SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 5

Supra ostendit apostolus petitionis suae pro ephesiis, et orationis intentum, scilicet corroborationem spiritus in fide et charitate, hic consequenter ostendit eius quam petiit corroborationis per fidem et charitatem fructum, qui est quaedam cognitio.

Ideo primo proponit ipsam notitiam; secundo ipsius notitiae et cognitionis efficaciam, ibi ut impleamini in omnem plenitudinem dei.

Dicit ergo: ita sitis, charissimi, in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere, etc.. Quod quidem dupliciter legi potest. Primo modo, ut magis sequamur intentionem apostoli.

Sciendum est ergo quod tam in futuro quam in praesenti cognitio dei est nobis necessaria; nam in futuro gaudebimus et de cognitione dei et de cognitione assumptae humanitatis.

Io. XVII, 3: haec est vita aeterna, ut, cognoscant, etc.. Io. X, 9: ingredietur, scilicet in contemplatione divinitatis, et egredietur, scilicet in contemplatione humanitatis, et pascua inveniet. Et quia fides est inchoatio illius futurae cognitionis, quia est substantia rerum sperandarum, etc., ut dicitur Hebr. XI, V. 1 quasi iam in nobis res sperandas per modum cuiusdam inchoationis facit subsistere.

Inde est quod fides nostra in his duobus consistit, scilicet in divinitate et humanitate christi. I Cor. II, 2: non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi iesum christum, etc..

Secundum hoc ergo primo praemittit eis cognitionem divinitatis; secundo cognitionem mysteriorum humanitatis, ibi scire etiam supereminentem scientiae, etc..

Cognitionem autem divinitatis manifestat eis sub his verbis ut possitis, etc., quasi dicat: corroboramini per fidem et charitatem, quia si sic estis, pervenietis ad vitam aeternam, ubi habebitis deum praesentem et perfecte eum cognoscetis.

Quod autem deus manifestetur amanti, patet Io. XIV, 21: qui diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum; quod vero manifestetur credenti, patet, prout dicitur Is. VII, 9, secundum aliam litteram: nisi credideritis, non intelligetis. Oportet enim ut secundum fidem et charitatem corroboremini, ut possitis comprehendere.

Ubi sciendum est quod comprehendere quandoque ponitur pro includere, et tunc oportet quod comprehendens contineat in se totaliter comprehensum. Quandoque autem ponitur pro apprehendere, et tunc dicit remotionem distantiae et insinuat propinquitatem.

Primo autem modo a nullo intellectu creato deus comprehendi potest. Iob XI, 7: forsitan vestigia dei comprehendes, et usque ad perfectum omnipotentem reperies? quasi dicat: non, quia sic posset eum perfecte cognoscere quantum cognoscibilis est.

Et de hac cognitione non intelligitur quod dicitur ut possitis comprehendere, sed secundo modo. Et est una de tribus dotibus, et de hac loquitur apostolus, cum dicit ut possitis comprehendere, id est deum habere praesentem et praesentialiter cognoscere. Phil.

C. III, 12: sequor autem si quomodo comprehendam, in quo, etc..

Et haec comprehensio est communis omnibus sanctis eius. Ideo subdit cum omnibus sanctis. Ps. Cxlix, 9: gloria haec est omnibus sanctis eius. Talibus autem dicitur illud I Cor. IX, 24: sic currite ut comprehendatis, etc..

Quae sit latitudo, etc.. Notandum quod verba ista videntur ortum habere ex verbis iob XI, 7: forsan, inquit, vestigia dei comprehendes? quasi dicat: incomprehensibilis est; huius autem incomprehensibilitatis causam assignat, dicens: excelsior caelo est, et quid facies? profundior inferno est, et unde cognosces? longior terra mensura eius, et latior mari. Ex quo videtur quod iob ostendat eum esse comprehensibilem, attribuens ei quadruplicem differentiam dimensionum. His enim verbis alludens apostolus dicit ut possitis comprehendere, quae sit latitudo, etc.; quasi dicat: habeatis tantam fidem et charitatem, ut possitis tandem comprehendere quod comprehensibile est. Et hoc modo exponit dionysius.

Non est tamen aliquo modo intelligendum has dimensiones corporaliter esse in deo, quia spiritus est deus, ut dicitur Io. IV, 24.

Sunt tamen in deo metaphorice. Unde per latitudinem designatur dimensio seu extensio virtutis, et sapientiae divinae super omnia.

Eccli. I, 10: effudit illam, scilicet sapientiam, super omnia opera sua. Per longitudinem designatur aeterna eius duratio. Ps. Ci, 13: tu autem, domine, in aeternum permanes, etc..

Ps. Xcii, 5: domum tuam, domine, decet sanctitudo in longitudinem dierum. Per sublimitatem vel celsitudinem vero, perfectio et nobilitas naturae eius, quae in infinitum excedit creaturam. Ps. Cxii, 4: excelsus super omnes gentes dominus. Et profundum, id est incomprehensibilitas sapientiae eius.

Eccle. VII, 25: alta profunditas, scilicet sapientiae divinae, quis inveniet eam? sic ergo patet quod finis fidei et charitatis nostrae est ut perveniamus ad perfectam fidei cognitionem, qua cognoscamus infinitam suae virtutis extensionem, aeternam et infinitam eius durationem, suae perfectissimae naturae celsitudinem, suae sapientiae profunditatem et incomprehensibilitatem, eo modo sicut est attingendum.

Consequenter, quia adhuc alia cognitio est necessaria, scilicet cognitio mysteriorum humanitatis, ideo subdit scire etiam supereminentem scientiae, etc.. Ubi sciendum est quod quidquid est in mysterio redemptionis humanae et incarnationis christi, totum est opus charitatis. Nam quod incarnatum est, ex charitate processit. Supra II, 4: propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, etc.. Quia vero mortuus fuit, ex charitate processit Io. XV, 13: maiorem hac dilectionem nemo habet, etc.; infra V, 2: christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo. Propter hoc dicit Gregorius: o inaestimabilis dilectio charitatis.

Ut servum redimeres, filium tradidisti. Et ideo scire charitatem christi, est scire omnia mysteria incarnationis christi et redemptionis nostrae, quae ex immensa charitate dei processerunt, quae quidem charitas excedit omnem intellectum creatum et omnium scientiam, cum sit incomprehensibilis cogitatu. Et ideo dicit supereminentem scientiae, scilicet naturali et omnem intellectum creatum excedentem, Phil. IV, 7: et pax dei, quae exsuperat omnem sensum; charitatem christi, id est, quam deus pater fecit per christum.

II Cor. V, 19: deus erat in christo mundum reconcilians sibi.

Alio modo potest legi, ut referatur ad perfectionem charitatis nostrae, quasi dicat: corroboramini in charitate radicati et fundati, et hoc ut possitis comprehendere, non solum cognoscere, cum omnibus sanctis, quia hoc donum, scilicet charitatis, commune est omnibus, cum nullus possit esse sanctus sine charitate, ut dicitur ephes.

C. III. Possitis, inquam, comprehendere quae sit latitudo, scilicet charitatis, quae se extendit usque ad inimicos. Ps. Cxviii, 96: latum mandatum tuum nimis. Lata est enim charitas ad suam diffusionem. Ps. XVII, 20: eduxit me in latitudinem dominus. Longitudo autem eius attenditur quantum ad sui perseverantiam, quia numquam deficit, sed hic incipit et perficitur in gloria. I Cor. XIII, V. 8: charitas numquam excidit. Cant. Ult.: aquae multae non potuerunt extinguere charitatem. Sublimitas autem eius attenditur quantum ad intentionem caelestium, ut scilicet deus non diligatur propter temporalia, quia huiusmodi charitas esset infirma, sed ut diligatur propter se tantum. Iob XL, V. 5: in sublime erigere, et esto gloriosus.

Profundum vero attenditur quantum ad originem ipsius charitatis. Nam hoc quod deum diligimus, non est ex nobis, sed a spiritu sancto, quia, ut dicitur Rom. V, 5, charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, etc.. Hoc ergo quod unus habet charitatem longam, latam, sublimem et profundam, et alius non, venit ex profundo divinae praedestinationis. Eccli. I, 2: profundum abyssi quis dimensus est.

Ergo, ut possitis comprehendere, id est perfecte consequi cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, ut extendatur charitas vestra usque ad inimicos, quae sit longitudo, ut scilicet numquam deficiat, quae sit sublimitas, ut scilicet propter seipsum deus diligatur, et quid sit profundum, scilicet praedestinationis, etc..

Sciendum est autem hic quod christus, in cuius potestate fuit eligere genus mortis quod vellet, quia ex charitate mortem subiit, elegit mortem crucis, in qua praedictae quatuor dimensiones sunt. Ibi est latitudo, scilicet in ligno transverso, cui affixae sunt manus, quia opera nostra debent per charitatem dilatari usque ad inimicos. Ps.

XVII, 20: eduxit me in latitudinem dominus.

Ibi est longitudo in ligno erecto, cui innititur totum corpus, quia charitas debet esse perseverativa, quae sustinet et salvat hominem.

Matth. X, 22: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ibi est sublimitas in ligno superiori, cui caput inhaeret, quia spes nostra debet elevari ad aeterna et divina. I Cor. XI, 3: caput viri christus est.

Ibi etiam est profundum in ligno quod latet sub terra et sustinet crucem, et tamen non videtur, quia profundum amoris divini sustinet nos, nec tamen videtur; quia ratio praedestinationis ut dictum est excedit intellectum nostrum.

Sic ergo debemus comprehendere virtutem charitatis nostrae et christi, et adhuc scire charitatem christi supereminentem scientiae, scilicet humanae, quia nullus potest scire quantum christus dilexit nos, vel scire etiam charitatem scientiae christi, quae habetur cum scientia christi. Charitatem, dico, supereminentem, scilicet alii charitati, quae est sine scientia.

Sed numquid est verum quod charitas quae est cum scientia superemineat charitati quae est sine scientia? et videtur quod non, quia sic malus theologus esset supereminentioris charitatis quam sancta vetula.

Respondeo. Dico quod hoc intelligitur de scientia afficiente: nam ex VI cognitionis inducitur ad magis diligendum, quia, quanto deus magis cognoscitur, tanto et magis diligitur.

Propter quod petebat Augustinus: noverim te, noverim me. Vel hoc dicitur propter quosdam qui habent zelum dei, sed non secundum scientiam. Talium enim charitati supereminet charitas, cum habetur praedicta scientia christi.

Consequenter cum dicit ut impleamini, etc., ponit cognitionis divinae efficaciam, dicens ut impleamini in omnem plenitudinem dei, id est ut habeatis perfectam participationem omnium donorum dei, ut scilicet hic habeatis plenitudinem virtutum, et postea beatitudinis, quae quidem efficit charitas.

Eccli. XXIV, 26: transite ad me, omnes qui concupiscitis me, etc..

Consequenter sequitur illa pars ei autem qui potens, etc.. In qua apostolus agit deo gratias de suae petitionis exauditione.

Circa quod tria facit, quia primo ponit potestatem dei, qua postulata concedit; secundo potestatis exemplum, ibi secundum virtutem quae operatur in nobis, etc.; tertio materiam gratiarum actionis, ibi ipsi gloria, etc..

Potestatem autem dei describit infinitam, dicens ei autem, scilicet deo christo et deo patri, qui potens est omnia facere, etc.. Ex. XV, 3: omnipotens nomen eius.

Rom. Ult.: ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium, etc.. Et hoc superabundanter facere in nobis omnia quam sciamus petere per affectum, aut intelligere per intellectum, et hoc est quod dicit quam petimus, aut intelligimus.

Exemplum autem huiusmodi abundantiae in nobis exhibitae ostendit, dicens secundum virtutem quam operatur in nobis, quasi dicat: apparet si attendamus ea quae operatus est in nobis, scilicet hominibus. Nam nec affectus, nec intellectus humanus potuissent considerare, vel intelligere, vel petere a deo quod fieret homo et homo efficeretur deus et consors naturae divinae, quae tamen secundum virtutem operatur in nobis, et hoc in incarnatione filii sui. II Petr. I, 4: ut per hoc efficiamini divinae consortes naturae.

Unde de his dicitur Eccli. XVIII, 2: quis sufficiet enarrare opera illius? quis enim investigabit magnalia illius, virtutem autem magnitudinis quis annuntiabit? vel operatus est in nobis, scilicet apostolis, quibus dedit gratiam evangelizandi investigabiles divitias christi, et illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in deo, ut supra eodem cap.

Et ibi dictum est.

Materia autem gratiarum actionis dicitur esse duplex beneficium quod nobis contulit deus. Primum est ecclesiae institutio; secundum est filii incarnatio.

Dicit ergo ipsi, scilicet deo patri, gloria, sit, supple, in ecclesia, id est pro his quae fecit in ecclesia, quam instituit: quo ad primum; in christo, id est per christum, vel pro christo, quem nobis dedit.

Ipsi, inquam, sit gloria, ut gloriosus appareat, non solum in praesenti sed in omnes generationes saeculi saeculorum, id est saeculi omnia continentis. I Tim. I, 17: regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli deo honor et gloria in saecula saeculorum.

Amen.