SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 1

Hanc epistolam scribit apostolus ad ephesios. Ephesii sunt Asiani ab Asia minore, quae est pars Graeciae. Hi non fuerunt per apostolum Paulum in fide fundati, sed confirmati. Iam enim antequam veniret ad eos, erant conversi, ut haberi potest Act. XIX, V. 1: factum est cum Apollo esset Corinthi, etc.. Post conversionem vero suam et apostoli confirmationem, in fide perstiterunt, nec pseudo receperunt. Non ergo reprehensione, sed consolatione digni erant. Ideo Paulus eis non increpatoriam, sed consolatoriam scribit epistolam. Scribit autem eis ab urbe Roma per tychicum diaconum.

Intentio vero eius est, eos in bonis habitis confirmare, et ad altiora provocare.

Modus autem agendi patet in divisione epistolae.

Primo ergo ponit salutationem, in qua suum affectum ad eos demonstrat; secundo narrationem, in qua eos in bonis habitis confirmat, ibi benedictus deus, etc., usque ad IV cap.; tertio, exhortationem, in qua eos ad ulteriora bona provocat, a cap. IV usque ad locum illum cap. VI de caetero, fratres, confortamini in domino, etc.; quarto epistolae conclusionem, in qua eos ad certamen spirituale confortat a loco isto de caetero, usque in finem.

In salutatione primo ponitur persona salutans; secundo, personae salutatae, ibi sanctis omnibus, etc.; tertio forma salutationis, ibi gratia vobis, etc..

In prima, primo nominat personam, ibi Paulus; secundo personae auctoritatem, ibi apostolus christi; tertio auctoritatis datorem, ibi per voluntatem dei.

Dicit ergo: Paulus apostolus. Paulus nomen est humilitatis, apostolus vero nomen dignitatis, quia qui se humiliat, exaltabitur, Lc. XIV, 11 et XVIII, 14. Apostolus, inquam, iesu, non Satanae, sicut pseudo.

V. 11: non est ergo magnum si ministri eius, scilicet Satanae, transfigurentur velut ministri iustitiae, etc.. Apostolus, inquam, et hoc non meis meritis, sed per voluntatem dei. Econtra est in multis. Os. VIII, 4: ipsi regnaverunt, et non ex me, etc.. Sanctis omnibus, scilicet qui sunt ephesi, et fidelibus, supple scribit. Vel ego Paulus scribo sanctis exercitio virtutum quo ad mores; fidelibus, rectitudine cognitionis quo ad fidem. Vel sanctis, id est maioribus et perfectis; fidelibus, id est minoribus et imperfectis. Et fidelibus, inquam, in christo, non in factis suis.

Gratia vobis et pax, etc.. Hic subditur salutationis forma, in qua implicantur tria, donum quodlibet gratificantia: doni sufficientia, ibi gratia vobis et pax, datoris potentia, ibi a deo patre, mediatoris excellentia, ibi et domino iesu christo. Tunc enim gratum est donum quando sufficiens est quod datur; quando a potente datur, ut quando a rege, vel principe datur; quando per solemnem nuntium datur, ut per filium.

Dicit ergo: gratia, scilicet iustificationis a culpa, et pax, id est tranquillitas mentis, vel reconciliatio ad deum, quoad liberationem a debita poena pro offensa. Vobis, supple sit, ex hoc, scilicet a deo patre nostro, a quo bona cuncta procedunt. Iac. I, 17: omne datum optimum, etc.. Et domino iesu christo, sine quo nulla bona dantur.

Ideo fere omnes orationes finiuntur: per dominum nostrum iesum christum.

Spiritum sanctum non nominat, quia cum sit nexus patris et filii, intelligitur in extremis, vel intelligitur in donis sibi appropriatis, quae sunt gratia et pax.

Deinde cum dicit benedictus deus, etc., hic, gratias agendo, eos in bono confirmat, et hoc tribus modis.

Primo, ratione sumpta ex parte christi, a quo multa bona adepti sunt, capite isto; secundo, ratione sumpta ex parte ipsorum, qui de praeterito statu malo, ad bonum praesens translati sunt, cap. II, ibi et vos cum essetis mortui, etc.; tertio, ratione sumpta ex parte apostoli, cuius ministerio et diligentia in bono statu positi, confirmati sunt, cap. III, ibi huius rei gratia, etc..

Iterum prima in tres dividitur, quia primo gratias agendo, tangit beneficia generaliter; secundo, beneficia exhibita ipsis apostolis specialiter, ibi quae superabundavit in nobis, etc.; tertio, beneficia exhibita ipsis ephesiis specialiter, ibi in quo et vos cum audivissetis, etc..

Beneficia vero exhibita generaliter humano generi tangit sex.

Primum benedictionis, in certitudine futurae beatitudinis, ibi benedictus, etc..

Secundum electionis, in praeordinata separatione a massa perditionis, ibi sicut elegit nos in ipso, etc..

Tertium praedestinationis, in praeordinata associatione cum bonis, scilicet cum filiis adoptionis, ibi qui praedestinavit nos, etc..

Quartum gratificationis, in collatione gratiae, ibi in quo gratificavit nos, etc..

Quintum redemptionis, in liberatione a poena, id est, a diaboli servitute, ibi in quo habemus redemptionem, etc..

Sextum remissionis in deletione culpae, ibi remissionem peccatorum, etc..

Circa beneficium benedictionis, tangit duo.

Primo, praeconium, quod debet impendi, ibi benedictus deus, etc.; secundo, beneficium, propter quod debet impendi, ibi qui benedixit nos, etc..

Dicit ergo benedictus, scilicet a me, a vobis, et ab aliis, scilicet corde, et ore, et opere, id est laudatus, deus et pater, id est ille, qui est deus per essentiam divinitatis, et pater propter proprietatem generationis.

Incidit autem copulatio, non ratione suppositionis, quia idem est suppositum, sed ratione significationis essentialiter et relative.

Pater, inquam, domini nostri iesu christi, id est filii, qui est dominus noster secundum divinitatem, iesus christus secundum humanitatem.

Qui, scilicet deus, benedixit nos in spe in praesenti, sed in futuro benedicet in re. Ponit autem praeteritum pro futuro propter certitudinem. Benedixit, inquam, nos, licet nostris meritis maledictos, in omni benedictione spirituali, scilicet quantum ad animam, et quantum ad corpus. Tunc enim erit corpus spirituale. I Cor. XV, 44: seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale.

Benedictione, inquam, habita, in caelestibus, id est in caelo; et hoc, in christo, id est per christum, vel in christo operante. Ipse enim est qui reformabit corpus humilitatis nostrae, etc., Phil. III, 21.

Valde appetenda est benedictio haec. Et ratione efficientis, quia deus est benedictio haec; et ratione materiae, quia nos benedixit; et ratione formae, quia in omni benedictione spirituali benedicit; et ratione finis, quia in caelestibus benedicit. Ps. Cxxvii, 4: ecce benedicetur homo, qui timet dominum.

Deinde cum dicit sicut elegit nos, etc., tangitur beneficium electionis, ubi commendatur electio ista, quia libera, ibi sicut elegit nos in ipso, quia aeterna, ibi ante mundi constitutionem, quia fructuosa, ibi ut essemus, etc., quia gratuita, ibi in charitate.

Dicit ergo: ita benedicet nos, non nostris meritis, sed ex gratia christi, sicut elegit nos, et gratis, a massa perditionis separando, praeordinavit nos in ipso, id est per christum.

Io. XV, 16: non vos me elegistis, sed ego elegi vos, etc.. Et hoc ante mundi constitutionem, id est ab aeterno, antequam fieremus.

Rom. IX, 11: cum nondum nati fuissent, etc.. Elegit, inquam, non quia sancti essemus, quia nec eramus, sed ad hoc elegit nos ut essemus sancti, virtutibus, et immaculati, a vitiis. Utrumque enim facit electio secundum duas partes iustitiae. Ps. XXXIII, V. 15: declina a malo, et fac bonum.

Sancti, inquam, in conspectu eius, id est interius in corde, ubi ipse solus conspicit.

I Reg. XVI, 7: deus autem intuetur Cor. Vel in conspectu eius, id est ut eum inspiciamus, quia visio est tota merces, secundum Augustinum.

Et hoc fecit, non nostris meritis, sed in charitate sua, vel nostra, qua nos formaliter sanctificat.

Deinde cum dicit qui praedestinavit, etc., subdit tertium beneficium, scilicet praedestinationis, in praeordinata associatione cum bonis. Ubi circa praedestinationem implicat sex. Primo actum aeternum, ibi praedestinavit, secundo, temporale obiectum, ibi nos, tertio, praesens commodum, ibi in adoptionem, etc., quarto, fructum futurum, ibi in idipsum, quinto, modum gratuitum, ibi secundum propositum, sexto, effectum debitum, ibi in laudem gloriae, etc..

Dicit ergo qui, scilicet deus, praedestinavit nos, id est sola gratia praeelegit, in adoptionem filiorum, id est ut associaremur cum aliis filiis adoptionis in bonis, quae habituri sunt; ideo dicit in adoptionem filiorum.

Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum; et infra: adoptionem filiorum expectantes.

Quia vero illud quod fit ignitum, per ignem hoc oportet fieri, quia nihil consequitur participationem alicuius, nisi per id quod est per naturam suam tale: ideo adoptionem filiorum oportet fieri per filium naturalem.

Et ideo addit apostolus per iesum christum.

Et hoc est tertium, quod tangitur in isto beneficio, scilicet mediator alliciens.

Gal. IV, 4-5: misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret; ut adoptionem filiorum reciperemus. Et hoc in ipsum, id est inquantum ei conformamur, et in spiritu servimus. I Io. III, 1: videte qualem charitatem dedit nobis deus, ut filii dei nominemur et simus. Et sequitur ibidem et scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus.

Ubi notandum est, quod duplex est similitudo praedestinatorum ad filium dei, quaedam imperfecta, quae est per gratiam.

Et dicitur imperfecta, primo quidem, quia solum est secundum reformationem animae, de qua Col. III: reformamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, etc.; secundo, quia etiam secundum animam habet quamdam imperfectionem, ex parte enim cognoscimus, ut dicitur I cor.

C. XIII, 9.

Alia vero similitudo erit perfecta, quae erit in gloria, et quantum ad corpus, Phil. III, V. 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum, etc., et secundum animam, quia cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, I Cor. XIII, 10.

Quod ergo dicit apostolus, quod praedestinavit nos in adoptionem filiorum, potest referri ad imperfectam assimilationem filii dei, quae habetur in hac vita per gratiam; sed melius est quod referatur ad perfectam filii dei assimilationem, quae erit in patria, de qua adoptione dicitur Rom. VIII, 23: ingemiscimus adoptionem filiorum dei expectantes.

Causa praedestinationis divinae non est necessitas ex parte dei, nec debitum ex parte praedestinatorum, sed magis est secundum propositum voluntatis suae. In quo, quarto, commendatur beneficium, quia ex amore puro proveniens, quia praedestinatio secundum rationem praesupponit electionem et electio dilectionem.

Duplex tamen hic causa huius beneficii immensi assignatur. Una est efficiens, quae est simplex dei voluntas, ibi secundum propositum voluntatis suae. Rom. IX, 18: cuius vult miseretur, et quem vult indurat. Iac. I, V. 18: voluntarie enim nos genuit verbo veritatis suae. Alia vero causa est finalis, quae est, ut laudemus et cognoscamus bonitatem dei, quae notatur ibi in laudem gloriae gratiae suae. Et hoc iterum est, a quo commendatur istud excellens beneficium, scilicet servitium sibi conveniens. Causa enim divinae praedestinationis est voluntas mera dei, finis vero cognitio eius bonitatis.

Unde notandum est, quod dei voluntas nullo modo habet causam, sed est prima causa omnium. Nihilominus tamen potest ei aliqua ratio assignari dupliciter, scilicet vel ex parte volentis, et sic quaedam ratio divinae voluntatis est eius bonitas, quae est obiectum voluntatis divinae, et movet eam.

Unde ratio omnium eorum quae deus vult, est divina bonitas. Prov. XVI, 4: universa propter semetipsum operatus est deus. Ex parte autem voliti, ratio divinae voluntatis potest esse aliquod esse creatum, sicut dum vult coronare Petrum, quia legitime certavit; sed hoc non est causa volendi sed est causa quod ita fiat.

Sciendum tamen est, quod effectus sunt ratio voluntatis divinae ex parte voliti, ita scilicet quod effectus prior sit ratio ulterioris; sed tamen cum venitur ad primum effectum, non potest ultra assignari aliqua ratio illius effectus, nisi voluntas divina; puta, deus vult hominem habere manum, ut serviat rationi, et hominem habere rationem, quia voluit eum esse hominem, et hominem esse voluit propter perfectionem universi. Et quia hic est primus effectus in creatura, non potest assignari aliqua ratio universi ex parte creaturae, sed ex parte creatoris, quae est divina voluntas.

Ergo secundum hunc modum, nec praedestinationis potest ex parte creaturae ratio aliqua assignari, sed solum ex parte dei.

Nam, effectus praedestinationis sunt duo, scilicet gratia et gloria. Effectuum autem qui ad gloriam ordinantur, potest quidem ex parte voliti assignari ratio, scilicet gratia; puta, Petrum coronavit quia legitime certavit, et hoc quia fuit firmatus in gratia; sed gratiae, quae est primus effectus, non potest aliqua ratio assignari ex parte hominis, quod sit ratio praedestinationis; quia hoc esset ponere, quod principium boni operis sit in homine ex seipso et non per gratiam, quod est haeresis pelagiana, quae dicit principium boni operis esse ex parte nostra.

Sic ergo patet, quod ratio praedestinationis est simplex dei voluntas; propter quod dicit apostolus secundum propositum voluntatis suae.

Qualiter autem intelligatur, quod deus omnia facit et vult propter suam bonitatem, sciendum est, quod aliqua operari propter finem, potest intelligi dupliciter. Vel propter finem adipiscendum, sicut infirmus accipit medicinam propter sanitatem; vel propter amorem finis diffundendi, sicut medicus operatur propter sanitatem alteri communicandam.

Deus autem nullo exteriori a se bono indiget, secundum illud Ps. XV, 2: bonorum meorum non eges. Et ideo cum dicitur, quod deus vult et facit omnia propter bonitatem suam, non intelligitur quod faciat aliquid propter bonitatem sibi communicandam, sed propter bonitatem in alios diffundendam.

Communicatur autem divina bonitas creaturae rationali proprie, ut ipsa rationalis creatura eam cognoscat. Et sic omnia quae deus in creaturis rationalibus facit, creat ad laudem et gloriam suam, secundum illud is.

C. XLIII, 7: omnem, qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, ut scilicet cognoscat bonitatem, et cognoscendo laudet eam. Et ideo subdit apostolus in laudem gloriae gratiae suae, id est ut cognoscat quantum deus sit laudandus et glorificandus.

Non dicit autem in laudem iustitiae; nam iustitia ibi locum habet ubi invenitur debitum, vel etiam redditur; quod autem praedestinatur ad vitam aeternam, non est debitum, ut dictum est, sed gratia pure gratis data.

Nec solum dicit gloriae, sed addit gratiae, quasi gloriosae gratiae, quae est gratia, in qua ostenditur magnitudo gratiae, quae consistit etiam in magnitudine gloriae, et modo dandi, quia nullis meritis praecedentibus, sed adhuc immeritis existentibus eam dat. Unde Rom. V, 8 s., commendat autem deus suam charitatem in nobis, quoniam si cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus christus pro nobis mortuus est, etc., et parum post, cum inimici essemus, reconciliati sumus deo.

Patet ergo quod praedestinationis divinae nulla alia causa est, nec esse potest, quam simplex dei voluntas. Unde patet etiam, quod divinae voluntatis praedestinantis non est alia ratio, quam divina bonitas filiis communicanda.