SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 3

Supra ostendit apostolus ecclesiasticam unitatem quantum ad id quod in ecclesia est commune, hic idem ostendit quantum ad hoc quod singulis fidelibus membris ecclesiae est proprium et speciale.

Circa quod tria facit: primo proponit distinctionem; secundo inducit ad hoc auctoritatem, ibi propter quod dicit, etc.; tertio ponit auctoritatis expositionem, ibi quod autem ascendit, etc..

Dicit ergo: habemus in ecclesia unum deum, unam fidem, etc., sed tamen diversas gratias diversis particulariter collatas habemus, quia unicuique nostrum data est gratia, quasi dicat: nullus nostrum est qui non sit particeps divinae gratiae et communionis.

Io. I, 16: de plenitudine eius omnes accepimus gratiam pro gratia.

Sed certe ista gratia non est data omnibus uniformiter seu aequaliter, sed secundum mensuram donationis christi, id est secundum quod christus est dator, et eam singulis mensuravit. Rom. XII, 6: habentes donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes.

Haec differentia non est ex fato, nec a casu, nec ex merito, sed ex donatione christi, id est secundum quod christus nobis commensuravit.

Ipse enim solus recepit spiritum non ad mensuram, Io. III, 34, caeteri autem sancti ad mensuram recipiunt. Rom. XII, 3: unicuique sicut deus divisit mensuram fidei.

I Cor. III, 8: unusquisque propriam mercedem accipiet, etc.. Matth. XXV, 15: unicuique secundum propriam virtutem, etc.. Quia sicut in potestate christi est dare vel non dare, ita dare tantum vel minus.

Sequitur propter quod dicit, etc..

Hic ponit quamdam auctoritatem assumptam de Ps. Lxvii, 19, et refertur ad hoc quod dixit secundum mensuram donationis christi; ubi tria facit. Primo commemorat christi ascensionem; secundo humani generis liberationem; tertio ponit donorum spiritualium collationem. Partes consequuntur se.

Ostendit ergo primum, dicens sic: propter quod, scilicet significandum, dicit, scilicet propheta David in Ps. Lxvii, 19: ascendens christus in altum, etc.. Mich. II, 13: ascendit ante eos pandens iter, etc.. Iob XXXIX, 18: in altum alas erigit, etc.. Ascendens, inquam, sed non solus, quia captivam duxit captivitatem, eos scilicet quos diabolus captivaverat.

Humanum enim genus captivatum erat, et sancti in charitate decedentes, qui meruerant gloriam, in captivitate diaboli detinebantur quasi captivi in Limbo. Is. V, 13: ductus est captivus populus meus, etc.. Hanc ergo captivitatem christus liberavit, et secum duxit in caelum. Is. XLIX, 24 s.: numquid tolletur a forti praeda, aut quod captum fuerit a robusto salvabitur, ac salvum poterit esse? quia haec dicit dominus: equidem et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur.

Sed certe hoc non verificatur solum quantum ad iam mortuos, sed etiam quantum ad viventes, qui captivi tenebantur sub peccato, quos, a peccato liberans, servos fecit iustitiae, ut dicitur Rom. VI, 18, et sic quodammodo eos in captivitatem duxit, non ad perniciem sed ad salutem. Lc. V, 10: ex hoc iam homines eris capiens.

Non solum autem homines a diaboli captivitate eripuit, et suae servituti subiecit, sed etiam eos spiritualibus bonis dotavit. Unde subditur dedit dona hominibus, scilicet gratiae et gloriae. Ps. Lxxxiii, 12: gratiam et gloriam dabit dominus. II Petr. I, 4: per quem et pretiosa nobis promissa donavit, etc..

Nec est contrarium quod in littera praecedenti dicitur accepit dona in hominibus, quia certe ipse dedit ut deus et accepit ut homo in fidelibus, sicut in membris suis. Dedit in caelo sicut deus, et accepit in terra secundum modum loquendi quo dicitur matth.

C. XXV, 40: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.

Deinde cum dicit quod autem ascendit, etc., exponit propositam auctoritatem, et primo quantum ad ascensionem; secundo quantum ad materiam donationis, ibi et ipse dedit, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit quomodo descendit, ibi qui descendit; secundo quomodo ascendit, ibi qui ascendit, etc..

Circa primum considerandum, quod cum christus vere sit deus, inconveniens videbatur quod sibi conveniret descendere, quia nihil est deo sublimius. Et ideo ad hanc dubitationem excludendam subdit apostolus quod autem ascendit quid est, nisi quia et descendit primum, etc.. Ac si diceret: ideo postea dixi quod ascendit, quia ipse primo descenderat, ut ascenderet: aliter enim ascendere non potuisset.

Quomodo autem descendit, subdit, dicens quia in inferiores partes terrae. Quod potest intelligi dupliciter. Uno modo ut per inferiores partes terrae intelligantur istae partes terrae, in quibus nos habitamus, quae dicuntur inferiores, eo quod sunt infra caelum et aerem. In has autem partes terrae dicitur descendisse filius dei, non motu locali, sed assumptione inferioris et terrenae naturae, secundum illud Phil. II, 7: exinanivit semetipsum, etc.. Alio modo potest intelligi de inferno, qui etiam infra nos est. Illuc enim descendit dominus secundum animam, ut inde sanctos liberaret. Et sic videtur hoc eis convenire quod dixerat: captivam duxit captivitatem. Zach. IX, 11: tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non erat aqua. Apoc. X, 1: vidi alium Angelum fortem descendentem de caelo, etc.. Ex. III, 7: vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto, etc.; et sequitur: et descendi liberare eum.

Deinde cum dicit qui descendit, etc., manifestat eius ascensionem quantum ad tria. Primo quantum ad personam ascendentis, cum dicit qui descendit, ipse est qui ascendit, etc.. In quo designatur unitas personae dei et hominis. Descendit enim, sicut dictum est, filius dei assumendo humanam naturam, ascendit autem filius hominis secundum humanam naturam ad vitae immortalis sublimitatem. Et sic est idem filius dei qui descendit et filius hominis qui ascendit. Io.

C. III, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo filius hominis, qui est in caelo. Ubi notatur quod humiles, qui voluntarie descendunt, spiritualiter deo sublimante ascendunt, quia qui se humiliat, exaltabitur, Lc. XIV, 11.

Secundo ostendit terminum ascensionis, cum dicit super omnes caelos. Ps. Lxvii, 34: qui ascendit super omnes caelos ad orientem.

Nec solum intelligendum est quod ascenderit super omnes caelos corporales, sed etiam super omnem spiritualem creaturam. Supra c. I, 20: constituens illum ad dexteram suam in caelestibus super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur, etc..

Tertio ponit ascensionis fructum, cum dicit ut adimpleret omnia, id est omne genus hominum spiritualibus donis repleret. Ps.

Lxiv, 5: replebimur in bonis domus tuae.

Eccli. XXIV, 26: a generationibus meis adimplemini.

Vel adimpleret, id est ut ad effectum perduceret, omnia quae de ipso erant scripta.

Lc. Ult.: oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et Psalmis de me.