SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 7

Ostensa perversitate gentilis conversationis, hic ostendit apostolus quod doctrina christi totaliter contraria est isti conversationi et statui. Et quia pervertentes quidam doctrinam christi dixerunt non esse aliam vitam post istam, sed animam mori cum corpore, ut animalia, ideo apostolus ostendit, primo doctrinam christi contrariam esse vitae et statui praecedenti; secundo ostendit conditiones debitas doctrinae christi, ibi deponite vos, etc..

Dicit ergo: ita dictum est, quod illi desperantes, etc., vos autem non ita didicistis christum, scilicet esse imitandum.

Quomodo ergo? ipsi enim vos a deo didicistis ut diligatis invicem. II Thess. II, 15: itaque, fratres, state et tenete traditiones quas credidistis. Et quomodo tenebimus? I thess.

C. II, 13: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere, verbum dei, etc.. Col. II, 7: radicati et superaedificati in ipso, et confirmati in fide, sicut didicistis abundantes in illo in gratiarum actione.

Et hoc certe, si tamen illum audistis, quia auditus deservit disciplinae. Si, pro quia. Quia haec est Annuntiatio quam audistis, ut dicitur I Io. I, 5. Et hoc quantum ad praedicationem fidei. Eccli. XXIV, 30: qui audit me, non confundetur. Prov. XV, 31: auris quae audit increpationes vitae, in medio sapientium commorabitur, etc.. Et in illo edocti estis, scilicet quomodo pertinentia ad fidem sunt custodienda et adimplenda.

Matth. Ult.: fecerunt sicut erant edocti, etc.. Et hoc sicut est veritas in iesu, quasi dicat: si audivistis fidem christi praedicari et quomodo praedicata debeant adimpleri, estis edocti, sicut iesus, de quo praedicatur vobis, qui est veritas. Vos autem non ita, scilicet oportet ambulare, sicut aliqui desperantes.

Sed quomodo? subdit deponite vos, etc.. Quae quidem littera potest legi dupliciter.

Uno modo, ut dicatur deponere, et tunc construitur cum praecedentibus sic: ita est veritas in qua edocti estis in iesu, deponere vos, etc.. Si autem dicatur deponite, quae littera communius habetur, dicemus quod quia contraria est et vita et doctrina gentilium, vitae et doctrinae iesu, in qua edocti estis, restat ut deponatis, etc..

Duo ergo facit. Quia cum primo extirpanda sint vitia quam inserantur virtutes, primo docet eos statum pristinae ac veteris conversationis deponere; secundo novum statum iesu assumere, ibi renovamini autem spiritu, etc..

Dicit ergo: deponite, etc.. Ubi tria sunt consideranda. Primo quid intelligatur per veterem hominem.

Dicunt aliqui, quod hic homo vetus exterior, novus vero dicitur interior. Sed dicendum est quod homo vetus dicitur tam interior quam exterior, qui subiicitur vetustati quantum ad animam per peccatum et quantum ad corpus, quia membra corporis sunt arma peccati. Et sic, subiectus homo peccato secundum animam et corpus, dicitur vetus homo, secundum quod illa vetusta sunt, quae sunt in via corruptionis, vel in ipso corrumpi; quia quod antiquatur et senescit, prope interitum est, ut dicitur ad Hebr. VIII, 13. Et sic homo subiectus peccato dicitur vetus, quia est in via corruptionis; propter quod subdit qui corrumpitur secundum desideria erroris.

Nam unumquodque corrumpitur, cum recedit ab ordine naturae suae. Natura autem hominis est, ut desiderium eius tendat ad id quod est secundum rationem. Perfectio autem et bonum rationis est veritas. Quando ergo ratio tendit ad errorem, et desiderium ex hoc errore corrumpitur, tunc vetus homo dicitur.

Dicit autem secundum desideria, scilicet mala. Rom. XIII, 14: carnis curam ne feceritis in desideriis. I Tim. VI, 9: desideria multa, et nociva, et inutilia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem, etc..

Quia autem haec desideria in quibusdam trahuntur ex infirmitate, in quibusdam vero ex malitia, sicut in illis qui dicunt deum providentiam non habere, ideo dicit erroris; quia in talibus sic errantibus corrumpitur intellectus et affectus. Vel secundum desideria erroris, id est quae homines faciunt errare, secundum illud Sap. II, 21: haec cogitaverunt et erraverunt, etc.. Prov. XIV, 8: imprudentia stultorum errans.

Sed quomodo deponendus sit, docet apostolus, dicens Col. III, 9: expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, etc.. Non ergo substantialiter debet deponi vel expoliari, sed solum quoad opera mala, vel conversationem.

I Petr. II, 12: conversationem vestram inter gentes habentes bonam. I Tim. IV, 12: exemplum esto fidelium in verbo et conversatione.

Deinde cum dicit renovamini, etc., ostendit, quod debemus novum statum induere.

Circa quod tria facit.

Primo ostendit per quid consequi possumus hanc novitatem; secundo in quo haec novitas consistat; tertio quae sit.

Quantum ad primum dicit renovamini spiritu, etc..

Ubi notandum est quod licet spiritus multipliciter dicatur in homine, tamen triplex spiritus invenitur, scilicet spiritus sanctus, I cor.

C. III, 16: nescitis quod templum dei estis, et spiritus dei habitat in vobis? item, spiritus rationalis, Gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum. Item, spiritus phantasticus.

Os. IX, 7: scitote Israel stultum prophetam, insanum virum, spiritualem, id est phantasticum.

Hoc ergo quod dicit spiritu mentis, sumitur pro spiritu sancto. Dicit autem causam renovationis esse spiritum sanctum, qui habitat in mente nostra. Gal. IV, 6: misit deus spiritum filii sui in corda, etc.. Ps. Ciii, V. 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur, etc..

Vel potest accipi spiritus pro spiritu rationali, et tunc spiritus idem est quod mens nostra, et est simile huic quod dicitur Col. II, V. 11: in expoliatione corporis carnis, id est corporis, quae est caro; ita hic spiritu mentis, id est spiritu, qui est mens; hoc autem dicit, quia in nobis est alius spiritus, qui non est mens, qui scilicet est communis nobis et brutis.

Dicit autem renovamini spiritu mentis, quia illud quod non est corruptum est novum, nec renovatione indiget. Nam si Adam corruptus non fuisset, renovatione non indiguisset, nec nos etiam. Sed quia corruptus fuit, renovatione indiguit et eius posteriores.

Et ideo oportet renovari nos in praesenti secundum animam, et in futuro secundum corpus, quando corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale immortalitatem, ut dicitur I Cor. XV, 53. Dicit ergo renovamini spiritu, hic scilicet, quia nisi in praesenti spiritus renovetur, numquam corpus eius innovabitur.

Vel potest exponi spiritu mentis, id est mente vestra spirituali facta; et in idem redit.

In quo autem haec renovatio consistat, quantum ad secundum, subdit cum dicit et induite novum hominem, etc..

Hic advertendum est quod sicut uniuscuiusque rei primum vetustatis principium fuit Adam, per quem peccatum in omnes intravit, ita principium primum novitatis et renovationis christus est; quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in christo omnes vivificabuntur.

Unde Gal. Ult.: in christo iesu neque circumcisio, neque praeputium aliquid valet, sed nova creatura. Induimini ergo dominum nostrum iesum christum, rom.

C. XIII, 14.

Quae autem sit renovatio ostendit, cum dicit qui secundum deum creatus est, etc.. Hoc autem potest intelligi tripliciter.

Uno modo sic, ut ly qui, referatur ad spiritum, id est: spiritus, qui est mens nostra, creatus est a deo, scilicet in originali iustitia, scilicet in sui novitate; vel recreatus nova creatione, ut esset iustus. Supra II, 10: creati in christo iesu in operibus bonis.

Vel ly qui, potest referri ad novum hominem, scilicet christum. Et tunc construetur sic: qui creatus est, id est formatus in utero virginis secundum deum, id est non semine humano, sed spiritu sancto. Vel creatus est secundum esse gratiae et plenitudinis, et hoc in iustitia, quoad homines, et sanctitate, quoad deum, et hoc veritatis, non falsitatis.

Lc. I, 75: in sanctitate et iustitia. Vel ut sanctitas sit in corde, veritas in ore, iustitia in opere.