SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 2

Posita eorum exhortatione pro servanda ecclesiastica unitate, in hac parte apostolus formam dictae unitatis ipsis ephesiis insinuat. Ubi sciendum est, quod cum ecclesia dei sit sicut civitas, est aliquod unum et distinctum, cum non sit unum sicut simplex, sed sicut compositum ex diversis partibus. Et ideo apostolus duo facit.

Primo ostendit id quod est commune ecclesiae; secundo ostendit id quod est distinctum in ipsa, ibi unicuique autem nostrum data est gratia, etc..

In qualibet autem civitate, ad hoc ut sit una, quatuor debent esse communia, scilicet unus gubernator, una lex, eadem insignia, et idem finis: haec autem quatuor dicit apostolus esse in ecclesia.

Dicit ergo: dico quod debetis habere unum corpus et unum spiritum, quia estis in unitate ecclesiae, quae est una.

Primo, quia habet ducem unum, scilicet christum, et quantum ad hoc dicit unus dominus, non plures, pro quorum diversis voluntatibus oporteat vos discordare. Dicitur enim Hebr. III, 6: christus est tamquam filius in domo sua. Act. II, 36: certissime ergo sciat omnis domus Israel, quia et dominum eum et christum deus fecit hunc iesum, quem vos crucifixistis. I Cor. VIII, 6: unus dominus noster iesus christus. Zach.

C. XIV, 9: in illa die erit dominus unus, et nomen eius unum.

Secundo quia lex eius est una.

Lex enim ecclesiae est lex fidei. Rom. III, V. 27: ubi est ergo nunc gloriatio tua? exclusa est. Per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei.

Sed fides quandoque sumitur pro ipsa re credita, secundum illud: haec est fides catholica, etc., id est, ista debent credi. Quandoque vero sumitur pro habitu fidei, quo creditur in corde. Et de utroque hoc potest dici.

De primo, ut sit sensus una est fides, id est, idem iubemini credere et eodem modo operari, quia unum et idem est quod creditur a cunctis fidelibus, unde universalis seu catholica dicitur. Unde I Cor. I, 10: idipsum dicatis, id est sentiatis, omnes, etc..

Alio modo una est fides, id est unus habitus fidei quo creditur; una, inquam, non numero, sed specie, quia idem debet esse in corde omnium; et hoc modo idem volentium dicitur una voluntas.

Tertio eadem sunt insignia ecclesiae, scilicet sacramenta christi, inter quae primum baptisma, quod est ianua omnium aliorum. Et ideo dicit unum baptisma.

Dicitur autem unum triplici ratione. Primo quia baptismata non differunt secundum baptizantes; quia a quocumque conferantur, uniformem virtutem habent, quia qui baptizat interius, unus est, scilicet christus. Io. I, V. 33: super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto.

Secundo dicitur unum, quia datur in nomine unius, scilicet trinitatis. Baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti.

Tertio quia iterari non potest. Poenitentia autem, matrimonium, eucharistia, et extrema unctio, iterari possunt, non autem baptismus.

Hebr. VI, 4: impossibile est eos qui semel sunt illuminati, scilicet per baptismum, gustaverunt autem donum caeleste, et participes facti sunt spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum dei verbum virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, scilicet per peccatum, renovari rursus ad poenitentiam. Non iteratur autem vel propter characterem, vel quia causa eius non iteratur. Rom. VI, 4: consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, etc.. Nunc autem christus semel pro peccatis mortuus est, ut dicitur I Petr. III, 18.

Quarto in ecclesia est idem finis, qui est deus. Filius enim ducit nos ad patrem.

I Cor. XV, 24: cum tradiderit regnum deo et patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem, oportet autem illum regnare, etc.. Et quantum ad hoc subiungit, dicens unus deus, etc., ubi primo, ponit apostolus eius unitatem; secundo eius dignitatem, ibi qui est super omnes, etc..

Circa primum duo dicit: primum pertinet ad naturam divinam; unde dicit unus deus. Deut. VI, 4: audi, Israel, dominus deus tuus unus est. Aliud pertinet ad eius benevolentiam ad nos et ad pietatem; unde dicit et pater omnium. Is. Lxiii, 16: tu, domine, pater noster, et redemptor noster.

Mal. II, 10: numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non deus creavit nos? dignitatem autem eius commendat ex tribus. Ex altitudine divinitatis, cum dicit qui est super omnes. Ps. Cxii, 4: super omnes gentes dominus, etc.. Ex amplitudine eius potestatis, cum dicit per omnia. Ier.

C. XXXIII, 24: caelum et terram ego impleo, etc.. Ps. VIII, 8: omnia subiecisti sub pedibus, etc.. Lc. X, 22: omnia mihi quippe tradita sunt, quippe quia omnia per ipsum facta sunt, Io. I, 3. Sed modo quo dicitur Sap. XI, 21: omnia in numero, et pondere, et mensura disposuisti. Ex largitate gratiae, cum dicit et in omnibus nobis, scilicet per gratiam. Ier. XIV, 9: tu autem in nobis es, domine, etc..

Sed primum appropriatur patri, qui est fontale principium divinitatis et omnes creaturas excellit. Secundum filio, qui est sapientia attingens a fine usque ad finem fortiter, Sap. VIII, 1. Tertium vero spiritui sancto, qui replet orbem terrarum, Sap. I, 7.