SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 4

Supra exposuit apostolus, quod dictum est de insidiis diaboli, hic monet nos de armatura sumenda. Et circa hoc facit duo.

Primo concludit ex praemissis armaturae necessitatem; secundo, armorum diversitatem describit, ibi state ergo, etc..

Dicit ergo: habetis hostes malos, nequissimos et potentes, et pro re ardua pugnantes, quia pro caelestibus, propterea accipite armaturam dei, id est armamini spiritualibus armis. II Cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia deo ad destructionem munitionum, etc.. Et hoc ut possitis resistere. I Petr. V, 9: cui resistite fortes in fide, etc.. Iac. IV, 7: resistite diabolo, et fugiet a vobis. Quanto magis enim ei ceditur, tanto plus insequitur. In die malo, et hoc propter mala, quae in die fiunt.

Supra V, 16: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Eccle. VII, 15: diem malam praecave, etc..

Item accipite non solum ad resistendum, sed etiam ad proficiendum, et in omnibus perfecti state, id est in adversis et prosperis immobiliter state. Iac. I, 4: sitis perfecti, in nullo deficientes. De hoc I Petr. I, 13: perfecti, sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam, etc..

Sed numquid omnes debent perfecti esse? respondeo. Triplex est perfectio. Una sufficientiae, quam habet homo, secundum quod habet quod sibi est necessarium ad salutem, sicut illud: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo; quasi dicat: ut nihil sit in corde tuo, quod sit contra deum. Et hoc est de necessitate salutis. Iac. I, 4: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes, etc..

Alia est perfectio totalis abundantiae, quae est perfectio patriae, quae est consummata gloria, in hoc quod perfectus totaliter inhaereat deo. Matth. XXII, 30: in resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut Angeli dei in caelo. Et de hac loquebatur apostolus Phil. III, 12: non quod iam acceperim, aut quod iam perfectus sim. Et Paulo post: fratres, ego non arbitror me comprehendisse.

Alia est media, scilicet consilii, qua homo nititur se abstrahere ab his, et ire ad illas.

Deinde cum dicit state ergo, etc., describit diversitatem armorum. Est autem triplex genus spiritualium armorum, ad similitudinem corporalium: quorum quaedam sunt similia indumento ad tegendum, quaedam vero ad protegendum, et quaedam ad impugnandum.

Indumento autem tria sunt necessaria.

Primo quod cingatur; et quantum ad hoc dicit state ergo succincti lumbos vestros, etc..

Sed prius induit se homo quam se cingat.

Apostolus autem accipit haec secundum ordinem armaturae spiritualis. In bello autem spirituali prius est necesse concupiscentias carnis restringere, sicut vicinus hostis est prius vincendus: hoc autem fit per restrictionem lumborum, in quibus viget luxuria, quod fit per temperantiam, quae gulae et luxuriae contrariatur. Lc. XII, 35: sint lumbi vestri praecincti, etc.. Iob XXXVIII, 3: accinge sicut vir lumbos, etc..

Sed in veritate, id est in rectitudine intentionis, et non simulate. Alia littera habet: in charitate. I Cor. Ult.: omnia vestra in charitate fiant.

Secundo monet vincere cupiditates rerum. Duplex autem invenitur armatura contra eas, scilicet iustitia, et abrenuntiatio rerum temporalium. Et ideo primo praecipit ut eas non iniuste usurpemus, quod facit iustitia.

Et ideo dicit induti loricam iustitiae, scilicet propter quam homo abstinet a rebus alienis. Dicitur autem iustitia lorica, quia sicut lorica tegit membra, ita iustitia virtutes omnes. Sap. V, 19: induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro galea iudicium certum.

Secundo praecipit ut rerum temporalium curam superfluam deponamus, quia dum his nimis intendimus, non habemus pedes paratos ad divina negotia et mysteria annuntianda.

Et propter hoc dicit et calceati pedes, id est affectus dispositi sint supple, in praeparatione evangelii pacis. In signum huius misit apostolos dominus, Mc. VI, 9, calceatos sandaliis, quae habent subtus soleas, per quod significatur elevatio mentis a terrenis: et aperta sunt superius, per quod significatur promptitudo ad divinam sapientiam. Dicit autem pacis, quia per evangelium pax nobis annuntiatur. Matth. X, 12: in quamcumque domum intraveritis, dicite: pax huic domui.

Item secundo, sunt arma ad protegendum.

Duo autem in nobis sunt protegenda, quae sunt principia vitae, scilicet pectus in quo est cor et caput in quo est cerebrum. Pro pectore autem est scutum. Et ideo dicit in omnibus sumentes scutum fidei, quia sicut scutum supponitur omnibus armis, ita fides omnibus aliis virtutibus.

Alia sunt enim arma virtutum Moralium, scilicet temperantiae, id est succinctio lumborum, et iustitiae, id est induitio loricae: et hoc genus armorum, scilicet scutum, est virtutis theologicae, scilicet fidei: quia sicut per scutum repelluntur tela, ita per fidem omnia contraria et habetur victoria. Hebr. XI, V. 33: sancti per fidem vicerunt regna, sicut per virtutes morales vincimus potestates terrenas.

Et ideo ait in quo possitis omnia tela ignea nequissimi extinguere, scilicet diaboli, cuius tela sunt quaedam immissiones per Angelos malos. Ignea sunt, quia adurentia pravis concupiscentiis. Ps. LVII, 9: supercecidit ignis, etc.. Haec autem per fidem extinguuntur: quae tentationes praesentes et transitorias extinguit per bona spiritualia et aeterna, quae promittit sacra Scriptura. Unde dominus diabolo tentanti producebat et opponebat auctoritates sacrae Scripturae. Et sic debemus facere, si tentat de gula, secundum illud Deut. VIII, 3: non in solo pane vivit homo, vel illud: non est regnum dei, esca et potus. Si de luxuria: non moechaberis.

Si de furto: non furtum facies; et sic de aliis.

Dicitur autem scutum fidei, quia sicut scutum protegit totum pectus, ita fides debet esse in pectore. Spes autem dicitur galea, quia sicut galea est in capite, ita caput virtutum Moralium est finis; et de hoc est spes, scilicet de fine. Et ideo dicitur et galeam salutis assumite.

Item tertio, sunt arma ad impugnandum, quia non solum sufficit se defendere, sed etiam oportet adversarium impugnare.

Hoc autem sicut fit per gladium materialem corporaliter, ita per verbum dei, quod est spiritus sancti gladius, spiritualiter.

Et propter hoc dicit et gladium spiritus, quod est verbum dei, scilicet assumite. Hebr.

C. IV, 12: vivus est sermo dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus. Et praedicatio dicitur gladius spiritus, quia non penetrat usque ad spiritum, nisi ducatur a spiritu sancto. Matth. X, 20: non enim vos estis, qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis.

Sic ergo habemus arma quibus defendamur a carnalibus hostibus, scilicet a gula et luxuria, quod fit per temperantiam, ibi state ergo succincti lumbos vestros, etc..

Item, quibus vincamus cupiditates terrenas, scilicet arma iustitiae, quae abstinere nos faciunt ab illicitis, ibi induti loricam iustitiae. Et puritatem affectus seu paupertatem, quae nos retrahit etiam a licitis, ibi calceati pedes, etc..

Item, habemus arma quibus protegamur ab erroribus, scilicet arma fidei, ibi in omnibus sumentes scutum fidei, et etiam ab hostibus generis humani, ibi quo, scilicet scuto fidei, possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere.

Item, habemus arma quibus in bonis spiritualibus confirmamur, scilicet arma spei, ibi et galeam salutis assumite. Galea ponitur in capite, sic spes in fine. Nunc autem caput virtutum Moralium est ipse finis, de quo est spes. Unde nihil est aliud galeam salutis assumere, quam spem de ultimo fine habere.

Item, habemus arma ad impugnandum ipsos Daemones, scilicet gladium spiritus, quod est verbum dei: quod fit frequenter in sermonibus, in quibus verbum dei penetrans corda peccatorum expellit congeriem peccatorum et Daemonum.