SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 1

Supra enumeravit apostolus beneficia humano generi per christum communiter exhibita, hic apostolus commemorat eadem per comparationem ad eorum statum praeteritum. Status autem eorum praeteritus dupliciter considerari potest. Primo quidem quantum ad statum culpae; secundo quantum ad statum gentilitatis eorum. Apostolus ergo duo facit, quia primo commemorat beneficia quantum ad primum statum eis exhibita; secundo commemorat ea per comparationem ad statum secundum, ibi propter quod memores estote, etc..

Prima iterum in duas, quia primo recitat apostolus statum culpae ipsorum; secundo beneficium gratiae iustificationis, ibi deus autem, qui dives est, etc..

Prima iterum in duas, quia primo commemorat statum culpae quantum ad gentiles; secundo quantum ad Iudaeos, ibi in quibus et nos, etc..

Prima iterum in duas, quia primo praemittit beneficii generalitatem; secundo subdit huius necessitatem, ibi cum essemus mortui, etc..

Dicit ergo: dico quod deus magnifice operatur in fidelibus secundum operationem potentiae virtutis eius, quam operatus est in christo, et hoc quia suscitavit illum a mortuis; secundum hanc ergo operationem ad huius operationis exemplum convivificavit nos, vita scilicet gratiae de morte peccati. Os. VI, 3: vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, etc. Col. III, V. 1: si consurrexistis cum christo, quae sursum sunt quaerite, etc..

Necessitatem vero huius beneficii ostendit, cum dicit cum essetis mortui, etc..

Ubi optime describit eorum culpam.

Primo quantum ad multitudinem, quia cum essetis mortui, scilicet morte spirituali, quae pessima est. Ps. XXXIII, 22: mors peccatorum pessima. Peccatum enim mors dicitur, quia per ipsum homo a domino, qui est vita, separatur. Io. XIV, 6: ego sum via, veritas, et vita.

Mortui, inquam, in delictis et peccatis vestris, ecce multitudo. In delictis quidem quantum ad omissa, Ps. XVIII, 13: delicta quis intelligit, etc., et peccatis quantum ad commissa. In quibus aliquando ambulastis, quod ideo dicit, ut multitudinem peccatorum exaggeret. Nam aliqui si ad horam mortui sunt in peccatis et in delictis, cessant tamen aliquando, et peccare desistunt; sed isti, de malo in peius procedentes et ambulantes, proficiebant.

Simile habetur Phil. III, 18: multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, etc.. Ier. II, 5: ambulaverunt post vanitatem suam, et vani facti sunt.

Secundo describit eorum culpam quantum ad causam quae ponitur duplex.

Una ex parte huius mundi, quia alliciebantur a rebus mundi. Et quantum ad hoc dicit secundum saeculum mundi huius, id est secundum saecularem vitam rerum mundanarum, quae vos alliciunt. I Io. II, 15: si quis diligit mundum, non est charitas patris in eo.

Propter quod praemittit: nolite diligere mundum.

Alia causa est ex parte Daemonum, quibus serviebant, de quibus dicitur Sap. XIV, V. 27: infandorum idolorum cultura, omnis mali causa est et initium. Et quantum ad hoc dicit et secundum principem potestatis.

Quam quidem causam describit tripliciter.

Primo quidem quantum ad potestatem, dicens secundum principem potestatis, id est, potestatem exercentem, non quod habeat eam naturaliter, cum nec dominus, nec creator sit ex natura, sed inquantum dominatur hominibus qui se ei peccando subiiciunt. Io. XII, V. 31: nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Et XIV, 30: venit princeps huius mundi, et in me non habet quidquam.

Secundo quantum ad habitationem, quia aeris huius, id est qui habet potestatem in hoc aere caliginoso.

Ubi sciendum est quod de istis Daemonibus duplex est opinio apud doctores. Quidam enim dixerunt Daemones qui ceciderunt, non fuisse de supremis ordinibus, sed de inferioribus, qui praesunt corporibus inferioribus.

Constat autem totam creaturam corporalem administrari a deo, ministerio Angelorum.

Et haec est opinio ioannis Damasceni, scilicet quod primus eorum qui ceciderunt, praeerat ordini terrestrium, quod forte sumptum est ex dicto Platonis, qui ponebat quasdam substantias caelestes seu mundanas. Et secundum hoc exponitur hoc quod dicit aeris huius, id est ad hoc creati, ut praesiderent aeri huic.

Alii vero volunt, et melius, quod fuerint de supremis ordinibus, ita quod hoc quod dicit aeris huius, sit ad ostendendum ipsum aerem esse habitationem ipsorum in poenam eorum.

Unde Iudas in sua canonica dicit: Angelos vero qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium dei magni, vinculis aeternis sub caligine reservavit.

Ratio autem quare non statim post eorum casum retrusi sunt in infernum, sed dimittuntur in aere, est, quia deus noluit quod ipsis peccantibus eorum creatio totaliter frustraretur, et ideo dedit eos hominibus in exercitium quo bonis praepararent coronam, malis autem aeternam mortem. Et quia usque ad diem iudicii est nobis tempus belli et merendi, ideo usque tunc in aere permanebunt; post diem vero iudicii retrudentur in infernum.

Advertendum etiam quod una littera habet spiritus, et sic est genitivi casus, et ponitur singulare pro pluralibus, quasi dicat: spirituum. Alia littera habet spiritum, et tunc est accusativi casus, ut dicatur: secundum principem spiritum, id est, qui princeps est spiritus.

Tertio quantum ad operationem, ibi, cum dicit qui nunc operatur in filios diffidentiae, id est in illos qui a se repellunt fructum passionis christi, qui erant filii diffidentiae.

Vel quia de aeternis non habent fidem, nec spem salutis per christum: et in talibus princeps potestatis aeris huius libere operatur, ducens eos quo vult: de quibus infra IV, 19, dicitur: qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae.

Vel diffidentiae, id est de quibus eis est diffidendum, id est qui ex malitia peccant, in quibus princeps huius mundi etiam operatur ad nutum. De his enim qui ex ignorantia et infirmitate peccant, non est diffidendum, nec in eis princeps iste operatur ad nutum.

Sed contra. De nemine est desperandum quamdiu vivit.

Respondeo. Dicendum est quod de aliquo potest esse duplex spes. Una ex parte hominis, alia ex parte divinae gratiae. Et sic de aliquo potest desperari ex parte sua, de quo tamen desperandum non est ex parte dei, sicut desperandum erat de Lazaro iacente in sepulcro, quod resurgeret ex parte sua, de quo tamen desperandum non erat ex parte dei, a quo resuscitatus est. De illis ergo, qui ex malitia sunt multum in peccatis demersi, si attendatur eorum virtus, desperari potest, Ps. Lxviii, 3: infixus sum in limo profundi, et non est substantia, non tamen si attendatur virtus divina.

De istis autem filiis diffidentiae dicitur infra V, 6: nemo vos seducat inanibus verbis.

Propter hoc enim venit ira dei in filios diffidentiae.

Deinde cum dicit in quibus et nos omnes, etc., commemorat apostolus statum culpae quantum ad Iudaeos, ostendens eos omnes in peccato fuisse, secundum illud Rom. III, 9: causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse.

Attendenda est tamen differentia circa hoc, quia apostolus, agens de culpa gentilium, assignavit duas causas culpae fuisse. Unam scilicet ex parte mundi, aliam ex parte Daemonum, quos colebant. Quia ergo Iudaei erant similes gentilibus in statu culpae, quantum ad primam causam, non autem quantum ad secundam, ideo apostolus non facit mentionem de culpa eorum, nisi quantum ad causam quae est ex parte mundi.

Circa quod tria facit.

Primo commemorat eorum culpam quantum ad peccatum cordis; secundo quantum ad peccatum operis; tertio quantum ad peccatum originis.

Peccatum vero cordis insinuat per desideria carnis, et quantum ad hoc dicit in quibus, scilicet peccatis seu delictis, nos omnes, scilicet Iudaei, aliquando conversati sumus, agentes vitam nostram, in desideriis carnis nostrae, id est, carnalibus. Tit. III, 3: eramus enim aliquando et nos insipientes et increduli, errantes et servientes desideriis et voluptatibus variis, etc. Rom. XIII, 14: carnis curam ne feceritis in desideriis.

Peccatum vero operis nihil aliud est quam expressio interioris concupiscentiae.

Est autem quaedam concupiscentia carnis, sicut sunt concupiscentiae naturales, puta cibi per quam conservatur individuum, et venereorum per quam conservatur species; et quantum ad hoc dicit facientes voluntatem, etc., id est, ea in quibus caro delectatur.

Rom. VIII, 8: qui autem in carne sunt, deo placere non possunt.

Quaedam vero est concupiscentia cognitionis, eorum scilicet quae non veniunt ex desideriis carnis, sed ex ipso appetitu animae, ut honoris ambitio et propriae excellentiae, et huiusmodi; et quantum ad hoc dicit et cogitationum, id est exequentes illas concupiscentias, quae causantur ex instinctu cogitationum nostrarum.

Peccatum vero originis insinuat dicens et eramus natura filii irae. Quod quidem peccatum ex primo parente non solum in gentiles, sed etiam in Iudaeos transfunditur.

Rom. V, 12: sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors; ita et in omnes homines mors pertransivit, in quo omnes peccaverunt.

Et sicut homines per baptismum mundantur a peccato originali solum quantum ad personas proprias, unde generant filios baptizandos, ita circumcisio mundabat ab originali personas solum, sed generabant adhuc circumcidendos. Et hoc est quod dicit eramus natura, id est per originem naturae, non quidem naturae ut natura est, quia sic bona est et a deo, sed naturae ut vitiata est, filii irae, id est vindictae, poenae et Gehennae, et hoc sicut et caeteri, id est gentiles.