SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 4

Supra prohibuit apostolus peccata carnalia, comminando poenam et removendo fallaciam, hic assignat rationem sumptam ex eorum conditione, et duo facit.

Proponit enim primo eorum conditionem; secundo ex eis duas conclusiones inducit, ibi ut filii lucis sitis, etc..

Ponit autem duas conditiones: primo praeteritam, secundo conditionem praesentem, ibi nunc autem lux, etc..

Dicit ergo eratis aliquando tenebrae, id est excaecati ignorantia et errore. Supra IV, 18: tenebris obscuratum habentes intellectum. Ps. Lxxxi, 5: nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Item, tenebrosi per peccatum. Prov. IV, 12: via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant.

Sed notandum est, quod indeterminate non dicit tenebrosi, sed tenebrae, quia sicut quilibet videtur esse quod principaliter est in eo, sicut tota civitas videtur esse rex et quod rex facit, civitas dicitur facere: ita quando peccatum regnat in homine, tunc totus homo dicitur peccatum et tenebrae.

Sequitur nunc autem lux, etc.. Ubi ponit conditionem praesentem; quasi dicat: nunc autem habetis lucem fidei. Phil. II, 15: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.

Matth. V, 14: vos estis lux mundi.

Sed contra dicitur de ioanne baptista: non erat ille lux; quomodo ergo fideles alii lux dicuntur? respondeo. Non dicuntur lux per essentiam, sed per participationem.

Deinde cum dicit ut filii lucis ambulate, etc., concludit duas conclusiones.

Dixerat enim, quod tenebrae fuerunt et quod nunc sunt lux. Et ideo primo concludit, ut se conforment ei, quod nunc sunt; secundo ut vitent ea quae prius fuerunt, ibi et nolite communicare.

Prima in duas.

Primo ponit admonitionem; secundo eam exponit, ibi fructus enim lucis, etc..

Dicit ergo: quia nunc lux estis, faciatis opera lucis, ergo ut filii lucis ambulate.

Io. XII, 35: ambulate dum lucem habetis, etc..

Hoc autem exponit, cum dicit fructus enim, etc.. Ambulat autem quis ut filius lucis dupliciter. Primo quantum ad substantiam, vel genus operis; secundo quantum ad modum, vel intentionem facientis.

Primo ergo ponit opera, quae oportet facere; secundo qua debent fieri intentione, ibi probantes, etc..

Dicit ergo: dixi ut ambuletis ut filii lucis, fructus autem lucis sunt opera fructifera et clara. Eccli. XXIV, 23: flores mei fructus honoris, etc..

Et hoc in omni bonitate, etc.. Ubi advertendum est, quod omnis actus virtutis ad tria reducitur. Nam oportet, quod agens ordinetur in se, ad proximum, et ad deum. In se, ut sit bonus in seipso et propter hoc dicit in omni bonitate. Ps. Cxviii, 66: bonitatem et disciplinam et scientiam doce me, etc..

Item, ad proximum per iustitiam. Ideo dicit in iustitia. Ps. Cxviii, 121: feci iudicium et iustitiam, etc.. Ad deum per cognitionem et confessionem veritatis. Et ideo dicit et veritate.

Zach. VIII, 19: veritatem enim et pacem diligite.

Vel aliter, ut bonitas referatur ad cor, iustitia ad opus, veritas ad Os. Supra IV, 25 et Zach. VIII, 16: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo.

Deinde cum dicit probantes, etc., ostendit qua intentione debeant operari, quia non ex abrupto, sed probantes, id est, ratione discernentes. Opus suum probet unusquisque, ut dicitur Gal. VI, 4. Et hoc quid sit beneplacitum deo, id est ut intendatis facere, quod placet deo. Rom. XV: probetis quae sit voluntas dei bona, et beneplacens et perfecta.

Deinde cum dicit et nolite communicare, etc., hortatur eos ne redeant ad statum quem reliquerunt, quia, ut dicitur gal.

C. II, 18: si enim, quae destruxi, haec iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo; II Petr. II, 22: canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti.

Dividitur autem ista pars in duas.

Primo ponit monitionem; secundo assignat rationem, ibi quae autem in occulto, etc..

Prima iterum in duas.

Primo monet eos ne malefaciant; secundo ut mala reprehendant, ibi magis autem redarguite, etc..

Dicit ergo probantes quid sit beneplacitum deo, et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, id est operibus carnalibus ducentibus ad tenebras perpetuas: quae quidem sunt infructuosa, quia non habent nisi momentaneam delectationem citissime transeuntem. Rom. VI, 21: quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Iud. I, 12: arbores autumnales infructuosae, bis mortuae, eradicatae, fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, etc..

Item, tenebrosa loca quaerunt propter turpitudinem, quia communicant in eis cum brutis.

Iob XXIV, 15: oculus adulteri observat caliginem, dicens: non me videbit oculus, et operiet vultum suum, perfodit in tenebris domos, etc..

Istis ergo nolite communicare, imitando, coadiuvando, consentiendo. Eccli. XIII, 22: quae communicatio homini sancto ad canem? sed certe hoc non sufficit, nisi etiam eos reprehendatis, quia, ut dicit Augustinus, aliquando deus punit communicantes insontes, quia aliqui boni non reprehendunt malos. Eccli. XVII, 12: mandavit autem unicuique de proximo suo. Et ideo dicit magis autem autem redarguite. II Tim. IV, 2: argue, obsecra, increpa, etc..

Sed numquid semper peccamus si non reprehendimus? respondet Augustinus: quod enim non reprehendis ex timore charitatis, ne scilicet peior efficiatur et scandalizatus affligat bonos, non peccas. Si autem ex timore cupiditatis, ne scilicet indignetur et perdas beneficia tua, sic peccas.