tria facit.

Primo proponit exemplum dilectionis christi; secundo signum, ibi et tradidit, etc.; tertio concludit intentum ita et viri, etc..

Dicit ergo: sicut et christus dilexit ecclesiam. Supra eodem: estote imitatores dei sicut filii charissimi, etc..

Signum autem dilectionis christi ad ecclesiam ostenditur, quia tradidit semetipsum pro ea. Gal. II, 20: dilexit me, et tradidit semetipsum pro me, etc. Is. LIII, 12: tradidit in mortem animam suam, etc..

Sed ad quid? ut illam sanctificaret. Hebr.

C. Ult.: iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, etc.. Io. XVII, 17: sanctifica eos in veritate. Iste est effectus mortis christi.

Effectus autem sanctificationis est mundatio eius a maculis peccatorum. Ideo subdit dicens mundans eam lavacro aquae. Quod quidem lavacrum habet virtutem a passione christi. Rom. VI, 3: quicumque baptizati sumus in christo iesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem. Ez. XXXIX: effundam super vos aquam mundam, etc.. Zac. XIII, 1: erit fons patens domui David, etc.. Et hoc in verbo vitae, quod adveniens aquae dat ei virtutem abluendi. Matth.

C. Ult.: euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti.

Finis autem sanctificationis est puritas ecclesiae.

Ideo dicit ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam; quasi dicat apostolus: indecens est quod immaculatus sponsus sponsam duceret maculatam. Et ideo sibi exhibet eam immaculatam: hic per gratiam sed in futuro per gloriam. Unde dicit gloriosam, scilicet per claritatem animae et corporis. Phil. III, V. 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, etc.. Et ideo addit non habentem maculam.

Ps. C, 6: ambulans in via immaculata, etc.. Ps. Cxviii, 1: beati immaculati in via, etc.. Neque rugam, id est, sine defectu passibilitatis; quia, ut dicitur Apoc. VII, 16: non esurient, neque sitient amplius. Aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta, per confirmationem gratiae, et immaculata ab omni immunditia.

Et haec omnia intelligi possunt de exhibitione, quae erit in futuro per gloriam. Si autem de exhibitione per fidem, tunc diceretur: ut exhiberet sibi, scilicet per fidem, ecclesiam gloriosam, quia gloria magna est sequi dominum, ut dicitur Eccli. XXIII, 38, non habentem maculam, scilicet criminis mortalis.

Maculata es in iniquitate tua, Ier. II, V. 22. Neque rugam, id est duplicitatem intentionis, quam non habent qui recte coniuncti sunt christo et ecclesiae. Iob XVI, 9: rugae meae testimonium dicunt contra me, etc..

Sed magis sanctam per intentionem, et immaculatam per omnimodam puritatem.

Ex hoc tertio concludit intentum, dicens ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua.