SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Prooemium

Ego confirmavi columnas eius. Ps. Lxxiv, 4.

Sicut dicit sapiens: non minor est virtus quam quaerere parta tueri, ideo non immerito commendatur apostolus, quia etsi ephesios in fide non fundavit, tamen fundatos in fide confirmavit, ut ipse loquens de ecclesia ephesiorum, vere possit dicere: ego confirmavi columnas eius; ego videlicet, Israelita natione, christianus religione, apostolus dignitate.

Israelita dico natione; nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahae de tribu beniamin II Cor. XI, 22. Item christianus religione. Gal. II, 19 s.: ego enim per legem mortuus sum legi, ut deo vivam: christo confixus sum cruci: vivo ergo iam non ego, vivit vero in me christus: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii dei.

Item apostolus dignitate. I Cor. XV, 9: ego sum minimus apostolorum. De his tribus II Cor. XI, 22: Israelitae sunt, et ego; semen Abrahae sunt, et ego; ministri christi sunt, et ego; ut minus sapiens dico, plus ego.

Talis debet esse praedicator sapientiae salutaris, scilicet Israelita quo ad contemplationem dei, christianus quo ad religionem fidei, apostolus quo ad auctoritatem officii.

Ego, ergo, Iudaeus per originem, quaerens deum per fidem, apostolus dei per imitationem, confirmavi, etc.. Confirmavi ne a fide vacillarent, sicut artifex confirmat aedificium, ne cadat. Unde dictum est Petro Lc. XXII, V. 32: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, quod fecit Paulus. Unde ei competit illud iob IV, 4: vacillantes confirmaverunt sermones tui. Confirmavit item ne pseudo timerent, sicut episcopus confirmat puerum ad robur contra pusillanimitatem, unde dictum est de David in Ps. Lxxxviii, 21: inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum; manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum, nihil proficiet inimicus in eo, etc.. Ps. XXXII, 6: verbo domini, per Paulum scripto, caeli, id est ephesii, firmati sunt, etc., scilicet ne praemium gloriae amitterent, sicut praelatus vel princeps confirmat donum, ne postea auferatur. Ps. XL, 13: me autem propter innocentiam suscepisti, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Has confirmationes petebat Ps. Lxvii, 29 dicens: confirma hoc, deus, quod operatus es in nobis, etc.. Has promittebat apostolus II Thess. Ult.: fidelis autem deus qui confirmabit vos, et custodiet a malo.

Ego, ergo, confirmavi columnas eius, scilicet fideles ecclesiae ephesiorum.

Fideles enim ecclesiae dicuntur columnae, quia debent esse recti, erecti, et fortes. Recti per fidem, erecti per spem, fortes per charitatem.

Recti dico per fidem, fides enim ostendit rectam viam veniendi ad patriam, unde significatur per columnam nubis, de qua ex.

C. XIII, 21: dominus autem praecedebat eos, ad ostendendam viam per diem in columna nubis. Fides enim ad modum nubis habet obscuritatem, quia cum aenigmate; dissolutionem, quia evacuatur; humiditatem, quia excitat ad devotionem.

Erecti per spem, spes enim dirigit ad superna, unde significatur per columnam fumi, de qua dicitur Iud. XX, 40: viderunt quasi columnam fumi de civitate ascendentem. Spes enim ad modum fumi ex igne, id est ex charitate, provenit, in altum ascendit, in fine deficit, id est in gloria.

Fortes per charitatem, fortis enim est ut mors dilectio, ut dicitur Cant. VIII, 6; unde significatur per columnam ignis qui omnia consumit, de quo Sap. XVIII, 3: ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae.

Sicut enim ignis illuminat diaphana, examinat metalla, exterminat cremabilia, sic charitas illuminat opera, examinat intentionem, et omnia vitia exterminat.

Iam apparet quae sit causa huius epistolae efficiens, quia Paulus, quod notatur ibi ego.

Finalis, quia confirmatio, quod notatur ibi confirmavi. Materialis, quia ephesii, quod notatur ibi columnas eius. Formalis patet in divisione epistolae, et modo agendi.

Huic epistolae praemittit glossator prologum sive argumentum, ubi principaliter duo facit: primo describit eos, secundo, rationem et modum scribendi subdit, ibi hos collaudat apostolus, etc.. Ephesinos vero quibus scribit, describit a tribus. Primo, a regione, quia ephesii sunt Asiani ab Asia minore; secundo, a religione, quia hi acceperunt verbum veritatis christianae; tertio a stabilitate, quia perstiterunt in fide. Primum respicit patriam; secundum, gratiam; tertium, perseverantiam.

Hos collaudat apostolus, etc.. Hic subdit etiam rationem et modum scribendi, ubi implicat quatuor. Primo, Scripturae rationem; secundo actorem, qui est apostolus scribens; tertio, locum a quo scribit, quia a Roma de carcere; quarto, nuntium per quem scribit, quia per tychicum diaconum; littera satis patet.