SUPER AD EPH.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 3

Positis beneficiis communiter omnibus collatis, hic apostolus ponit beneficia specialiter apostolis collata. Dividitur autem haec pars in duas, quia primo proponit beneficia singulariter apostolis collata; secundo ostendit causam eorum, ibi in quo et nos sorte vocati, etc..

Circa primum tria facit, quia primo proponit singularia apostolorum beneficia quantum ad excellentiam sapientiae; secundo quantum ad specialem revelationem sacramenti absconditi, ibi ut notum faceret, etc.; tertio exponit quid sit illud sacramentum, ibi secundum beneplacitum, etc..

Dicit ergo primo: dico quod secundum divitias gratiae eius omnes fideles communiter, tam vos quam nos, habemus redemptionem et remissionem peccatorum per sanguinem christi; quae quidem gratia superabundavit in nobis, id est abundantius fuit, quam in aliis.

Ex quo apparet temeritas illorum (ut non dicam error), qui aliquos sanctos praesumunt comparare apostolis in gratia et gloria. Manifeste enim patet ex verbis istis, quod apostoli habent gratiam maiorem quam aliqui alii sancti, post christum et virginem matrem.

Si vero dicatur alios sanctos tantum mereri posse quantum et apostoli meruerunt et per consequens tantam gratiam habere, dicendum est quod bene argueretur si gratia pro meritis daretur; quod si ita esset, iam non esset gratia, ut dicitur Rom. XI, 6.

Et ideo sicut deus praeordinavit aliquos sanctos ad maiorem dignitatem, ita et abundantiorem gratiam eis infudit, sicut christo homini, quem ad unitatem personae assumpsit, contulit gratiam singularem. Et gloriosam virginem mariam, quam in matrem elegit et quantum ad animam et quantum ad corpus gratia implevit; et sic apostolos, sicut ad singularem dignitatem vocavit, ita et singularis gratiae privilegio dotavit; propter quod dicit apostolus Rom. VIII, 23: nos ipsi primitias spiritus habentes. Glossa: tempore prius, et caeteris abundantius.

Temerarium est ergo aliquem sanctum apostolis comparare.

Superabundavit ergo gratia dei in apostolis in omni sapientia. Nam apostoli praepositi sunt ecclesiae sicut pastores. Ier.

C. III, 15: dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.

Duo autem spectant ad pastores, scilicet ut sint sublimes in cognitione divinorum, et industrii in actione religionis. Nam subditi instruendi sunt in fide, et ad hoc necessaria est sapientia, quae est cognitio divinorum, et quantum ad hoc dicit in omni sapientia.

Lc. XXI, 15: ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere nec contradicere omnes adversarii vestri.

Item, gubernandi sunt subditi in exterioribus, et ad hoc necessaria est prudentia; dirigit enim in temporalibus, et quantum ad hoc dicit prudentia. Matth. X, 16: estote ergo prudentes, etc..

Sic ergo apparet beneficium apostolorum quantum ad excellentiam sapientiae.

Sequitur eorum beneficium quantum ad excellentiam revelationis, ibi ut notum faceret sacramentum, etc., quasi dicat: sapientia nostra non est ut sciamus naturas rerum et siderum cursus et huiusmodi, sed in solo christo. I Cor. II, 2: non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi christum iesum, etc.. Unde hic dicit ut notum faceret sacramentum, id est sacrum secretum, scilicet mysterium incarnationis, quod fuit ab initio absconditum.

Causam autem huius sacramenti absconditi subdit, dicens voluntatis. Nam effectus futuri non cognoscuntur, nisi cognitis causis, sicut eclipsim futuram non cognoscimus, nisi cognoscendo causam eius. Cum ergo causa mysterii incarnationis sit voluntas dei: quia propter nimiam charitatem quam deus habuit ad homines, voluit incarnari, Io. III, V. 16: sic enim deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, voluntas autem dei occultissima est, I Cor. II, 11: quae dei sunt, nemo novit, nisi spiritus dei, causa ergo incarnationis occulta fuit, nisi quibus deus revelavit per spiritum sanctum, sicut apostolus dicit I Cor. II, 10.

Dicit ergo ut notum faceret sacramentum, id est sacrum secretum, quod ideo est secretum, quia voluntatis suae. Matth. XI, 25: confiteor tibi, domine, pater caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Item col.

C. I, 26: mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus; nunc autem manifestatum est sanctis eius, quibus voluit deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius.

Quid autem sit hoc sacramentum, exponit dicens secundum beneplacitum, etc..

Quae quidem sententia intricata est, et debet sic construi: ut notum faceret, etc., quod quidem sacramentum est instaurare omnia in christo, id est per christum. Omnia dico, quae in caelis et in terra sunt.

Instaurare, inquam, in eo, scilicet christo, cum dispensatione plenitudinis temporum, et hoc secundum beneplacitum eius. Ubi tria tangit, scilicet sacramenti causam, temporis congruitatem, et sacramenti utilitatem.

Causam quodam modo tangit, cum dicit secundum beneplacitum. Licet autem quidquid deo placet, bonum sit, hoc tamen beneplacitum dei anthonomastice bonum dicitur, quia per ipsum ad perfectam fruitionem bonitatis perducimur. Ps. Cxlvi, 11: beneplacitum est domino super timentes eum, etc..

Rom. XII, 2: ut probetis quae sit voluntas dei bona, et beneplacens, et perfecta.

Congruitas temporis fuit in dispensatione plenitudinis, de qua dicitur gal.

C. IV, 4: at ubi venit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere.

Unde apostolus hic excludit quaestionem frivolam, quam gentiles quaerere consueverunt.

Ut enim dicitur iob XXIV, 1, ab omnipotente non sunt abscondita tempora, unde sicut omnia ordinat et dispensat, ita et tempora, dispensando et accommodando ea effectibus quos producit secundum congruentiam eorum. Sicut autem aliis effectibus ab eo productis tempora ordinata sunt, ita et certum tempus praeordinavit ab aeterno mysterio incarnationis. Quod quidem tempus, secundum Glossam, existens fuit postquam homo convictus fuit de sua insipientia ante legem scriptam, dum scilicet creaturas colebat ut creatorem, ut dicitur Rom. I, 22: dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt; et de impotentia per legem scriptam, quam implere non poterat. Ut sic homines adventum christi, de sua sapientia et virtute non praesumentes, non contemnerent, sed, quasi infirmi et quodammodo ignari, christum avidius affectarent.

Et effectus huius sacramenti est instaurare omnia. Nam inquantum facta sunt propter hominem, omnia instaurari dicuntur.

Amos IX, 11: suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reaedificabo aperturas murorum eius, et ea quae corruerant, instaurabo.

Omnia, inquam, quae in caelis, id est Angelos: non quod pro Angelis mortuus sit christus, sed quia redimendo hominem, reintegratur ruina Angelorum. Ps. Cix, 6: implevit ruinas, etc.. Ubi cavendus est error Origenis, ne per hoc credamus Angelos damnatos redimendos esse per christum, ut ipse finxit.

Et quae in terris, inquantum caelestia terrenis pacificat. Col. I, 20: pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt; quod est intelligendum quantum ad sufficientiam, etsi omnia non restaurentur quantum ad efficaciam.