SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 1

Posita exhortatione ad benignitatem et misericordiam, quae sunt effectus charitatis, hic ostendit eis exemplum.

Circa quod duo facit.

Primo inducit eos ad imitationem exemplaris, scilicet dei; secundo ostendit in quo debent ipsum imitari, ibi et ambulate, etc..

Dicit ergo: dixi quod debetis donare invicem, sicut et deus in christo donavit vobis, ergo estote imitatores dei, quia hoc necessarium est, licet difficile sit. Eccle. II, V. 12: quid est, inquam, homo, ut possit sequi regem factorem suum? numquam tamen perficietur natura humana, nisi in coniunctione ad deum. Unde iob XXIII, 11: vestigia eius secutus est pes meus. Ergo imitandus est, taliter quomodo habemus possibilitatem, quia ad filium pertinet patrem imitari. Et ideo subdit sicut filii, patrem scilicet per creationem.

Deut. XXXII, 6: nonne ipse est pater tuus qui possedit, et fecit, et creavit te? et addit charissimi, quos scilicet elegit ad participationem sui ipsius.

Sequitur et ambulate, etc.. Ubi primo ponit imitandi modum, quia in charitate; secundo ostendit immensae charitatis signum, ibi et tradidit, etc..

Quod ergo simus filii charissimi, hoc facit charitas dei. Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba, pater. Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii dei.

Debemus ergo ipsum in dilectione imitari.

Et dicit ambulate, id est semper proficite.

Gen. XV: ambula coram me, et esto perfectus. Et hoc in dilectione, quia dilectio est tale bonum in quo debet homo proficere, et tale debitum quod debet homo semper solvere.

Rom. XIII, 8: nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Vel in dilectione, quae est via sequendi deum magis de propinquo. I Cor. XII, 31: adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. I Cor. XIII, V. 1: si linguis hominum loquar et Angelorum, etc.. Col. III, 4: super omnia haec charitatem habentes, etc.. Et hoc exemplo christi.

Unde subdit sicut et christus dilexit nos.

Io. XIII, 1: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.

Et quia, secundum Gregorium, probatio dilectionis, exhibitio est operis, ideo subdit et tradidit semetipsum pro nobis.

Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris. Gal. II, 20: in fide vivo filii dei, qui dilexit me et tradidit in mortem seipsum pro me. Is. LIII, 12: tradidit in mortem animam suam, etc..

Haec autem mors fuit nobis utilis et necessaria, ideo subdit oblationem et hostiam, etc.. Loquitur autem hic apostolus more veteris legis, in qua, ut dicitur Lev. IV, 25 ss., quando quis peccaverat, offerri debebat pro eo hostia et oblatio, quae dicitur pro peccato.

Item, quando quis agebat gratias deo, vel aliquid consequi volebat, oportebat offerri hostiam pacificam, ut dicitur Lev. III, 9, quae quidem erat in oblationem suavissimi odoris domino, ut dicitur ibidem. Haec autem facta sunt per christum, quia, ut a peccatis mundaremur et gloriam consequeremur, tradidit semetipsum pro nobis in oblationem per ea quae in vita gessit. Is. LIII, 7: oblatus est, quia ipse voluit, etc.. Et hostiam deo pro peccato.

Et hoc in odorem suavitatis. Alludit autem hic, quod dicitur Lev. III, 5 s.. Sed certe ille odor non erat tunc deo acceptus secundum se, sed secundum suam significationem, inquantum significabat oblationem odoriferam corporis christi filii dei. Gen. II: ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni.

Cant. I, 3: trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. Sic autem debemus nos sacrificare deo spiritualiter. Ps. L, V. 19: sacrificium deo spiritus, etc..