SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 1

Supra monuit virum et uxorem, quae est una connexio familiae, hic monet patrem et filios, quae est secunda connexio domus. Et primo facit mentionem, quomodo filii se debeant habere ad parentes; secundo quomodo, e converso, patres ad filios, ibi nolite, etc..

Prima in duas. Primo proponit monitionem; secundo ostendit rationem, ibi hoc enim est iustum, etc..

Dicit ergo filii, obedite, etc.. Notandum est hic quod patres debent naturaliter instruere filios moribus, filii autem, instruentibus parentibus, naturaliter debent eis obedire, sicut infirmi obediunt medicis. Unde proprium filiorum est obedientia. Col. III, V. 20: filii, obedite, scilicet patribus, per omnia, hoc est enim beneplacitum domino, etc.. Dicit autem in domino, quia non est obediendum parentibus, nec alicui in his quae sunt contra deum. Act. V, 29: obedire oportet deo magis quam hominibus.

Et per hoc solvitur auctoritas modo allegata: si quis venit ad me, et non odit patrem, etc.; quia hoc intelligitur inquantum sunt contra deum.

Rationem autem assignat ex duobus, scilicet ex iustitia, et utilitate: quod autem sit iustum patet ac probatur, quia lex divina nihil mandat nisi iustum. Ps. XVIII, 9: iustitiae domini, etc.. Sed hoc mandat lex divina.

Ex. XX, 12 et Deut. V, 16: honora patrem tuum et matrem tuam, etc.. Eccli. III, 8: qui timet deum, honorat patrem, etc.. Honor autem importat exhibitionem reverentiae his qui supra nos sunt; sed quia parentes habemus supra nos, utitur nomine honoris. Dicit ergo hoc enim iustum est, honora patrem tuum et matrem, etc.. Eccli. III, 7: qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem. Et hoc intelligitur tripliciter, quod filii debent parentes honorare, quia debent eis reverentiam sicut maioribus, obedientiam sicut instructoribus, sustentamenta sicut nutrientibus cum fortes erunt.

Deinde assignat dignitatem huius praecepti, dicens quod est mandatum primum.

Contra: immo mandatum primum est, quod est colendus unus deus.

Respondeo. Mandata continentur in duabus tabulis. Prima continet ea quae ordinantur ad deum; secunda ea quae ad proximum: et in hac secunda primum mandatum est de honore parentum. Et hoc duplici de causa.

Primo, quia in illa secunda tabula nullum est praeceptum affirmativum nisi istud, quia naturale est nobis ut parentibus serviamus, non autem sic aliis proximis, ideo nullum est aliud affirmativum. Sed natura dictat, ut non inferat homo proximis nocumentum, et ideo prohibetur. Quia ergo primum plus et prius habet de debito, ideo primum.

Secundo, quia deus honorandus est sicut principium nostri esse, et quia parentes sunt etiam principium nostri esse, et quia, ut dicitur VI ethic., tria habemus a parentibus, scilicet esse, vivere, et disciplinam, ideo conveniens est, ut post mandata ordinata ad deum, primum esset ordinatum ad parentes.

Vel, primum quo ad promissionem, quia isti soli additur promissio. Et huius est duplex ratio. Una est, quia homines in aliis quae agunt quaerunt utilitatem propriam, et quia a parentibus iam senibus nullam expectant utilitatem, nisi a deo provenientem.

Secunda ratio est, ne aliquis credat quod honoratio parentum non sit meritoria quia naturalis est, ideo addit ut sit longaevus super terram. In veteri autem testamento promittebantur promissiones temporales, quia populus ille parvulus erat et ideo gratiose instruendus sub paedagogo, sicut parvulus.

Tamen in illis parvis munusculis populum illum parvum decentibus, figurabantur magna bona, scilicet spiritualia. Et ideo potest hoc referri secundum sensum litteralem ad bona temporalia. Et sic dicit in promissione, ut bene sit tibi; id est ut bonis promissis abundes. Nam qui gratus est in minoribus beneficiis, meretur maiora recipere; maxima autem beneficia habemus a parentibus, scilicet esse, nutrimentum et disciplinam. Quando ergo quis gratus est his, fit dignus ut maiora recipiat. Et ideo dicit ut bene sit tibi; quia, ut dicitur I Tim. IV, 8: pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. Et ideo addit et sis longaevus super terram, quasi super gratiam et beneficium vitae, quam habes a parentibus.

Prov. III, 16: longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitiae et gloria.

Sed contra. Multi devoti parentibus cito moriuntur.

Et ideo sciendum quod haec temporalia non sunt bona absolute, nisi inquantum ordinata ad spiritualia, et ideo intantum homini bona, inquantum per ea iuvatur ad spiritualia.

Unde fortuna non est dicenda bona, si est impediens a virtute. Et ideo longitudo vitae intantum est bona, inquantum ad servitia dei est ordinata. Et ideo quandoque subtrahitur ne impediat. Sap. IV, 11: raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius.

Vel potest referri ad sensum spiritualem, ut sis longaevus in terra viventium. Ps. Cxlii, V. 10 s.: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam; propter nomen tuum, domine, vivificabis me.

Consequenter instructis filiis, instruuntur parentes. Circa quod duo facit: primo ponit unum prohibitivum; secundo aliud inductivum, ibi sed educate eos, etc..

Dicit ergo: et vos, patres, nolite provocare filios vestros ad iracundiam, non quod in omnibus assentiatis voluntati eorum.

Ubi notandum est quod alius est principatus patris ad filium, et domini ad servum, quia dominus utitur servo suo ad utilitatem propriam, sed pater utitur filio ad utilitatem filii. Et ideo est necesse quod patres instruant filios propter utilitatem suam, non tamen minis arcendo aut subiiciendo. Et ideo dicitur Col. III, 21: patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut scilicet non pusillo animo fiant, quia talis provocatio non animat ad bonum.

Quomodo ergo? subdit sed educate illos in disciplina, scilicet verberum, et correctione, scilicet verborum, id est corripite eos et educate, ut serviant domino. Vel: in disciplina, eos ad bonum inducendo, et correctione a malis retrahendo.