SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 1

Supra commemoravit apostolus divina beneficia, per quae unitas ecclesiae constituitur et conservatur, hic monet eos apostolus ad permanendum in ecclesiae unitate.

Circa quod duo facit, quia primo monet eos ut in ipsa unitate perseverent; secundo instruit eos quomodo in ea permaneant, ibi hoc ergo dico et testificor in domino, etc..

Item prima in duas, quia primo monet eos ad servandam ecclesiasticam unitatem; secundo proponit ipsius ecclesiasticae unitatis formam, ibi unus dominus, una fides, etc..

Prima iterum in tres.

Primo praemittit quaedam inductiva ad servandam ecclesiasticam unitatem; secundo ponit monitionem, ibi cum omni humilitate, etc.; tertio ostendit monitionis finem, ibi solliciti servare, etc..

Inducit autem ex tribus ad servandam ecclesiasticam unitatem. Primo ex charitatis affectu; secundo ex commemoratione suorum vinculorum; tertio ex consideratione divinorum.

Charitatis autem affectum insinuat per obsecrationem. Unde dicit itaque, ex quo tot beneficia a domino recepistis, obsecro vos, cum tamen imperare possem, sed propter humilitatem non impero, magis autem obsecro. Prov. XVIII, 23 dicitur: cum obsecrationibus loquitur pauper. Item propter charitatem, quae magis movet ad opus, quam timor. Phil. I, 8: fiduciam multam habens in christo imperandi tibi quod ad rem pertinet, propter charitatem magis obsecro, etc..

Ex commemoratione vero suorum vinculorum inducit eos, dicens ego vinctus in domino. Ex quibus inducit eos ad servandam sic unitatem, propter tria. Primo quia amicus magis compatitur amico afflicto, et nititur in pluribus facere voluntatem suam, ut vel sic eum consoletur. Eccli. XII, 8 s.: non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. In bonis viri, inimici illius in tristitia, et in malitia illius, amicus agnitus est.

Secundo quia apostolus ipse vincula patiebatur pro ipsorum utilitate, et ideo inducit eos ad memoriam, quasi volens eos obligare.

II Cor. I, 6: sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute; quae operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur.

Tertio quia, ut supra dictum est cap. III in illa parte: quae est gloria vestra, huiusmodi erant eis ad magnam gloriam, dum deus pro eis amicos et electos suos exposuit tribulationibus pro ipsorum salute. Et ideo addit in domino, id est, propter dominum.

Vel ideo dicit hoc, quia erat ad gloriam apostoli, quod non ut fur, aut homicida, sed ut christianus et propter dominum nostrum iesum christum vinculatus erat, iuxta illud Ezech. III, 25: ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, etc..

Ex consideratione vero divinorum beneficiorum inducit eos, dicens ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, id est attendentes dignitatem ad quam vocati estis, ambuletis secundum quod ei convenit. Si enim quis vocatus esset ad nobile regnum, indignum esset quod faceret opera rusticana.

Sic monet ephesios apostolus, quasi dicat: vocati estis ut sitis cives sanctorum et domestici dei, ut dictum est supra cap. II, 19, non est ergo dignum ut faciatis opera terrena, nec ut de mundanis curetis. Ideo dicit digne, etc.. Col. I, 10: ambuletis digne, deo per omnia placentes. Phil. I, 27: digne evangelio christi conversamini. Et quare? quia vocavit vos de tenebris in admirabile lumen suum, I Petr. II, 9.

Consequenter cum dicit cum omni humilitate, etc., ponit modum suae monitionis, docens quomodo digne poterunt ambulare.

Ponit ergo quatuor virtutes, et excludit quatuor vitia eis opposita. Primum autem vitium quod excludit est superbia. Dum enim unus superbiens vult alii praeesse et alius similiter superbus non vult subesse, causatur dissensio in societate et tollitur pax. Unde Prov. XIII, 10: inter superbos semper iurgia sunt. Ad quod excludendum dicit cum omni humilitate, scilicet interiori et exteriori. Eccli.

III, 20: quanto magnus es, humilia te in omnibus, etc.. Phil. II, 3: in humilitate superiores invicem arbitrantes. Iac. IV, 6: deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

Secundum est ira. Iracundi enim sunt propinqui ad iniuriam inferendam verbis vel factis, ex quo turbationes oriuntur. Prov. XV, V. 18: vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat suscitatas. Ad hoc excludendum dicit et in mansuetudine, quae mitigat rixas, et pacem conservat. Prov. III, 34: mansuetis dabit gratiam. Ps. XXXVI, 11: mansueti autem haereditabunt terram. Eccli. III, 19: fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super gloriam hominum diligeris.

Tertium est impatientia. Quandoque enim aliquis humilis est et mansuetus in se, abstinens a molestiis inferendis, non tamen patienter sustinet molestias sibi illatas, vel attentatas.

Ideo subdit cum patientia, scilicet adversorum. Iac. I, 4: patientia autem opus perfectum habet. Eccli. II, 4: in humilitate tua patientiam habet. Hebr. X, 36: patientia vobis necessaria est, ut voluntatem dei facientes, etc..

Quartum inordinatus zelus. Cum enim inordinate zelantes, omnia quae vident iudicant, nec tempus, nec locum servantes, concitatur turbatio in societate. Gal. V, 15: si mordetis invicem et comeditis, videte ne ab invicem consumamini. Et ideo dicit supportantes invicem in charitate, scilicet mutuo sustinentes defectus aliorum, et hoc ex charitate.

Quia quando deficit aliquis, non debet statim corrigi, nisi adsit locus et tempus, sed misericorditer expectari, quia charitas omnia sustinet, I Cor. XIII, 7. Non autem debent huiusmodi defectus supportari ex negligentia vel ex consensu et familiaritate, vel carnali amicitia, sed ex charitate. Gal. VI, 2: alter alterius onera portate, etc.. Rom. XV, 1: debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere.

Consequenter cum dicit solliciti servare, etc., ostendit monitionis finem, qui quidem est ut servetur unitas inter fideles.

Circa quod tria facit.

Primo ponit ipsam unitatem, quae est finis; secundo describit modum unitatis, ibi in vinculo pacis; tertio ponit rationem servandae unitatis, ibi sicut vocati estis, etc..

Dicit ergo primo: dico quod digne ambuletis, etc., et hoc faciatis solliciti servare unitatem spiritus. Est autem duplex unitas. Una ad malefaciendum, quae est mala, et potest dici unitas carnis. Eccli. XI, 34: a scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis. Alia est unitas spiritus, quae est bona ad faciendum bonum. Ps.

Cxxxii, 1: ecce quam bonum et quam iucundum, etc.. Io. XVII, 11: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.

Modus autem servandae unitatis est in vinculo pacis. Charitas enim est coniunctio animorum. Nulla autem rerum materialium coniunctio stare potest, nisi ligetur aliquo vinculo. Eodem modo nec coniunctio animorum per charitatem stare potest, nisi ligetur; huiusmodi autem verum ligamen est pax, quae est, secundum Augustinum, tranquillitas modi, speciei et ordinis, quando scilicet unusquisque habet quod suum est. Propter quod dicit in vinculo pacis. Ps. Cxlvii, V. 14: qui posuit fines tuos pacem, etc.. Quae quidem pax servatur per iustitiam. Is. XXXII, V. 17: opus iustitiae pax. Eccli. VI, 26: ne acedieris vinculis eius. Et quare? quia certe, ut dicitur ibidem, vincula illius alligatura salutis.

Nunc autem, quia in homine est duplex unitas, una scilicet membrorum ad invicem simul ordinatorum, alia corporis et animae tertium constituentium, apostolus autem loquitur hic de unitate ecclesiae ad modum unitatis quae est in homine, ideo subiungit unum corpus, quasi dicat: ligemini vinculo pacis, ut sitis unum corpus, quantum ad primam unitatem, ut scilicet omnes fideles sint ordinati ad invicem, sicut membra unum corpus constituentia. Rom. XII, 5: multi unum corpus sumus in christo, etc..

Et unus spiritus, quantum ad secundum, ut videlicet unum habeatis spiritualem consensum per unitatem fidei et charitatis.

Vel: unum corpus quoad proximum, et unus spiritus quoad deum; quia qui adhaeret deo, unus spiritus est, I Cor. VI, 17.

Deinde cum dicit sicut vocati estis, etc., subdit rationem huius unitatis.

Quia, sicut videmus, quod quando aliqui sunt vocati simul ad aliquid pariter habendum et mutuo percipiendum, solent simul etiam manere et simul ire, ita spiritualiter dicit: quia vos estis vocati ad unum, scilicet finale praemium, ideo debetis simul cum unitate spiritus ambulare in una spe vocationis vestrae, id est in unam spem speratam, quae est effectus vocationis.

Hebr. III, 1: fratres, facti vocationis caelestis participes. I Cor. I, 26: videte vocationem vestram, etc..

Sed posset aliquis dicere: quis vocabit nos, et ad quid? respondetur I Petr. V, 10: deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam gloriam suam, etc., ubi est beatitudo vestra. Apoc. XIX, 9: beati qui ad coenam nuptiarum agni vocati sunt.