SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 7

Supra induxit ad novitatem contra vetustatem fallaciae, hic hoc idem facit contra vetustatem vitiorum carnalium.

Vel dicamus quod prius reprehenderit peccata carnalia quantum ad luxuriam, hic autem quantum ad gulam.

Duo autem facit. Primo enim prohibet vetustatem; secundo inducit statum ad novitatem, ibi sed impleamini, etc..

Dicit ergo: dixi quod fornicatio et omnis immunditia non nominetur in vobis; sed ad hoc cavendum debetis a vino superfluo abstinere, quia cibus et potus superfluus est causa luxuriae, et praecipue vinum, quod calefacit et movet. Prov. XX, 1: luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas. Esth.

C. I, 10: cum esset rex hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, etc.. Os.

C. IV, 11: fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt Cor. Unde Hieronymus: quem sodoma non vicit, vina vicerunt Lot. Nolite ergo, etc..

Sed impleamini spiritu sancto.

Inter omnia quae multos spiritus generant est vinum, unde generat animositatem et facit homines per talenta loqui, ut dicitur III Esd. III, 21. Et ideo convenienter docet eos contra hoc repleri spiritu sancto, qui generat fervorem devotionis. Rom. XII, 11: spiritu ferventes. Item, etiam generat gaudium et laetitiam spiritualem. Rom. XIV, 17: iustitia, et pax, et gaudium in spiritu sancto. Item, facit audacter loqui. Act. II, 4: repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui, etc., et ideo qui eos loquentes audiebant, credebant eos ebrios.

Sed numquid habemus spiritum sanctum in nostra potestate? respondeo et dico quod habere spiritum sanctum est dupliciter: vel receptive, et sic non est in nostra potestate eum recipere, sed ex dono dei eum recipimus. Rom. V, 5: charitas dei diffusa est in cordibus nostris, etc..

Vel dispositive, et sic adhuc non sumus sufficientes eum recipere, id est nos disponere sine gratia dei. II Cor. III, 5: non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex deo est.

Vel aliquis dicitur recipere spiritum sanctum, non tamen plenus esse spiritu sancto, quando scilicet habet gratiam spiritus sancti quantum ad aliquam et non quantum ad omnem hominis operationem. Tunc autem dicitur plenus spiritu sancto, quando eo utitur generaliter.

Modus autem repletionis est in dilectione dei et proximi. Et ideo cum dicit loquentes, etc., primo tangit modum repletionis ex parte dei; secundo ex parte proximi, ibi subiecti invicem, etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponitur spiritualis meditatio; secundo spiritualis exultatio, ibi cantantes, etc.; tertio gratiarum actio, ibi gratias agentes, etc..

Prima in duas, quia primo ponit modum meditationis, secundo materiam eius, ibi in Psalmis, etc..

Dicit ergo loquentes vobis, etc..

Est autem duplex locutio. Una exterior, hominis ad homines; alia interior, hominis ad seipsum. Talis autem debet esse compunctiva.

Iob X, 1: loquar in amaritudine animae meae. Item, debet fieri in secreto. Matth. VI, V. 6: tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso Ostio, ora patrem tuum. Et Sap. VIII, 16: intrans in domum meam, conquiescam cum illa.

Materiam vero meditationis tangit, cum dicit in Psalmis, etc.. Psallere est uti Psalterio. Et sic in Psalmis, id est bonis operationibus. Ps. Lxxx, 3: sumite Psalmum, et date tympanum, Psalterium iucundum, etc..

Et hymnis, id est laudibus divinis. Ps.

Cxlviii, 14: hymnus omnibus sanctis eius, etc.. Et canticis spiritualibus, scilicet de spe aeternorum. Rom. XII, 12: spe gaudentes.

Ps. Xci, 4: in decachordo Psalterio cum cantico in cithara. Ps. Xcvii, 1: cantate domino canticum novum, etc..

Meditemur ergo de recta operatione quid faciendum, de divina laudatione quid imitandum, de caelesti iucundatione quid et quomodo serviendum.

Sic ergo effectus spiritus sancti primus est sacra meditatio, secundus spiritualis exultatio, quia ex frequenti meditatione ignis charitatis in corde accenditur. Ps.

XXXVIII, 4: concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis, etc..

Et hinc generatur laetitia spiritualis in corde.

Et ideo dicit cantantes et psallentes, id est ut affectus nostri afficiantur gaudio spirituali ad operanda bona. I Cor. XIV, 15: psallam spiritu, psallam et mente. Col. III, 16: in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos in Psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes et psallentes in cordibus vestris domino.

Ex hoc error haereticorum confunditur dicentium quod vanum est cantare domino cantica vocalia sed spiritualia tantum. Nam in laudibus ecclesiae est aliquid per se considerandum, et hoc est quod apostolus dicit in cordibus. Aliquid vero propter duo, scilicet propter nos, ut mens nostra incitetur ad devotionem interiorem; sed si ex hoc aliquis commoveatur ad dissolutionem, vel in gloriam inanem, hoc est contra intentionem ecclesiae. Item, propter alios, quia per hoc rudes efficiuntur devotiores. IV Reg. III, 15: cumque caneret psaltes, facta est super eum manus domini.

Tertius effectus est gratiarum actio: quia ex hoc quod aliquis sic affectus est ad deum, recognoscit se omnia habere a deo.

Quanto enim aliquis magis afficitur ad deum, et ipsum cognoscit, tanto videt eum maiorem et se minorem; imo prope nihil, in comparatione ad deum. Iob XLII, 5: oculus meus videt te, idcirco me reprehendo, etc.. Et ideo dicit gratias agentes semper pro omnibus, scilicet donis, vel prosperis, vel adversis.

Ps. XXXIII, 1: benedicam dominum in omni tempore, etc.. Quia haec etiam sunt nobis dona in via. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, etc., Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes, etc.. I Thess. V, 18: in omnibus gratias agite.

Sed hoc in nomine domini nostri iesu christi, quia omnia bona proveniunt per eum. Rom. V, 1: pacem habemus ad deum per dominum nostrum iesum christum, per quem accessum, etc.. Sed addit deo, inquantum actor noster est per creationem, et patri, inquantum misit nobis christum, per quem regeneravit nos. Et sic gratias deo, quantum ad bona naturae; patri, quantum ad bona gratiae.

Sed quantum ad proximum, ponit modum repletionis, dicens subiecti invicem in timore christi, id est non propter timorem humanum, sed christi.