SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 6

Postquam enumeravit apostolus beneficia ephesiis collata per christum, hic ostendit quomodo affectus suus crevit ad eos.

Dividitur autem haec pars in tres partes, quia primo praemittitur bonorum, quae audivit de eis, commemoratio; secundo de perceptis beneficiis gratiarum debita actio, ibi non cesso gratias agens, etc.; tertio subditur pro futuris beneficiis eius oratio, ibi memoriam vestri faciens, etc..

Bona autem quae de eis audivit, sunt duo, unum quo ordinantur ad deum, et hoc est fides, et quantum ad hoc dicit propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in christo iesu, quae quidem facit habitare deum in homine. Infra III, 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris.

Item, corda purificat. Act. XV, 9: fide purificans corda eorum. Item, sine lege iustificat.

Rom. III, 28: arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis.

Secundum quo ordinantur ad proximum, et hoc est dilectio, et quantum ad hoc dicit et dilectionem, id est opera charitatis, quae quidem dilectio est spirituale signum, quod homo sit discipulus christi. Io. XIII, 35: in hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem, etc.. Et ibidem XIII, 34: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, etc..

Dilectionem, dico, in omnes sanctos. Nam omnes quos ex charitate diligimus, debemus eos diligere vel ideo quia sancti sunt, vel ut sancti sint. Gal. VI, 10: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, etc..

Deinde cum dicit non cesso, etc., agit apostolus gratias de bonis et beneficiis huiusmodi auditis, dicens non cesso gratias agens, etc..

Contra, quia non semper poterat continue pro eis gratias agere.

Respondeo. Apostolus dicit non cesso, id est horis debitis; vel non cesso quia affectus gratias agendi pro vobis sine cessatione habitualiter est in me. Col. I, 9: non cessamus pro vobis orantes, et postulantes, etc..

Rom. I, 9-10: sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis.

Consequenter orat apostolus pro beneficiis eis in futurum concedendis, et quantum ad hoc dicit memoriam vestri, etc.. Et haec dividitur in tres, quia primo proponit quaedam quae eis petit; secundo exponit ea, ibi in agnitionem eius, etc.; tertio ostendit exemplar et formam illorum, ibi secundum operationem potentiae, etc..

Dicit ergo quantum ad primum: non solum gratias ago quantum ad beneficia praeterita, quae recepistis, et quantum ad bona audita de vobis, sed etiam oro ut omnino in futurum accrescant. Memoriam vestri faciens in orationibus meis, pro his scilicet, ut deus domini nostri iesu christi, pater gloriae, etc..

Ubi sciendum quod dominus noster iesus christus et deus et homo est. Et inquantum homo est, deum habet, cum sit compositus ex anima et corpore, quorum utrique, cum sint creaturae, competit deum habere; secundum autem quod deus est, patrem habet. Io. XX, 17: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum; deum meum et deum vestrum. Similiter etiam secundum quod est deus, est gloria patris. Hebr. I, 3: qui cum sit splendor gloriae, etc.. Est etiam gloria nostra, quia ipse est vita aeterna. I io.

C. Ult., 20: simus in vero filio eius, hic est verus deus, et vita aeterna.

Sic ergo dicit ut deus domini nostri iesu christi, secundum quod est homo, et pater eiusdem, secundum quod est deus; pater, inquam, gloriae, scilicet christi, qui est gloria eius, Prov. X, 1: gloria patris filius sapiens, etc., et gloriae nostrae, inquantum dat omnibus gloriam.

Deinde cum dicit det vobis, etc., ponit ea quae petit, quae sunt duo.

Ubi sciendum est, quod quaedam sunt dona communia omnibus sanctis, scilicet illa quae sunt necessaria ad salutem, ut fides, spes, charitas, et haec habebant, ut iam patet.

Alia autem sunt dona specialia, et quantum ad hoc pro eis orat; primo quidem pro dono sapientiae, et quantum ad hoc dicit ut det vobis spiritum sapientiae, quem nullus potest dare, nisi deus. Sap. IX, 17: sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? secundo orat pro dono intellectus, et hoc consistit in revelatione spiritualium secretorum, propter quod dicit et revelationis, quae etiam a solo deo est. Dan. II, 28: est deus in caelis revelans mysteria.

Exponit autem quae sint ista quae petit, et primo quod pertinet ad donum sapientiae; secundo quod pertinet ad donum intellectus, ibi ut sciatis, quae sit spes, etc..

Ad donum autem sapientiae pertinet cognitio divinorum. Unde petere donum sapientiae est petere quod habeant cognitionem dei, et hoc petit ibi in agnitionem dei, etc., quasi dicat: hoc peto ut per spiritum sapientiae habeatis illuminatos oculos cordis vestri in agnitionem, scilicet clariorem, eius, scilicet dei. Ps. XII, 4: illumina oculos meos, etc..

Hoc est contra eos, qui habent oculos illuminatos tantum ad temporalia cognoscenda, cum magis tamen sit necessarium et etiam gloriosum cognoscere deum. Ier. III, 23 s.: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me.

Ad donum autem intellectus tria pertinentia ponit: unum quantum ad statum praesentem, et duo quantum ad futurum.

Ad statum vero praesentem pertinet spes, quae est necessaria ad salutem. Rom. VIII, V. 24: spe enim salvi facti sumus, etc.. Et quantum ad hoc dicit ut sciatis quae, id est quanta, sit spes vocationis eius, id est virtus spei, et de quanta re sit. Quae quidem et maxima est, quia de maximis. I Petr. I, V. 3: regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem iesu christi ex mortuis, etc.. Et fortissima virtutum. Hebr. VI, 18: fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem; quam sicut anchoram habemus animae, etc..

Sed quia ea quae speramus, sunt de futura vita, ideo alia duo pertinent ad vitam futuram; unum quidem pertinet ad omnes iustos communiter, quod est praemium essentiale, et quantum ad hoc, dicit et quae divitiae gloriae, etc.. Ubi ponit quatuor ad illa dona pertinentia. Primum est, quod sunt copiosissima, et quantum ad hoc, dicit divitiae.

Prov. I, 33: abundantia perfruetur, terrore malorum sublato. Ps. Cxi, 3: gloria et divitiae in domo eius, etc.. Prov.

C. VIII, 18: mecum sunt divitiae et gloria, etc..

Secundo quod sunt clarissima, et quantum ad hoc dicit gloriae. Rom. II, 10: gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, etc..

Tertio quod sunt stabilissima, et quantum ad hoc dicit haereditatis. Ea enim quae haereditaria sunt, stabiliter possidentur. Eccli.

XXXI, 11: stabilita sunt bona illius in domino. Ps. XV, 5: dominus pars haereditatis meae et calicis, etc..

Quarto, quod erunt intima, et quantum ad hoc dicit in sanctis. Rom. VIII, 18: non sunt condignae passiones huius temporis, etc.. II Cor. IV, 17: supra modum in sublimitate gloriae pondus operatur in nobis.

Aliud quod ponit pertinens ad futuram gloriam, est quod specialiter pertinet ad apostolos, unde dicit et quae sit (supple sciatis) supereminens magnitudo virtutis eius in nos, scilicet apostolos. Quasi dicat: licet omnibus sanctis abundanter divitias gloriae tribuat, supereminentius tamen tribuet apostolis. Magnitudo enim virtutis ostenditur in effectu. Unde quanto magis effectus virtutis divinae in aliquo invenitur, tanto ibi virtus divina maior ostenditur, licet in seipsa sit una et indivisa. Et ideo, quia maior effectus virtutis divinae est in apostolis, ideo magnitudo virtutis erit in eis.

Et quod maior sit in eis effectus ostendit, dicens qui credimus, id est qui sumus primitiae credentium. II Cor. IV, 13 s.: nos credimus, propter quod et loquimur, scientes quod ille, qui suscitavit iesum, et nos cum iesu suscitabit. Propter quod dicebat II tim.

C. I, 12: scio cui credidi, etc..

Ideo illi inter vos per quos alii instructi sunt et vocati ad fidem, sicut doctores, praeeminentius praemiabuntur; quia, ut dicitur in Glossa quoddam incrementum gloriae habebunt summi doctores ultra illud quod communiter omnes habebunt propter quod Dan. XII, 3 docti assimilantur splendori firmamenti, sed doctores assimilantur stellis: qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.