SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 4

Postquam egit apostolus de dignitate officii, quod pertinet ad suam conditionem, hic consequenter agit de his quae pertinent ad suam afflictionem, scilicet de passionibus suis.

Circa quod duo facit.

Primo exhortatur eos ne pro suis tribulationibus conturbentur sed habeant patientiam; secundo, quia ad hoc quod homo non conturbetur necessarium est divinum auxilium, praemittit orationem, ut impleant hoc per divinam gratiam, ibi huius rei gratia, etc..

Dicit ergo primo: ex magnitudine officii mei et firmitate eius, quam habeo per fidem christi, accidit quod tribulationes patior; nec me conturbant, nec a christo avellere possunt. Rom. VIII, 35: quis nos separabit a charitate christi? tribulatio? etc.; quasi dicat: nihil. Propter quod induco vos et peto, ne deficiatis in tribulationibus meis, ne scilicet occasione tribulationum mearum deficiatis omnino a fide et ab operibus bonis.

Hebr. XII, 3: non fatigemini animis vestris deficientes.

Dico autem quod vos non debetis deficere, quia sunt pro vobis, id est, pro utilitate vestra.

II Cor. I, 6: sive tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quae operatur tolerantiam passionum earumdem, quas et nos patimur, ut spes nostra firma sit pro vobis, scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationum. Vel dicit pro vobis, id est pro vestra probatione. Sap. III, V. 6: tamquam aurum in fornace probavit electos dominus, etc..

Quae est gloria vestra, etc., scilicet si non deficiatis, sed stetis fortes in tribulationibus.

Nam qui perseveraverit usque in finem, etc..

Alio modo: quae est gloria vestra, id est tolerantia passionum nostrarum, est pro vobis ad gloriam, in hoc quod deus exposuit apostolos suos et prophetas tribulationibus et passionibus propter salutem vestram. Os.

C. VI, 5: propterea dolavi in prophetis, et occidi eos, etc.. II Cor. I, 14: gloria vestra sumus, sicut vos nostra, etc..

Consequenter cum dicit huius rei gratia, etc., implorat eis auxilium per orationem, ut per exhortationem suam proficiant.

Et primo orationem praemittit; secundo quasi securus de exauditione, gratias agit, ibi ei autem qui potens est, etc..

Item, prima in tres, quia primo proponit orationis obiectum; secundo orationis intentum, ibi ut det vobis secundum divitias, etc.; tertio orationis fructum, ibi ut possitis comprehendere, etc..

Oratio autem redditur exaudibilis per humilitatem. Ps. Ci, 18: respexit in orationem humilium, etc.. Eccli. XXXV, 21: oratio humiliantis se, nubes penetrabit, etc.. Et ideo statim orationem suam ab humilitate incipit, dicens huius rei gratia, scilicet ne deficiatis a fide, flecto genua mea ad patrem, etc., quod est signum humilitatis propter duo.

Primo quia qui genua flectit, quodam modo parvificat se, et subiicit se ei, cui genua flectit: unde per huiusmodi ostenditur recognitio propriae fragilitatis et parvitatis.

Secundo quia in genu est fortitudo corporis.

Quando ergo quis genua flectit, protestatur debilitatem suae virtutis. Et inde est, quod exteriora signa corporalia exhibentur deo ad conversionem, et exercitium spirituale animae interioris. In oratione Manasses: flecto genua cordis mei, etc.. Is. XLV, 23: mihi curvabitur omne genu, etc..

Deinde describit orationis obiectum, quod est deus, et describit eum ex duobus: primo ex affinitate, secundo ex auctoritate.

Ex affinitate enim erigimur ad orandum cum fiducia. Et quantum ad hoc dicit ad patrem domini nostri iesu christi, scilicet cuius nos filii sumus. Iac. I, 17: omne datum optimum, etc.. Is. Lxiii, 16: tu enim, domine, pater noster, etc..

Ex auctoritate autem confirmatur obtinendi quod petimus fiducia, quia ipse est ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur.

Hic posset quaeri utrum in caelo sit paternitas.

Posset dici breviter, quod in caelo, id est in deo vel in divinis, est paternitas, quae est principium omnis paternitatis. Sed de hac non quaeritur ad praesens, quia cuilibet fideli nota est. Sed quaeritur utrum in caelis, id est utrum in Angelis sit aliqua paternitas.

Ad hoc dico quod paternitas est tantum in viventibus et cognoscentibus. Est autem duplex vita. Una secundum actum, alia secundum potentiam. Vita quidem secundum potentiam, est habere opera vitae in potentia.

Unde dormiens quantum ad actus exteriores, dicitur vivere in potentia. Vivere autem secundum actum est, quando exercet quis opera vitae in actu. Sic autem non solum qui dat potentiam vitae, pater est eius cui dat; sed qui dat actum vitae, ille etiam pater dici potest. Quicumque ergo inducit aliquem ad aliquem actum vitae, puta ad bene operandum, intelligendum, volendum, amandum, pater eius dici potest. I Cor. IV, 15: nam si decem millia paedagogorum habeatis in christo, sed non multos patres, etc.. Cum ergo inter Angelos unus alterum illuminet, perficiat et purget, et isti sint actus hierarchici, manifestum est quod unus Angelus est pater alterius, sicut magister est pater discipuli.

Utrum autem paternitas, quae est in caelis et in terra, derivetur a paternitate, quae est in divinis, dubitatur. Et videtur quod non; quia nomina sic imponimus secundum quod res nominatas cognoscimus; quidquid autem cognoscimus, est per creaturas, ergo nomina imposita a nobis rebus ipsis, plus et prius conveniunt creaturis quam ipsi deo.

Respondeo et dico quod nomen alicuius rei nominatae a nobis dupliciter potest accipi, quia vel est expressivum, aut significativum conceptus intellectus, quia voces sunt notae, vel signa passionum, vel conceptuum qui sunt in anima, et sic nomen prius est in creaturis, quam in deo. Aut inquantum est manifestativum quidditatis rei nominatae exterius, et sic est prius in deo. Unde hoc nomen paternitas, secundum quod significat conceptionem intellectus nominantis rem, sic per prius invenitur in creaturis quam in deo, quia per prius creatura innotescit nobis, quam deus; secundum autem quod significat ipsam rem nominatam, sic per prius est in deo quam in nobis, quia certe omnis virtus generativa in nobis est a deo. Et ideo dicit: ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur, quasi dicat: paternitas quae est in ipsis creaturis, est quasi nominalis seu vocalis, sed illa paternitas divina, qua pater dat totam naturam filio, absque omni imperfectione, est vera paternitas.

Consequenter cum dicit ut det vobis, etc., ostendit orationis intentum. Et primo facit hoc; secundo ostendit per quid posset impetrare suum propositum, ibi per spiritum eius, etc..

Dicit ergo: dico quod peto ne deficiatis, sed stetis viriliter. Scio tamen quod hoc ex vobis facere non potestis sine dono dei, ideo peto, ut det vobis. Iac. I, 17: omne datum optimum, etc.. Et hoc quidem secundum divitias gloriae suae, id est secundum copiam maiestatis eius et magnificentiae.

Ps. Cxi, 3: gloria et divitiae in domo eius.

Prov. VIII, 18: mecum sunt divitiae et gloria.

Divitiae, inquam, quae faciunt virtute corroborari.

Is. XL, 29: qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat. Et hoc in interiori homine, quia nisi in interioribus fortificetur homo, faciliter ab hoste superatur. Is. IX, 7: confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum.

Tunc resumatur illa particula interposita, scilicet per spiritum, in qua ostendit per quid obtinere potest quod petit. Ipse enim spiritus, qui roborat, est spiritus fortitudinis et est causa non deficiendi in tribulationibus, quem obtinemus per fidem quae est fortissima: quia fides est substantia rerum sperandarum, id est facit in nobis subsistere res sperandas. Unde I Petr. V, 9: cui resistite fortes in fide. Et ideo subiungit habitare christum per fidem, et hoc in cordibus vestris. I Petr. III, 15: dominum autem christum sanctificate in cordibus vestris.

Per quod? dico quod non solum per fidem, quae, ut donum est fortissima, sed etiam per charitatem quae est in sanctis. Et ideo subdit in charitate radicati et fundati.

I Cor. XIII, 7: omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, charitas numquam excidit. Cant. Ult.: fortis est ut mors dilectio. Unde sicut arbor sine radice, et domus sine fundamento de facili ruit, ita spirituale aedificium, nisi sit in charitate fundatum et radicatum, durare non potest.