SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 3

Posita dignitate officii ex magnitudine commissorum, hic commendat apostolus officii dignitatem ex utilitate effectus, quae quidem est revelatio magnarum rerum magnis personis. Sunt autem circa hoc tria consideranda.

Primo quidem quibus sit revelatum, et quantum ad hoc dicit ut innotescat principatibus, etc.; secundo per quem reveletur, quia per ecclesiam; tertio quid reveletur, quia multiformis sapientia dei.

Ad cuius quidem sapientiae descriptionem quatuor tangit apostolus.

Primo eius multiplicitatem, ibi multiformis sapientia dei; secundo modum multiplicitatis, ibi praefinitionem saeculorum; tertio multiplicitatis auctoritatem; unde subdit quam fecit in christo iesu domino nostro; quarto auctoritatis effectum, ibi in quo habemus fiduciam et accessum.

Est ergo sapientia, quae revelatur, multiformis, et haec quidem multiformitas tangitur iob XI, 5: utinam deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi, ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quam multiplex sit lex eius, etc.. Sap. VII, 22: est enim in illa, scilicet sapientia divina, spiritus intelligentiae, sanctus, unicus et multiplex, etc.. Multiplex scilicet in effectibus; unicus, scilicet in essentia.

Modus autem multiplicitatis revelatae scientiae est secundum praefinitionem saeculorum, id est distinctionem et determinationem diversorum temporum. Deus enim ordinat alia esse in uno tempore, alia in alio, et secundum hoc huiusmodi sapientia multiformis dicitur secundum praefinitionem saeculorum, quia diversa tempora diversis ornat effectibus.

Auctor autem huius multiplicitatis est christus; unde dicit quam fecit deus in christo iesu domino nostro, id est per christum. Ipse enim mutat tempora et statum eorum. Hebr. I, 1: multifarie multisque modis, etc., per quem fecit et saecula.

Potest autem hoc quod dicit quam fecit, etc., referri vel ad aeternam praedestinationem: nam ipsam fecit pater in filio suo.

Supra I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti. Ipse enim filius est sapientia patris, nihil autem diffinit, vel praeordinat aliquid, nisi per sapientiam.

Vel potest referri ad praedestinationis aeternae completionem, quam deus pater per filium consummavit. I Cor. X, 11: in quos fines saeculorum devenerunt, supple sumus.

Effectus autem auctoris est magnitudo fructus, qui nobis a christo provenit, quod ponitur, cum dicit in quo habemus fiduciam, etc..

Circa quod duo facit.

Primo ponit bona quae recipimus; secundo appropriatum per quod recipimus, ibi per fidem eius.

Bona autem quae recipimus, sunt duo: unum quod pertinet ad spem obtinendi, et quantum ad hoc dicit in quo, scilicet christo, habemus fiduciam, scilicet veniendi ad caelum et aeternam haereditatem. Io. XVI, 33: confidite, ego vici mundum. II Cor. III, 4: fiduciam talem habemus per christum ad deum.

Aliud bonum pertinet ad obtinendi facultatem, et quantum ad hoc dicit et accessum in confidentia, scilicet habemus. Hebr. IV, V. 16: adeamus cum fiducia ad thronum gloriae eius. Ier. III, 19: patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Rom. V, 2: per quem accessum habemus per fidem in gratia ista, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum dei.

Per quid autem haec dentur nobis, subdit, dicens per fidem eius, scilicet christi.

Rom. V, 1: iustificati ex fide pacem habemus ad deum per dominum nostrum iesum christum.

Ut ergo breviter comprehendamus, dico quod revelata est sapientia dei multiformis varietatis, secundum distinctionem et praefinitionem saeculorum, quae dedit nobis fiduciam et accessum ad patrem per fidem eius.

Quibus autem revelata sit ista multiformis sapientia dei ostendit, et tunc sumitur ista littera superius dimissa, ut innotescat principatibus et potestatibus, ex qua apparet magnitudo. Et quia etiam in terris sunt principes et potestates, addit in caelestibus, id est in caelo, ubi nos erimus.

Notandum est autem hic, quod principatus et potestates sunt duo ordines, qui ex ipsorum nomine praeeminentiam in operando designant.

Potestatis ordo ordinatur ad reprimendum impedimenta salutis, sed ordo principatuum praeest et iniungit ad bene exequendum.

Quod autem ad ordinem principatus pertineat regulare, patet per illud Ps. Lxvii, 26: praevenerunt principes coniuncti psallentibus, etc.. Item: principes Iuda duces eorum, etc..

Quod autem ad potestates pertineat reprimere, patet Rom. XIII, 3 s.: vis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa; dei enim minister est tibi in bonum; si autem malefeceris, time. Non enim sine causa gladium portat, etc..

Magni ergo sunt quibus innotescit: quia sanctis Angelis, per quos diriguntur, et defenduntur sancti.

Per quid autem eis innotescat multiformis sapientia dei subdit, dicens per ecclesiam, quod quidem habet magnam difficultatem.

Nam Glossa habet, id est per apostolos in ecclesia praedicantes. Unus quidem intellectus esse potest, quod scilicet Angeli didicerunt ab apostolis, et hoc videtur quamdam rationem habere. Videmus enim quod in caelo inter Angelos superiores, qui immediate a deo illuminantur, illuminant et docent inferiores Angelos, qui non immediate illuminantur a deo. Non videtur ergo irrationabile dici quod doceant Angelos apostoli, qui immediate a deo sunt edocti, secundum illud Io. I, 18: unigenitus filius qui est in sinu patris, ipse enarravit.

Sed hoc quidem satis sufficienter dici posset, nisi aliud occurreret. Cum enim in christo sint duae naturae, divina scilicet et humana, edocti quidem sunt apostoli a christo immediate quantum ad humanam naturam, Angeli autem immediate naturam divinam vident, etiam inferiores, alias non essent beati, cum in sola visione divinae essentiae rationalis creaturae beatitudo consistat.

Non est ergo conveniens, nec ratio aliqua, ut dicamus sanctos qui sunt in patria doceri a quantumcumque perfectis viatoribus.

Nam licet inter natos mulierum non surrexit maior ioanne baptista, tamen qui minor est in regno caelorum maior est illo, ut dicitur Lc. VII, 28. Dicere autem quod Daemones doceantur ab hominibus, hoc absque praeiudicio credibile est. Sed quod beati qui immediate verbum conspiciunt, quod est speculum sine macula, in quo relucent omnia, a viatoribus doceantur, dici non debet, nec conveniens videtur.

Dicendum est ergo, quod innotuit Angelis per ecclesiam, id est per apostolos praedicantes, ut dicit Glossa, non quod Angeli hoc didicerint ab eis, sed in eis. Nam, sicut dicit Augustinus super Genesim ad litteram, deus antequam creaturas crearet, ante, dico, ordine naturae, non ordine temporis, cum secundum tempus simul omnia creata sint, rationes rerum naturalium indidit mentibus Angelorum, quo fit ut Angeli dupliciter res naturales cognoscerent, quia cognoverunt eas in verbo, et haec cognitio dicitur matutina.

Item, cognoverunt eas in naturis propriis, et haec dicitur cognitio vespertina.

Ulterius notandum est, quod sunt quaedam rationes mysteriorum gratiae totam creaturam excedentes, et huiusmodi rationes non sunt inditae mentibus Angelorum, sed in solo deo sunt occultae. Et ideo Angeli non cognoscunt eas in seipsis, nec etiam in deo, sed cognoscunt eas secundum quod in effectibus explicantur. Cum igitur rationes pertinentes ad multiformem sapientiam dei, sint huiusmodi, scilicet in solo deo absconditae, et postmodum in istis forinsecis effectibus explicatae, manifestum est, quod Angeli eas, nec in seipsis, nec in ipso verbo, nec etiam ab apostolis, nec a viatoribus aliis cognoverunt; sed in ipsis apostolis explicatas, prius in mente divina latentes, cognoverunt.

Sicut domus quae est in mente artificis, vel conceptu de domo facienda, nullus scire potest quamdiu latet in mente, nisi solum ille qui solus illabitur animabus, scilicet deus; sed postquam conceptus est iam in effectu extrinseco explicatus, quia domus iam facta est; sic aliquis de domo iam facta, quae prius latebat in mente artificis, edocetur, non autem edocetur per domum, sed in domo.

Unde iam restat ut aliter exponatur hoc quod dicit ut innotescat principatibus, etc., ut illa coniunctio ut accipiatur non causaliter, sed quodammodo consecutive, et legatur sic: illuminare quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in deo, qui omnia creavit, ita tamen absconditi, ut innotescat principatibus, etc., id est, istud sacramentum ita fuit absconditum in deo, quod inde innotuit principatibus et potestatibus non ab aeterno, sed a saeculo, quia omnis creatura principium habet; et hoc, non per ecclesiam terrenam, sed caelestem, quia ibi est vera ecclesia, quae est mater nostra et ad quam tendimus et a qua nostra ecclesia militans est exemplata. Et sic ly per, designat ordinem naturae tantum, ut dicatur per ecclesiam caelestem, id est, de uno in aliud, sicut dicitur: illud factum est notum per totum regnum vel civitatem, quia nova currunt ab uno in alium, secundum quod verba currunt; sicut dicitur act.

C. IX, 42 de suscitatione thabitae beghinae sancti Petri: notum autem factum est per universam ioppen, et crediderunt multi, etc..

Magister tamen, aliter recitat lecturam Augustini, hoc modo illuminare quae sit dispensatio, etc., et hoc per ecclesiam, id est, omnes qui sunt in ecclesia terrena, sed hoc non est secundum intentionem Augustini.

Hic posset quaeri, utrum Angeli a principio mundi cognoverint mysterium incarnationis.

Respondet magister dicens, quod Angelis maioribus notum fuit, sed non minoribus.

Unde ipsi, scilicet Angeli minores, interrogant, Is. Lxiii, 1: quis est iste qui venit de edom tinctis vestibus de bosra? sed opinio haec est contra beatum dionysium.

Dionysius enim duas interrogationes Angelorum de christo factas ex sacra Scriptura accipit. Unam ex Ps. XXIII, 8: quis est iste rex gloriae? item accipit aliam ex Is. Lxiii, V. 1: quis est iste, qui venit de edom? etc..

Prima autem interrogatio, secundum eum, est inferiorum Angelorum, secunda supremorum; quod patet, quia primae non deus respondet, sed alius, unde dicit: dominus virtutum ipse est rex gloriae. Secundae vero respondet ipse deus immediate, unde dicit: ego qui loquor iustitiam, et propugnator sum ad salvandum.

Vult ergo dionysius, quod utrique aliquid ignoraverunt et aliquid sciverunt: quia a principio omnes sciverunt mysterium incarnationis in generali, sed rationes in speciali didicerunt tempore procedente seu processu temporis, secundum quod in effectibus extrinsecis explicabantur.