SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 3

Supra commemorans apostolus beneficium dei quo liberati sumus a peccato, interposuerat quod gratia christi eramus salvati, nunc autem illud probare intendit.

Circa quod duo facit.

Primo enim proponit intentionem suam; secundo manifestat propositum, ibi et hoc non ex vobis, etc..

Dicit ergo primo. Bene dixi cuius gratia estis salvati; et certe adhuc dico secure, enim, pro quia, estis salvati gratia.

I Cor. XV, 10: gratia dei sum id quod sum.

Rom. III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius.

Idem enim est salvari et iustificari. Salus enim importat liberationem a periculis; unde perfecta salus hominis erit in vita aeterna, quando ab omnibus periculis immunis erit, sicut navis dicitur esse salvata, quando venit ad portum. Is. LX, 18: occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.

Huius autem salutis spem suscipiunt homines, dum in praesenti iustificantur a peccato, et secundum hoc dicuntur salvati esse, secundum illud Rom. VIII, 24: spe enim salvati sumus.

Haec autem salvatio gratiae est per fidem christi. Concurrit enim ad iustificationem impii, simul cum infusione gratiae, motus fidei in deum in adultis. Lc. VIII, 48: vade in pace, fides tua te salvum fecit. Rom. V, 1: iustificati enim ex fide, pacem habeamus.

Deinde cum dicit et hoc non ex vobis, etc., manifestat quod dixerat, et primo quantum ad fidem quae est fundamentum totius spiritualis aedificii; secundo quantum ad gratiam, ibi ipsius enim sumus factura, etc..

Circa primum excludit duos errores, quorum primus est: quia dixerat quod per fidem sumus salvati, posset quis credere quod ipsa fides esset a nobis et quod credere in nostro arbitrio constitutum est. Et ideo hoc excludens, dicit et hoc non ex vobis.

Non enim sufficit ad credendum liberum arbitrium, eo quod ea quae sunt fidei, sunt supra rationem. Eccli. III, 25: plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi. I cor.

C. II, 11: quae dei sunt nemo novit, nisi spiritus dei, etc.. Et ideo quod homo credat, hoc non potest ex se habere, nisi deus det, secundum illud Sap. IX, 17: sensum autem tuum quis sciet, nisi ut dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? propter quod subdit dei enim donum est, scilicet ipsa fides. Phil. I, 29: vobis autem donatum est pro christo non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro eo patiamini, etc.. I Cor. XII, 9: alii enim datur fides in eodem spiritu.

Secundo excludit alium errorem.

Posset enim aliquis credere quod fides daretur nobis a deo merito operum praecedentium, et, ad hoc excludendum, subdit non ex operibus, scilicet praecedentibus, hoc donum meruimus aliquando, quod salvati sumus, quoniam hoc ex gratia, ut supra dictum est, secundum illud Rom. XI, 6: si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia.

Subdit autem rationem quare deus salvat homines per fidem, absque meritis praecedentibus, ut ne quis glorietur in seipso, sed tota gloria in deum referatur. Ps. Cxiii, 1: non nobis, domine, non nobis, etc.. I cor.

C. I, 29: ut non glorietur omnis caro in conspectu eius, ex ipso autem vos estis in christo iesu.

Deinde cum dicit ipsius enim factura sumus, etc., manifestat quod dixerat quantum ad gratiam. Circa quod duo facit.

Primo manifestat gratiae infusionem; secundo declarat gratiae praedestinationem, ibi quae praeparavit deus, etc..

Duo autem ad rationem gratiae pertinent, quae etiam iam dicta sunt, quorum primum est ut id quod est per gratiam, non insit homini per seipsum, vel a seipso, sed ex dono dei. Et quantum ad hoc dicit ipsius enim factura sumus, quia scilicet quidquid boni nos habemus, non est ex nobis ipsis, sed ex deo faciente. Ps. Xcix, 3: ipse fecit nos, et non ipsi nos. Deut. XXXII, V. 6: nonne ipse est pater tuus, qui possedit, fecit et creavit te? et continuatur immediate cum praecedenti, ut dicatur: ne quis glorietur, quia scilicet ipsius factura sumus. Vel potest continuari cum eo quod supra dixerat: gratia enim salvati sumus.

Secundo, pertinet ad rationem gratiae, ut non sit ex operibus praecedentibus, et hoc exprimitur in hoc quod subdit creati.

Est enim creare, aliquid ex nihilo facere, unde quando aliquis iustificatur sine meritis praecedentibus, dici potest creatus, quasi ex nihilo factus. Haec autem actio, scilicet creatio iustitiae, fit virtute christi, spiritum sanctum dantis. Propter quod subdit in christo iesu, id est per christum iesum. Gal.

Ult.: in christo enim iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Ps. Ciii, 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur.

Ulterius, non solum datur nobis habitus virtutis et gratiae sed interius per spiritum renovamur ad bene operandum. Unde subdit in operibus bonis, quia scilicet ipsa bona opera sunt nobis a deo. Is. XXVI, 12: omnia enim opera nostra operatus es in nobis.

Et quia quos praedestinavit hos et vocavit, scilicet per gratiam, ut dicitur Rom. VIII, 30, ideo subdit de praedestinatione, dicens quae, scilicet bona opera, praeparavit deus. Nihil enim aliud est praedestinatio, quam praeparatio beneficiorum dei, inter quae beneficia computantur et ipsa bona opera nostra. Dicitur autem deus nobis aliqua praeparare, inquantum disposuit se nobis daturum. Ps. Lxiv, 10: parasti cibum illorum, etc..

Sed ne aliquis intelligeret bona opera sic esse nobis praeparata a deo, ut nihil ad illa per liberum arbitrium cooperaremur, ideo subdit ut in illis ambulemus, quasi dicat: sic nobis ea praeparavit, ut ea nos ipsi nobis per liberum arbitrium impleremus. Dei enim adiutores sumus, ut dicitur I Cor. III, 9. Propter quod dicebat de seipso apostolus I cor.

C. XV, 10: gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia dei mecum.

Signanter autem dicit ambulemus, ut designet boni operis profectum, secundum illud Io. XII, 35: ambulate, dum lucem habetis.

Infra V, 8: ut filii lucis ambulate.