SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 6

Ostenso supra quod ad spiritualia beneficia simul admissae sunt gentes cum Iudaeis hic ostendit quod in illis beneficiis gentiles non sunt minoris dignitatis quam sunt ipsi Iudaei, sed aeque plenarie ad christi beneficia sint admissi.

Circa quod duo facit, quia primo proponit intentum, secundo manifestat propositum per exemplum, ibi superaedificati, etc..

Circa primum duo facit.

Primo excludit id quod erat in statu praeterito a statu praesenti; secundo concludit id quod competit praesenti statui, ibi sed estis cives, etc..

Quia ergo apostolus concludendo inducit hoc quod dicit ergo iam, etc., considerandum est, quod similitudo sequitur ex praemissis: primo quidem ex hoc quod ambo coniuncti, sunt deo reconciliati; secundo quod ambo habent accessum in uno spiritu ad patrem. Quia ergo simul sunt configurati toti trinitati: patri ad quem habent accessum, filio per quem, spiritui sancto in quo uno accedunt, in nullo ergo deficiunt a spiritualium bonorum participatione.

Ad intellectum autem litterae sciendum est, quod collegium fidelium quandoque in Scripturis vocatur domus, secundum illud I Tim. III, 15: ut scias quomodo in domo dei oporteat te conversari, quae est dei ecclesia.

Quandoque autem vocatur civitas, secundum illud Ps. Cxxi, 3: ierusalem quae aedificatur ut civitas.

Civitas enim habet collegium politicum: domus autem oeconomicum, inter quae quidem duplex differentia invenitur. Nam qui sunt de collegio domus communicant sibi in actibus privatis; qui vero sunt de collegio civitatis, communicant sibi in actibus publicis.

Item, qui sunt in collegio domus, reguntur ab uno qui vocatur paterfamilias; sed qui sunt in collegio civitatis reguntur a rege. Ita enim est paterfamilias in domo, sicut rex in regno.

Sic igitur collegium fidelium aliquid habet de civitate, et aliquid de domo. Sed si consideretur rector collegii, pater est Matth. VI, V. 9: pater noster, qui es in caelis, etc.. Hier.

C. III, 19: patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis; et sic collegium est domus.

Si vero ipsos subditos consideres, sic civitas est, quia communicabant sibi in actibus praecipuis, scilicet fidei, spei et charitatis.

Et hoc modo si fideles considerentur in se, est collegium civitatis; si vero rector collegii attendatur, est collegium domus.

Et ideo apostolus duo verba ponit hic, scilicet hospites et advenae. Hoc enim sunt hospites ad domum, quod advenae ad civitatem.

Hospes enim dicitur quasi extraneus a domo. Eccli. XXIX, 31: vita nequam, hospitandi de domo in domum. Advena vero est qui extraneus venit ad civitatem. Ac si dicat apostolus: olim eratis extranei a collegio fidelium, sicut hospites a domo, et advenae ad civitatem, quemadmodum et proselyti ad legem veterem; sed nunc non est ita, quia iam non estis hospites, etc.. Is. LIV, 15: ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adiungetur tibi.

Consequenter cum dicit sed estis cives sanctorum, etc.; concludit quod convenit statui praesenti, dicens sed estis cives sanctorum, etc., quasi dicat: quia collegium fidelium dicitur civitas in comparatione ad subditos, et domus in comparatione ad rectorem, collegium, ad quod vocati estis, est civitas sanctorum et domus dei. Ps. Lxxxvi, V. 3: gloriosa dicta sunt de te, civitas dei.

Unde Augustinus: duas civitates faciunt duo amores. Nam amor dei usque ad contemptum sui, scilicet hominis amantis, facit civitatem ierusalem caelestem, amor vero sui usque ad contemptum dei, facit civitatem Babylonis.

Quilibet ergo vel est civis sanctorum, si diligit deum usque ad contemptum sui, Prov. Ult.: omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus, si vero diligit se usque ad contemptum dei, est civis Babylonis.

Consequenter cum dicit superaedificati, etc., manifestat propositum.

Consuetum est in Scripturis quod in figura, quae metonymia dicitur, continens ponatur pro contento, sicut quandoque domus pro his qui sunt in domo: secundum hunc ergo modum loquitur apostolus de his qui sunt in domo dei, scilicet de fidelibus, sicut de una domo, et comparat eos aedificio. Et circa hoc duo facit, quia primo proponit intentum, secundo ostendit quod huius aedificii participes facti sunt ipsi ephesii, ibi in quo et vos coaedificamini, etc..

Circa primum duo facit.

Primo proponit huius aedificii fundamentum; secundo ipsius constructionem seu complementum, ibi in quo omnis aedificatio constructa, etc..

Fundamentum autem ponit duplex: unum secundarium, et aliud principale.

Secundarium quidem fundamentum sunt apostoli et prophetae. Et quantum ad hoc dicit eos non esse hospites, sed cives, qui iam pertinent ad aedificium spirituale, utpote superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum, id est, qui sunt apostoli et prophetae, id est, super doctrinam eorum.

Vel aliter: supra fundamentum apostolorum et prophetarum, id est, supra christum qui est fundamentum apostolorum et prophetarum; quasi dicat: in eodem fundamento superaedificati estis in quo apostoli et prophetae sunt aedificati, qui ex Iudaeis fuerunt.

Hae autem expositiones duae tantum quo ad verba differunt; sed prima convenientior est, quia si alia convenientior esset, tunc pro nihilo adiungeret ipso summo angulari lapide christo iesu, cum ipse iesus sit summum fundamentum. Secundum ergo primum modum magis consonat, ita tamen quod praecipuus lapis et summum fundamentum sit christus. Quantum vero ad sententiam nihil differunt, quia idem est dicere christum esse fundamentum, et doctrinam apostolorum et prophetarum, cum christum tantum, non seipsos, praedicaverint; unde accipere eorum doctrinam est accipere christum crucifixum.

I Cor. I, 23: nos autem praedicamus christum crucifixum idest I Petr. I, 12: quibus revelatum est, quia non sibi ipsis, etc.. Item I Cor. II, 16: nos autem sensum christi habemus.

Notandum est quod apostoli dicuntur fundamenta. Ps. Lxxxvi, 1: fundamenta eius in montibus sanctis. Is. LIV, 11: fundabo te in sapphiris, id est, in caelestibus viris. Expresse autem dicuntur fundamenta Apoc. XXI, 14: murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis nomina duodecim apostolorum. Qui intantum dicuntur fundamenta, inquantum eorum doctrina christum annuntiant. Matth. XVI, 18: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam.

Dicit autem apostolorum et prophetarum, ut designet, quod utraque doctrina est necessaria ad salutem. Matth. XIII, 52: Scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Item ut ostendat concordiam inter utramque, alterius ad alteram, dum idem est utriusque fundamentum. Nam quod prophetae praedixerunt futurum, apostoli praedicaverunt factum. Rom. I, 1 s.: Paulus servus iesu christi, vocatus apostolus, segregatus in evangelium dei, quod ante promiserat per prophetas suos.

Principale vero fundamentum tantum est christus iesus, et quantum ad hoc dicit ipso summo, etc.. Ubi tria dicit de eo, scilicet quod sit lapis, quod angularis, et quod summus.

Lapis quidem est propter fundamenti firmitatem.

Unde dicitur Matth. VII, 25, quod domus quae fundata erat supra petram, firmiter aedificata erat, intantum quod nec pluvia, nec flumina, nec venti potuerunt eam destruere. Non sic autem de domo fundata super arenam. Dan. II, 45: lapis abscissus de monte sine manibus.

Angularis autem dicitur propter utriusque coniunctionem; nam ut in angulo duo parietes uniuntur, sic in christo populus Iudaeorum et gentium uniti sunt. Ps.: lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Act. IV, 11 s.: hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli, et non est in aliquo alio salus. Et hoc idem de se introducit Matth. XXI, 42: numquid legistis in Scripturis: lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, etc..

Summus autem dicitur propter dignitatis celsitudinem. Is. XXVIII, 16: ecce ego mittam in fundamentis sion lapidem angularem, probatum, pretiosum, in fundamento fundatum.

Sed non est idem de fundamento in aedificio spirituali et in aedificio materiali.

Materiale namque aedificium fundamentum habet in terra, et ideo oportet ut principalius fundamentum sit magis infimum. Spirituale vero aedificium fundamentum habet in caelo, et ideo oportet quod fundamentum quanto est principalius, tanto sit sublimius: ut sic imaginemur civitatem quamdam descendentem de caelo, cuius fundamentum in caelo existens, et aedificium demissum ad nos, videatur inferius; secundum illud Apoc. XXI, V. 2: vidi civitatem sanctam ierusalem descendentem de caelo, etc..

Consequenter cum dicit in quo omnis aedificatio, etc., agit de constructione aedificii. In qualibet autem aedificii constructione quatuor requiruntur. Primo aedificii fundatio, secundo constructio, tertio augmentatio, quarto consummatio: quae quidem breviter tangit.

Primum, cum dicit in quo, scilicet fundamento, qui christus est principaliter, et doctrina apostolorum et prophetarum secundario, quia, ut dicitur I Cor. III, 11: fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id, etc..

Secundo vero tangit secundum, cum dicit omnis aedificatio constructa. Et quidem si intelligatur allegorice, designat ipsam ecclesiam, quae tunc construitur quando homines ad fidem convertuntur. Si autem moraliter intelligatur, significat animam sanctam, et tunc eiusmodi aedificatio construitur, quando bona opera superaedificantur super christum.

Prov. XIV, 1: sapiens mulier aedificat domum suam. I Cor. III, 10: unusquisque videat quomodo superaedificet. In hoc ergo fundamento, scilicet christo, omnis aedificatio spiritualis construitur, Iudaeorum vel gentilium, a deo per auctoritatem. Ps. Cxxvi, 1: nisi dominus aedificaverit domum, etc.. Hebr. III, V. 4: omnis namque domus fabricatur ab aliquo, qui autem omnia creavit, deus est.

Sed instrumentaliter construitur aedificium vel ab homine qui seipsum aedificat, vel a praelatis.

Tertium tangit cum dicit crescit in templum, etc.; quod quidem fit quando multiplicantur qui salvi fiunt. Act. VI, 7: verbum domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in ierusalem valde. Crescit etiam quando homo crescit in bonis operibus, et in gratia crescit quantum ad hoc, quod fit templum sanctum. Templum enim a deo inhabitatur, et ideo oportet quod sit sanctum.

Ps. XLV, 5: sanctificavit tabernaculum suum altissimus. Et quia nos debemus inhabitari a deo, ut deus in nobis habitet, ad hoc nos parare debemus, ut sancti simus.

I Cor. III, 16: nescitis quia templum dei estis, et spiritus dei habitat in vobis; apoc.

C. XXI, 3: ecce tabernaculum dei cum hominibus, et habitabit cum eis.

Sed numquid statim a principio, cum charitatem habemus, templum dei sumus? respondeo. Dicendum est quod sic. Et quanto magis proficimus, tanto magis deus habitat in nobis. Et ideo ad hoc aedificium, quarto, requiritur perfectio et consummatio, quod ostendit, cum dicit in domino.

Consequenter cum dicit in quo et vos, etc., ostendit quomodo gentiles facti sunt participes huius aedificii, dicens in quo, scilicet aedificio, non solum superaedificantur Iudaei, sed etiam vos ephesii coaedificamini, id est ad similitudinem aliorum aedificamini.

I Petr. II, 4 s.: ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a deo autem electum et honorificatum, et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritualis. Et ideo subdit in habitaculum dei, ut scilicet deus in vobis inhabitet per fidem. Infra III, 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris.

Hoc autem non potest fieri sine charitate, quia qui manet in charitate, in deo manet, etc., I Io. IV, 16. Charitas autem datur nobis per spiritum sanctum. Rom. V, 5: charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Ideo subdit in spiritu sancto.