SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 8

Supra posita generali monitione, ut novitatem induerent, hic apostolus ponit praecepta specialia.

Circa quod duo facit.

Primo inhibet eis peccata interiora corrumpentia spiritum; secundo peccata exteriora, quae corrumpunt carnem, ibi fornicatio autem, etc..

Prima in duas.

Primo prohibet peccata, quae in deordinatione propria consistunt; secundo peccata, quae consistunt in deordinatione alterius, ibi omnis sermo malus, etc..

Prima iterum in tres, quia primo prohibet peccatum corrumpens rationalem; secundo peccatum deordinans irascibilem, ibi irascimini, et nolite peccare, etc.; tertio peccatum pertinens ad concupiscibilem, ibi qui furabatur, etc..

Circa primum tria facit. Primo quia unum istorum prohibet; secundo inducit ad aliud; tertio rationem assignat.

Prohibet ergo illud primo quod ad veterem hominem pertinet, ita ut ista littera sit expositiva huius, quod praedixerat: induite novum hominem, ad quem induendum primo prohibet mendacium, quia per hoc peccatum oris corrumpitur veritas rationis. Unde dicit propter quod, scilicet novum hominem induendum, sitis supple, deponentes mendacium, quia, ut dicitur in Ps. V, 7: perdes omnes qui loquuntur mendacium, scilicet perniciosum.

Et postea inducit ad novitatem, dicens zac.

C. VIII, 16: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo.

Et quare? quoniam sumus invicem membra.

Membra enim se invicem diligunt et se iuvant mutuo in veritate. Rom. XII, 5: unum corpus sumus in christo, singuli autem alter alterius membra.

Sequitur irascimini, etc.. Ubi prohibet peccatum, corrumpens irascibilem.

Circa quod tria facit.

Primo ponit monitionem; secundo eam exponit, ibi sol non occidat, etc.; tertio rationem reddit, ibi nolite locum, etc..

Monitionem autem ponit, cum dicit irascimini, etc.. Quod potest exponi dupliciter, quia duplex est species irae, quaedam bona, quaedam mala. Mala quidem quando inordinate tendit in vindictam, scilicet contra iustitiam; bona vero quando in vindictam debitam, quando scilicet quis irascitur quando oportet, cum quibus, et quantum oportet. Et de utraque potest exponi.

Si de mala, sic est sensus: non praecipit, sed permittit; quasi dicat: si sic est, quod motus irae insurgat, quod humanum est, nolite peccare, id est nolite perducere ad effectum per consensum. I Cor. X, 13: tentatio vos non apprehendat nisi humana. Quia certe, qui aliter irascitur fratri suo, reus erit iudicio, ut dicitur Matth. V, 22. De hac ira monebat ioseph fratres suos Gen. XLV, 24: ne irascimini in via.

Si autem exponatur de bona, sic tenetur non solum permissive, ut primo, sed imperative, irascimini, scilicet contra peccata vestra, quoniam duplex est vindicta, quam homo appetit.

Una de seipso peccante, et sic poenitentia est quaedam vindicta, quam homo facit et capit de seipso. Et haec est bona ira, et de hac dicitur imperative irascimini, scilicet contra peccata vestra, et nolite peccare, scilicet de caetero, nec talia committere, contra quae iterum oporteat irasci.

Modo credunt aliqui quod homo secure possit sibi ipsi irasci propter peccata sua, sed non proximo suo propter sua; sed non est ita: sicut enim contra seipsum quis irascitur propter peccata propria, ita proximo suo propter sua; ergo irascimini contra vitia aliena, et hoc cum zelo. Num. XXV, 11: Phinees avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est contra eos. Sic helias III Reg. XIX, 10: zelo zelatus sum pro domino deo exercituum, quia dereliquerunt pactum domini filii Israel, etc.. Et nolite peccare praeveniendo rationem, sed potius sequendo.

Iac. I, 19: sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram, etc..

Sequitur sol non occidat, etc..

Ubi exponit quod dixerat, et, secundum tres praedictas expositiones, potest tripliciter exponi, quia si de mala ira, tunc sic: sol, etc., id est: non persistatis in ira concepta sed ante solis occasum deponatis, quia licet permittatur motus, propter fragilitatem, non permittitur mora.

Si de bona, et hoc contra peccata propria, tunc sic: sol, id est christus, Mal. IV, 2: orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, etc., non occidat super iracundiam vestram, id est super peccata vestra, pro quibus iterum oporteat vos irasci, et vosmetipsos punire.

Si contra peccata aliena, sic accipitur sol, scilicet rationis. Eccle. XII, 1: memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: non mihi placent, antequam tenebrescat sol, etc.. Sol non occidat super iracundiam vestram, id est non obtenebretur dictamen rationis. Iob V, 2: virum stultum interficit iracundia.

Sequitur nolite locum dare diabolo, ubi assignat rationem monitionis. Diabolus enim habet locum in nobis per peccatum, vel per consensum. Io. XIII, 2: cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas, etc.. Et sequitur ibid., quod post buccellam introivit in eum Satanas.

Nunc autem huiusmodi passiones multum inclinant ad consensum et maxime quando pervertunt iudicium rationis, et hoc specialiter facit ira, quae consistit in accensione sanguinis, quae quidem ratione velocitatis sui motus praecedit iudicium rationis. Et quia, sic nobis perturbatis, diabolus incipit locum habere in nobis, ideo dicit nolite locum dare diabolo, quasi dicat: non perseveretis in ira, quia per hoc datis locum diabolo, quia totus diabolus iracundus est. Ps. XVII, 48: liberator meus de inimicis meis iracundis.

Intrat autem hominem cum furore et ira.

Apoc. XII, 12: descendit diabolus ad vos, habens iram magnam. Hoc autem non potest facere saltem in anima, quamdiu homo iustus est. Haec autem iustitia per iram amittitur, quia ira viri iustitiam dei non operatur, ut dicitur Iac. I, 20. Si ergo non vultis locum dare diabolo, saltem in anima, sol non occidat super iracundiam vestram. Eccle. XI, 10: aufer iram a corde tuo.