SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 10

Supra monuit apostolus abstinere a verbis malis et nocivis, hic monet abstinere a verbis et factis turbativis seu contristativis proximorum.

Circa quod duo facit.

Primo prohibet quod pertinet ad vetustatem; secundo persuadet quod pertinet ad novitatem, ibi estote autem invicem benigni, etc..

Prima iterum in duas, quia primo prohibet quod ad vetustatem pertinet in generali; secundo in speciali, ibi omnis amaritudo, etc..

Dicit ergo nolite contristare spiritum, etc.. Contra: spiritus sanctus est deus, in quo non cadit passio aliqua, nec tristitia.

Respondeo. Spiritus sanctus dicitur contristari, quando contristatur ille, in quo est spiritus sanctus. Lc. X, 16: qui vos spernit, me spernit. Is. Lxiii, 10: ipsi autem ad iracundiam provocaverunt eum, et afflixerunt spiritum sanctum eius, et conversus est eis in inimicum.

Vel dicendum est quod est metaphorica locutio.

Sicut enim deus dicitur irasci propter similitudinem effectus, ita etiam dicitur contristari; quia sicut quando aliquis contristatur recedit a contristante, ita spiritus sanctus a peccante. Et sic est sensus nolite contristare spiritum sanctum dei, id est nolite eum fugare, vel expellere per peccatum. Sap. I, 5: spiritus sanctus enim disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.

Igitur non est contristandus spiritus sanctus, et hoc propter beneficium signi salutaris.

Ideo subiungit in quo signati estis, id est reformati estis, et ab aliis distincti. Qui autem habebit hoc signum secum, habebit vitam aeternam.

Ideo ergo est custodiendus et nullo modo contristandus, quia sine eo non est vita aeterna. II Cor. I, 22: qui signavit nos deus, et dedit nobis pignus spiritus.

Et quando? in die redemptionis, id est baptismi.

Io. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, etc.. Act. I, 5: vos autem baptizabimini spiritu sancto, non post multos hos dies. Dicit autem redemptionis, quia in baptismo fit homo particeps redemptionis factae per christum.

Sequitur omnis amaritudo, etc..

Ubi ostendit in speciali quae pertinent ad vetustatem.

Quandoque enim homo contristat amicum suum ex ira, aliquando ex industria. Sed in ira est triplex gradus, quia aliquando retinetur et manet solum in corde, sicut qui tantum interius irascitur. Aliquando vero exprimitur in voce, sine tamen contumeliae prolatione, sicut qui dicit racha. Aliquando fit etiam addita contumeliae prolatione, sicut qui dicit fatue. Primo ergo ponit quod pertinet ad iram cordis; secundo quod pertinet ad inordinatam prolationem; tertio quod pertinet ad contumeliam.

In ira autem cordis ista se consequuntur.

Primo, quod ira est effectus tristitiae, et haec in sacra Scriptura dicitur amaritudo. I reg.

C. I, 10: cum esset Anna amaro animo, et oraret deum flens, etc.. Et ideo dicit omnis amaritudo, etc., quae est per memoriam iniuriae praeteritae. Eccli. XXI, 15: non est sensus ubi abundat amaritudo. Secundo, quod statim appetit vindictam; ideo dicit et ira, quae est appetitus vindictae. Iac. I, 20: ira enim viri dei iustitiam non operatur. Tertio, quod iratus indignum reputat, quod ei parcat, et indignum esse, quod sine punitione transeat; ideo sequitur et indignatio.

Sed quantum ad inordinatam prolationem sic est clamor. Is. V, 7: expectavi ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce clamor. Ideo dicit et clamor. Similiter et blasphemia est vel contra deum, vel contra sanctos. Lev. XXIV, 16: quicumque blasphemaverit nomen domini, morte moriatur. Ideo dicit et blasphemia. Et addit tollatur a vobis cum omni malitia, scilicet operis. I petr.

C. II, 2: deponentes omnem malitiam, et omnem dolum et simulationem.

Deinde cum dicit estote autem, etc., ponit pertinentia ad novitatem contrariam passionibus praemissis: contra amaritudinem, benignitatem. Unde dicit estote autem invicem benigni. Quia benignus est spiritus sapientiae, etc.. Contra iram, misericordiam; unde dicit misericordes. Lc. VI, 36: estote ergo misericordes, sicut et pater vester misericors est. Contra indignationem, condonationem; unde dicit donantes invicem, etc.. Col. III, 13: donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et dominus donavit nobis, ita et vos. Rom.

C. VIII, 32: qui etiam proprio filio suo non pepercit; et Paulo post sequitur: quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit?