SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 5

Commemoratis beneficiis collatis ipsis ephesiis in generali per christum, hic ea commemorat in speciali.

Circa quod duo facit.

Primo ostendit qualiter appropinquaverunt populo Iudaico; secundo qualiter propinquiores facti sunt deo, ibi ut reconciliet ambos, etc..

Prima iterum in tres, quia primo ostendit causam appropinquationis, secundo modum, tertio finem.

Secunda ibi et medium parietem, etc..

Tertia ibi ut duos, etc..

Causa autem appropinquationis est christus, propter quod dicit ipse enim est pax nostra, etc.. Et est emphatica locutio ad maiorem rei expressionem, quasi dicat: bene dico quod facti estis prope, sed hoc factum est per christum, quia ipse est pax nostra, id est causa pacis nostrae. Unde dicebat Io. XIV, 27: pacem meam do vobis.

Hic autem modus loquendi fieri consuevit, quando totum quod est in effectu dependet ex causa, sicut cum dicimus de deo quod ipse est salus nostra, quia quidquid salutis est in nobis causatur a deo. Quia ergo quidquid pacis est in nobis causatur a christo, et per consequens quidquid appropinquationis, quia homo quando pacificatus est cum alio, secure potest ambulare seu appropinquare ad ipsum, ideo dicit quod est pax nostra.

Nam in eius nativitate Angeli annuntiaverunt pacem. Lc. II, 14: gloria in altissimis deo, et in terra pax, etc.. Ipso etiam christo in corpore existente, mundus maximam pacem habuit, qualem ante non habuerat. Ps. Lxxi, V. 7: orietur in diebus eius iustitia, etc.. Ipse etiam resurgens pacem annuntiavit. Lc. Ult.: dixit eis: pax vobis.

Sequitur qui fecit utraque unum, quia scilicet christus utrumque populum, videlicet Iudaeorum colentium deum verum et gentilium, ab huiusmodi dei cultura alienatorum, coniunxit in unum. Io. X, 16: alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, etc., usque ibi: et fiet unum ovile et unus pastor. Ez.

C. XXXVII, 22: rex unus erit omnibus imperans, etc..

Modus autem appropinquationis ostenditur cum subdit et medium parietem, etc.. Hic autem modus est per remotionem eius quod dividebat.

Debemus autem ad intellectum litterae imaginari unum magnum campum, et multos homines ibi congregatos, in quo quidem per medium protendatur et elevetur unus paries dividens eos, ita quod non videatur populus unus, sed duo. Quicumque ergo removeret parietem, coniungeret illorum hominum congregationem in turbam unam, et efficeretur populus unus. Sic intelligendum est quod hic dicitur. Mundus enim iste est sicut ager, Matth. XIII, 38: ager est mundus; hic autem ager, scilicet mundus, plenus est hominibus, Gen. I, 28: crescite, et multiplicamini, et replete terram. In isto autem agro est paries, quia quidam sunt ex una parte, quidam ex alia; hic autem paries potest dici lex vetus secundum carnales observantias, in qua Iudaei conclusi custodiebantur, ut dicitur gal.

C. III, 23: sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. Cant. II, V. 9: ipse stat post parietem nostrum; quia videlicet christus per veterem legem figurabatur.

Christus autem hunc parietem removit, et ita cum nullum remaneret interstitium, factus est populus unus Iudaeorum et gentium.

Et hoc est quod dicit: dico quod fecit utraque unum, hoc modo scilicet solvens medium parietem.

Parietem dico maceriae, non muri.

Tunc enim est paries maceriae, quando lapides in eo non conglutinantur cemento, nec ad hoc erigitur, ut duret in perpetuum, sed usque ad tempus praefinitum.

Vetus ergo lex est paries maceriae propter duo. Primo quia non conglutinabatur charitate, quae est quasi cementum conglutinans singulos sibi invicem, et omnes simul christo.

Infra IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Vetus enim lex est lex timoris, inducens homines per poenas et comminationes ad observantias mandatorum.

Et si qui, illo tempore legis, eam ex charitate observabant, iam pertinebant ad novum testamentum, ut dicit Augustinus, quod est lex amoris. Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, etc..

Secundo, vetus lex est paries maceriae quia non fuit data ut perpetuo duraret, sed usque ad tempus praefinitum. Gal. IV, 1 ss.: quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre: ita et nos cum essemus, etc..

Sed hic incidit quaestio quia dicit parietem maceriae solvens, contrarium dicitur Matth. V, 17: non veni solvere legem, sed adimplere.

Respondeo. Dicendum est, quod in veteri lege erant praecepta moralia et caeremonialia.

Moralia quidem praecepta christus non solvit, sed adimplevit, superaddendo consilia, et exponendo ea quae Scribae et Pharisaei male intelligebant. Unde dicebat Matth. V, 19: nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum, etc.. Et iterum: dictum est antiquis: diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, etc.. Caeremonialia vero praecepta solvit quidem quantum ad eorum substantiam, sed adimplevit quantum ad illud quod figurabant, adhibens figuratum figurae.

Est ergo intelligendum quod hic dicit solvens, scilicet quantum ad observantiam legis carnalis. Et solvere hoc, scilicet parietem maceriae, est solvere inimicitias quae erant inter Iudaeos et gentiles: quia isti volebant legem servare, illi vero minime, ex quo oriebatur inter eos ira et invidia.

Sed certe has inimicitias christus solvit in carne sua assumpta. Nam in eius nativitate statim pax hominibus annuntiata est. Lc. II, V. 14. Vel in carne sua, scilicet immolata, quia, ut dicitur infra V, 2: tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo.

In quo quidem sacrificio impleta sunt omnia illa sacrificia, et cessaverunt. Hebr. X, 14: una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos.

Quid autem sit iste paries insinuat, dicens quod est lex mandatorum, quasi dicat: solvens parietem, hoc est legem mandatorum, etc..

Dicitur autem lex vetus lex mandatorum, non quia aliae leges mandatis careant; nova enim lex mandata habet. Io. XIII, 34: mandatum novum do vobis. Sed propter duo: primo quidem propter magnum numerum mandatorum legalium, intantum quod ab hominibus servari non possunt, secundum illud Act. XV, 10: hoc est onus quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus. Iob XI, V. 6: quod multiplex sit lex eius, etc..

Vel dicitur mandatorum, id est, factorum.

Rom. III, 27: ubi est ergo gloriatio tua? exclusa est. Per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. Unde sicut baptismus ioannis dicitur baptismus aquae, quia tantum exterius mundabat, interius autem non sanctificabat: ita et lex vetus dicitur lex factorum, quia praecipiebat tantum quid facere deberent, sed non conferebat gratiam, per quam ad legem implendam iuvarentur.

Lex vero nova dirigit in agendis, praecipiendo, et iuvat ad implendum, gratiam conferendo.

Evacuans dico, sicut imperfectum evacuatur per perfectum, et umbra per veritatem.

I Cor. XIII, 10: cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, scilicet imperfectio et umbra veteris legis, de qua Hebr. X, 1: umbram enim habens lex futurorum bonorum, etc..

Et hoc decretis, id est, praeceptis novi testamenti, per quae excluditur lex. Lev. XXVI, V. 10: comedetis vetustissima veterum, id est, praecepta legis naturae simul cum nova lege; et, praeceptis eius susceptis, vetera proiicietis, id est caeremonialia praecepta veteris legis quantum ad eorum substantiam, ut dictum est.

Finem vero appropinquationis ostendit, dicens ut duos condat in se, etc..

Qui quidem finis est ut dicti duo populi efficiantur unus populus. Quae autem uniuntur, oportet uniri in aliquo uno, et quia lex dividebat, non poterant in lege uniri; christus autem in lege succedens, et fides eius (sicut veritas figurae) eos in semetipso condidit.

Io. XVII, 22: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Matth. XVIII, 20: ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum.

Et hoc in uno novo homine faciens pacem, id est in semetipso christo, qui dicitur novus homo propter novum modum suae conceptionis. Ier. XXXI, 22: creavit dominus novum super terram, foemina circumdabit virum.

Item propter novitatem gratiae quam contulit. Gal. Ult.: in christo enim iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Infra IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui, etc.. Item propter nova mandata quae attulit. Io. XIII, 34: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, etc..

Et licet ista videatur esse intentio apostoli, tamen in Glossa paries duplicatur: quia ex parte Iudaeorum ponitur lex quasi obstaculum, ex parte vero gentium est idololatria.

Consequenter cum dicit ut reconciliet ambos, etc., ostendit qualiter deo appropinquaverunt.

Circa quod duo facit.

Primo manifestat eorum reconciliationem ad deum; secundo ponit manifestationem reconciliationis, ibi et veniens evangelizavit, etc..

Sciendum est quod dilectio proximi est via ad pacem dei; quia ut dicitur I Io. IV, 20: qui enim non diligit fratrem suum quem videt, deum quem non videt quomodo potest diligere? et Augustinus dicit quod nullus putet habere pacem cum christo, si discors fuerit cum christiano.

Primo ergo ponit pacem hominum invicem factam per christum, et exinde pacem hominum ad deum. Propter quod dicit ut reconciliet ambos, iam unitos, in uno corpore ecclesiae, scilicet in christo. Rom. XII, 5: multi unum corpus sumus in christo. Reconciliet, inquam, deo per fidem et charitatem.

II Cor. V, 19: deus erat in christo mundum reconcilians sibi.

Et hoc fecit per crucem, interficiens inimicitias in semetipso, quia Iudaeorum et gentilium, quae erant per legem, inimicitias interfecit, implens figuras veteris testamenti; sed inimicitias quae erant inter deum et homines per peccatum interfecit in semetipso, quando per mortem crucis delevit peccatum. Gal. I, V. 4: qui dedit semetipsum pro peccatis nostris.

Hebr. IX, 28: christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata.

Dicit ergo: interficiens inimicitias, id est peccata, in semetipso, in immolatione corporis sui. Col. I, 20: pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in caelis, sive quae in terris sunt. Rom. V, 10: cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius. Item Col. I, 19: in christo complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum reconciliare omnia in ipso.

Quia ergo christus satisfecit sufficienter pro peccatis nostris, consequens fuit ut soluto pretio fieret reconciliatio.

Manifestationem vero huius reconciliationis ponit, dicens: et veniens evangelizavit, etc.. Ponit autem primo pacis seu reconciliationis Annuntiationem; secundo pacis causam et rationem, ibi: quoniam per ipsum habemus accessum etc..

Est ergo manifesta dei reconciliatio ad hominem per christum, quia ipse christus non solum reconciliavit nos deo, et interfecit inimicitias, sed etiam veniens, scilicet in carne, evangelizavit, id est annuntiavit, pacem. Vel veniens post resurrectionem, quando stetit in medio discipulorum, et dixit eis: pax vobis, Lc. Ult., Is. Lxi, 1: ad annuntiandum mansuetis misit me, etc.. Et Is. LII, 7: quam pulchri pedes supra montes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, etc..

Evangelizavit, inquam, non uni populo tantum, sed vobis gentibus qui longe fuistis, quibus etsi non in persona propria, tamen per apostolos suos annuntiavit pacem.

Matth. Ult.: euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes, etc.. Is. XXXIII, 13: audite, qui longe estis, quae fecerim, et cognoscite, etc.. Et pacem his qui prope, supple annuntiavit christus in persona propria.

Rom. XV, 8: dico enim christum iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem dei, ad confirmandas promissiones patrum.

Is. LIV, 15: ecce, accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adiungetur tibi.

Causam autem pacis et formam ostendit dicens quoniam per ipsum habemus accessum ambo, id est, duo populi, in uno spiritu, id est, uniti unione spiritus sancti. Infra IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus, etc.. I Cor. XII, 11: haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, etc..

Sic autem habemus accessum ad patrem per christum, quoniam christus operatur per spiritum sanctum. Rom. VIII, 9: si quis autem spiritum christi non habet, hic non est eius. Et ideo quidquid fit per spiritum sanctum, etiam fit per christum.

Per hoc etiam quod dicit, ad patrem, intelligendum est quod etiam pertinet ad totam trinitatem, quia propter essentiae unitatem in patre est filius et spiritus sanctus, et in spiritu sancto est pater et filius. Ideo cum dicit ad patrem, specialiter ostendit quod quidquid filius habet, a patre habet, et ab eo etiam se habere recognoscit.